Ambrosius. Si diligenter advertas plenitudinis verbum, nusquam invenies positum nisi in generatione iustorum; unde et nunc dicitur elisabeth autem impletum est tempus pariendi: plenitudinem enim habet iusti vita; inanes autem sunt dies impiorum. Chrysostomus. Idcirco autem deus elisabeth partum retardavit, ut gaudium augeretur, et famosiorem faceret mulierem; unde sequitur et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. Nam qui sterilitatem eius cognoverant, testes divinae gratiae sunt effecti. Nemo autem viso infante cum silentio discedebat; sed deum, qui illum ex insperato concesserat, collaudabat.
Ambrosius. Habet enim sanctorum editio laetitiam plurimorum, quoniam commune est bonum: iustitia enim communis est virtus; et ideo in ortu iusti futurae vitae insigne praemittitur, et gratia secuturae virtutis, exaltatione vicinorum praefigurante signatur.