IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia Doctoris duo continet. Primum, eamdem naturam creatam non posset assumi a tribus personis immediate, quia in omni dependentia essentiali unum dependet ad unum, nec idem effectus potest esse a duabus causis totalibus. Probatur etiam rationibus allatis contra primam sententiam ; ita cum Scoto, Alens. D. Bonavent. Richard. Albert. Paludan. Durand. citati, et omnes Scotistae hic. Secundum, eamdem naturam assumi posse a tribus personis mediate, quatenus haec essentia divina, seu hic Deus, potest assumere eam ; ita communis, de quo Alens. 3. p. quaest.7. memb. 1. art. 3. D. Thom. supra art. 3. D. Bonav. 3. dist. 5. art. 1. quaest. 4. Richard. hic artic. 1 quaest, 4. Durand. quaest. 2. Occham quaest, 1 Gabr. quaest. 1. art. 3. Vide Scolum infra dist. O. quaest, 1.
Ad quaestionem (g) igitur dici potest distinguendo, quia aut potest intelligi primus terminus istius unionis esse persona aut essentia subsistens communis tribus. Primo modo, non videtur quod una natura possit simul assumi a tribus personis, quia in omni dependentia essentiali unum dependens non dependet praecise nisi ad unum, quod totaliter terminat ejus dependentiam ; in ista unione est dependentia essentialis unius naturae, et una persona terminat totaliter eam igitur non potest idem dependere hoc modo ad plures tales personas. Major probatur in omni dependentia causati ad causam, quia impossibile est idem causatum habere plures causas totales in eodem genere causandi, a quibus dependeat ; sequeretur enim quod essentialiter dependeret ab illo ut a causa, quo non existente nihilominus esset. Si enim habeat A pro totali causa efficiente, et cum hoc B similiter, A sufficienter efficeret ipsum, quocumque alio circumscriptio, alias non esset ejus totalis causa ; igitur effectus esset ab A, B non existente, et ita non dependet a B. Consimiliter arguitur e converso de A, si B ponitur causa ejus totalis ; igitur si A sit causa totalis, et B similiter, utrumque erit causa totalis, et neutrum ; ita videtur in omnibus dependentiis, etiam quae non sunt causatorum ad causas, quod cum dependentia alicujus fuerit totaliter terminata ad aliquid, ipsum non potest dependentia ejusdem rationis dependere ad aliud. Confirmatur hoc de accidente respectu plurium subjectorum primorum. Minor probatur, quia personalitas creata totaliter terminaret ipsam, et illa stante, non posset simul esse in alia persona creata vel increata. Non minus enim terminat naturam et dependentiam ejusdem personalitas quaecumque personae divinae, quam terminaretur in se ; igitur, etc.
Objicitur contra ista (h), quia non videtur inconveniens plures relationes ejusdem rationis esse in eodem subjecto, sicut si idem album pluribus albis sit simile ; igitur similiter in proposito non erit inconveniens pluribus dependentiis ejusdem rationis idem absolutum dependere ad plures personas ; quod si ponantur dependentiae illae alterius rationis, magis habebitur propositum. Respondeo (i), sicut non omnis relatio unde relatio, est eadem fundamento, licet aliqua sit talis, quae scilicet est prima in fundamento ad terminum,
sine quo impossibile est fundamentum esse aliquo modo, sicut dictum est dist. I. secundi de relationibus creaturae ad Deum, ita nec unde relatio, repugnat sibi, quod plures ejusdem rationis sint in eodem, sed aliquibus specialibus relationibus repugnat, puta dependentiis essentialibus. Talis enim si est una ad terminum totaliter terminantem, non relinquit fundamentum dependens dependentia simili ad quodcumque aliud, quia tunc non esset dependentia terminata.
Si vero intelligatur (k) secundo modo, quod primus terminus unionis sit ipsa natura in tribus per se subsistens, videtur possibile quod una natura assumatur a tribus, quasi mediante una essentia existente in tribus, sicut una albedo potest esse in tribus corporibus, si una superficies in qua est, esset in eis. Quod autem ipsa essentia per se existens, posset esse terminus proximus illius unionis, videtur, quia ipsa nullum esse habet a persona, sed est prius naturaliter quam sit in persona, et dat esse personae ; est enim natura de se haec, et per se subsistens, licet non incommunicabiliter ; videtur autem quod incommunicabilitas non sit necessario ratio propria terminandi istam dependentiam, sed subsistentia singularis.
Ad argumenta principalia (1). Ad primum dico, quod si omnes tres agerent secundum ultimum potentiae suae ad assumptionem illius naturae, non possent agere ad assumptionem ejus a tribus, qui essent tres termini trium assumptionum, sed ad assumptionem ejus ab aliqua una, quae terminet, ita quod licet tres agant, una tamen terminat eam. Et cum quaeris, a qua igitur sumetur ? dico, quod ab illa, ad quam res uniunt eam active. Et si dicas, quod possunt simul agere quaelibet persona ad uniendum eam sibi, nego, quia impossibile est ut simul uniatur pluribus, quia impossibile est totaliter dependere dependentia ejusdem rationis ad plures personas, cum sit nata terminari ad unam personam, et ad incompossibilia non possunt personae simul agere.
Ad secundum (m), et tertium simul dico, quod si una potentia obedientialis est in natura, qua potest uniri tribus, hoc est cuicumque trium disjunctim, illa una reducta est ad actum per hoc, quod Verbum eam sustentat. Si autem sint tres potentiae, concedo, quod si hoc, quod una reducta est ad actum, non reducitur alia, et potest reduci illa alia, sed non cum actu alterius potentiae propter incompossibilitatem actuum, sicut potentia ad albedinem non potest reduci ad actum cum nigredine, et ita natura nunc personata a Verbo, si dimitteretur ab eo, posset assumi a Patre ; sed stante actuali assumptione a Verbo, licet sit in potentia assumptionis a Patre, non potest tamen reduci ista potentia ad actum propter incompossibilitatem illius actus ad istum.
Ad quartum (n), nego assumptum de accidente et subjectis. Ad probationem dico, quod sunt duo ubi, et tamen ab uno loco circumscribente. Et cum dicit, quod unius loci erit una circumscriptio activa, dico, quod si locus sit aliquid absolutum formaliter, in quo fundatur non actio, sed relatio illa, quae signatur per modum actionis, ut circumscriptio actio, duae circumscriptiones possunt fundari in eodem absoluto ad duo corpora circumscripta. Si autem locus dicat formaliter respectum ad locatum, et materialiter fundamentum, in quo fundatur iste respectus, tunc est unus locus propter unitatem materialis, sed duae locationes formaliter, et utroque modo conmultiplicatur circumscriptio activa et passiva.
Ad primum (O) in oppositum potest dici, quod Anselmus loquitur, si primus terminus unionis sit persona, quo modo nunc natura est assumpta, quia sic tres personae non possunt eamdem naturam assumere.
Ad aliud, hoc concludit, quando suppositum increatum est primo, et proximus terminus unionis, non autem quando mediatus, quia tunc natura assumpta una potest esse in multis propter unitatem naturae illius cui primo unitur. Nec naturae assumptae de se, et immediate convenit esse in tribus, sed tantum per illam naturam infinitam cui primo unitur.
Et si hic arguitur (p), sicut arguitur contra primam opinionem, quod accidens existens in pluribus est illimitatum, sicut substantia existens in pluribus est illimitata.
Dici potest, quod hoc verum est, quando accidens dat aliquem actum formalem illis, quorum est accidens. Ista autem natura assumpta si primo uniatur essentiae, nullum actum dat personis, sed tantum dependet ad essentiam, ut ad unum terminum primum, cui ut sic accidit esse in tribus, sicut modo omnes creaturae dependent dependentia causati ad causam ad tres personas, ut sunt unum in natura, nec propter illam dependentiam causali ad tres personas ponitur causatum illimitatum. Unde nec illa ratio multum valet contra primam opinionem, sed habet solvi, sicut hic, licet sit contra responsionem ibi dictam.
Ad tertium dico, quod tunc non conveniret Filio sustentificare naturam, inquantum distinguitur a Patre, sed inquantum hic Deus existens.
Ad argumenta (q) pro prima opinione, licet individuatio posset esse sine personatione, non tamen sequitur quod individuatio posset esse eadem et una cum pluribus personalitatibus tunc enim posset hoc concludi de personalitatibus creatis, respectu quarum individuatio est prior naturaliter. Unde non quodcumque prius potest manere indistinctum cum distinctione cujuscumque posterioris, maxime quando distinctio posterioris concludit in priori aliquid sibi repugnans, si sit idem.
Ad aliud dico (r), quod distinctio relativa etsi non causet distinctionem absoluti fundantis relationem, potest tamen causare distinctionem absoluti sequentis naturaliter relationem, et dependentis ab ea, quia distinctio prioris sufficit ad causandum distinctionem posterioris. Ista autem natura absoluta assumpta non praecederet relationes, sed sequeretur, et ideo secundum eas distingueretur. Exempla autem de anima in diversis partibus corporis,
et uno corpore in diversis locis, non sunt ad propositum, quia non includitur ibi aliquid incompossibile animae informanti vel corpori locato, sicut hic includitur.