Speciem recipit # actus # adhuc. Beatitudinem deo convenire supra ostensum est, et quod etiam ei conveniat secundum quod est actu intelligens, manifestum est: beatitudo enim, cum nominet ultimam completionem, non est secundum potentiam / vel / vel habitum, sed secundum actum / et perf- / nobilissimum,/ qualis est,/ talis autem est operatio intellectualis, cum sit simplicissima et prima origo aliarum rationalium operationum. Aut igitur / convenit / deus beatus est secundum quod actu intelligit se, aut secundum quod actu aliud intelligit. Si secundum quod actu aliud intelligit, per illud ergo intellectum beatus erit.
Non ergo habebit suae beatitudinis sufficientiam in seipso, et sic non erit perfecte beatus. Est igitur beatus ex hoc quod seipsum intelligit.
Maxima est # ex hoc autem quod intellectum a deo est ipsa intellectus substantia, sequi / etiam / videtur quod intellectum a deo non sit aliud ab ipso. Quod quidem aliqualiter verum est et aliqualiter falsum. Dicitur namque aliquid intelligi primo et in se, aliquid vero quasi per posterius et in alio: cuius exemplum etiam in visu corporali apparet, nam speculum primo et per se videtur,/ ymago in s- / res autem cuius ymago resultat in speculo videtur quasi per posterius et in alio. Sic etiam et per intellectum primo et per se cognoscitur illud quod determinat intellectus actum, quicquid sit illud, sed per posterius et quasi in alio quicquid eo cognito innotescit, sive sit pars sive proprietas vel effectus.
Quod igitur est a deo primo et per se intellectum nihil est nisi sua essentia. Quod sic patet. Intellectum enim est perfectio intelligentis, nam in intellecto actu intellectus operatio completur, quae est ultima intelligentis perfectio. Si igitur aliquid aliud a deo intelligatur ab eo quasi principale et per se intellectum, aliquid aliud erit ipsius perfectio, quod impossibile patet esse ex dictis. Adhuc. Illa solum # seip- # informatur ad intelligendum # primum intell- per s- # su- # qui est # scie- # accipit # principale # quod intelligeret # et beatitudo #