REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Sententia ponens B. V. prius tempore in peccato originali fuisse, probatur tribus rationibus, sed has rationes adducit Doctor pro B. Virgine, et clarissime, de quo latius agit in Oxon. hic a num. 4. Explicat optime quomodo potuit B. Virgo praeveniri, ne peccatum contraheret, licet sibi relicta, illud contractura esset, in quo distinguebatur quantum ad hoc, a Christo, qui ex vi suae nativitatis, quae fuit naturalis, nulli culpa? erat obnoxius.
Dicitur igitur quod beata Virgo fuit concepta in peccato originali, et hoc ponitur expresse in quadam glossa in Cantico. Similiter probatur per hoc, quod Filius Dei fuit redemptor universalis ; igitur fuit redemptor cujuslibet alterius a se. Igitur beata Virgo praefuit in peccato, quia redemptio est praeexis--tentis in peccato, aliter enim non fuisset redempta ; igitur sic nobilitare matrem esset ignobilitare filium.
Secundo probatur idem, quia Christus per mortem suam omnibus aperuit januam ; sed si B. Virgo non praefuisset in peccato, nunquam sibi fuisset janua clausa ; igitur sibi nunquam aperuit eam Redemptor.
Tertia ratio ad idem : Beata Virgo fuit propagata secundum legem communem, per hoc quod caro seminata concupiscibiliter fuit in conceptione ejus, sicut alterius ; haec est causa peccati originalis in filio naturali Adae ; igitur cum ipsa sit naturalis filia, habuit idem peccatum.
Item, ipsa habuit conditiones naturales nobiscum, et paenas ; igitur habuit peccatum originale, quia non assumpsit istas voluntarie ; igitur erant sibi necessario inflictae, et non injuste ; igitur propter culpam ; igitur propter originale.
Sed istae rationes non concludunt, nam ex prima ratione magis videtur sequi oppositum quam propositum, quia ex hoc quod Filius Dei fuit redemptor universalis, sequitur quod fuit perfectissimus mediator ; igitur respectu alicujus personae habuit actum excellentissimum mediandi, quem potuit habere. Sed actus perfectissimus praeservat ab omni peccato, quia nullus perfecte placat pro aliquo, nisi praeveniat ne alius offendatur, si possit ; sed si culpa aliquando inesset, non ita perfecte placasset Christus, sicut si praevenisset offensam, quia perfectius placat ille, si praeveniat ne alius unquam offendat, quam si post offensam faciat quod alius remittat ; et principaliter hoc, si ex hoc quod aliquis cognoscat se aliquando alium offendisse, multum affligitur, magis affligit cognoscere quod aliquando offendit, quam cognoscere quod nunquam offendit ; igitur si Christus est perfectissimus mediator, praevenit omnem offensam in matre sua.
Secundo sic : Oportet quod perfectissimus mediator praeveniat omnem paenam ; igitur et omnem culpam, cum culpa sit maxima paena, ut probatum est prius.
Tertio ad idem sic : Mediator perfectus praevenit omne peccatum actuale. Hoc concedunt omnes de beata Virgine ; sed redemptio universalis immediatius est contra originale quam contra actuale ; igitur ex hoc quod redemptor universalis, perfectius et immediatius praevenit originale quam actuale.
Quarto ad idem sic: Summus actus mediandi requirit illud pro quo mediat, summe sibi obligari ; igitur cum Deus possit praevenire omne peccatum in beata Virgine, et majus sit praeservare a committendo, quam purgare a commisso, igitur si debet mater summe obligari filio, debet filius praevenire omne peccatum originale.
Dices, quamquam non praeveniat peccatum originale, summe obligatur, quia plus obligatur ad amandum cui plus dimittitur. In hoc enim dixit Christus, quod Simon recte respondit de Magdalena, Lucae 7.
Contra, majus bonum est praeservari a peccato, quam post remissionem remitti peccatum, quia si duo sint debitores, considerando ad hoc solum, quod huic plus dimittitur, ille plus tenetur amare, tamen si ab eodem sit quod alius minus tenetur, vel omnino nihil tenetur a quo dimittitur, majus est nihil sibi dimitti, in hoc quod praeservatur ab obligatione, quam post obligationem dimitti illud ad quod tenebitur.
Item, nisi B. Virgo fuisset concepta sine peccato originali, non fuisset alia anima innocens nisi anima Christi.
Item, ratio de propagatione non concludit, quia illa infectio in carne non est necessaria causa originalis peccati, quia si sic, cum illa maneat in Baptismo, manebit peccatum originale ; igitur non obstante quod caro sic seminata possit esse causa peccati originalis, non tamen est necessaria causa.
Neque concludit ratio alia de paena, quod propter hoc debeat habere culpam, quia non fuit utile habere culpam ; sed utile est viatori habere aliquam paenam, ut perfectius possit mereri, et non oportet propter hoc quod illae paenae essent voluntarie assumptae in beata Virgine, sed solum paenae erant voluntarie assumptae a voluntate Christi, quia hoc fuit utile aliis, et sic possunt auctoritates Augustini, et aliae salvari, quod de peccato nullam quaestionem volo habere, cum de Maria agitur, quia nec habuit actuale, nec originale.
Vel potest dici aliter, exponendo omnes auctoritates superius allegatas, quod omnes filii naturales Adae habent causam sufficientem peccati originalis, si natura sibi dimittatur ; sed illa causa non praevalet virtuti divinae causanti contrarium in anima Mariae ; et isto modo non est filius Dei debitor justitiae originalis, sicut Maria, quia ipse non est naturalis filius Adae. Et sic licet beata Maria habet causam sufficientem peccati originalis, tamen Deus potest praevenire effectum, sicut praevenire potest ne ignis comburat approximatus combustibili. Unde esse filium Adae naturalem, non est causa necessaria quod peccatum originale insit, quia tunc post
Baptismum, cum sit naturalis filius Adae, haberet peccatum originale post Baptismum. Igitur cum in eodem instanti stent simul, quod sit filius naturalis Adae, et quod non habeat peccatum, cum non sit major repugnantia in primo instanti quam in quocumque alio, ita bene potest moveri in primo instanti ab eo quod sibi inesset, si natura esset sibi dimissa, sicut in quocumque alio instanti ; et tunc potest salvari quod illa causa non fuit in Christo, quia ipse non fuit naturalis filius Adae ; igitur ejus natura sibi dimissa non habuisset peccatum originale.
Magis igitur indiguit Maria redemptione, quam quicumque alius, quia tanto magis indiguit redemptione, quanto majus bonum sibi conferebatur post redemptionem: cum igitur majus bonum sit innocentia perfecta, quam post lapsum culpa remissa, majus bonum sibi conferebatur praeservando ipsum ab originali, quam si postea fuisset purgata. Nec propter hoc oportuit quod Christus prius fuisset passus, quia Abraham fuit purgatus ab originali, quod sibi infuit, virtute passionis Christi praevisae ; sic potuit peccatum originale praeveniri, quod debuit infuisse Mariae.
Et cum dicitur postea de apertione januae, dico quod potest dici apertio januae dupliciter, vel per amotionem cujuscumque obstaculi, quantum est ex parte sui, sicut grave sursum potest esse in centro, vel apertio talis, ut statim possit actu intrare ; et isto secundo modo nulli aperiebatur janua ante passionem exhibitam. Sed primo modo, quoad amotionem culpae, multis aperiebatur janua virtute passionis praevisae ; dico igitur quod utroque modo indiguit beata Virgo apertione januae. Primo, ut praeveniretur culpa. Secundo, ut actu aperiretur janua per mortem Christi exhibitam.
Et cum dicitur postea quod fuit naturaliter propagata, dico quod propagatio non est causa necessaria peccati originalis, quia manifestum est quod potest sine eo fieri, et quia potest impediri a causa fortiori causante contrarium in anima ; et patet quod habuit paenas inflictas, quia hoc fuit utile ; sed culpa nulli est utilis inquantum culpa.