AUTOGRAPHI DELETA

 3S

 PG205

 PG206

 PG208

 PG209

 PG210

 PG211

 PG212

 PG214

 PG215

 PG216

 PG218

 PG219

 PG221

 PG222

 PG224

 PG225

 PG226

 PG227

 PG446

 PG447

 PG448

 PG450

 PG451

 PG453

 PG456

 PG457

 PG458

 PG459

 PG460

 PG461

 PG462

 PG609

 PG610

 PG611

 PG612

 PG613

 PG614

 PG615

 PG616

 PG617

 PG621

 PG622

 PG623

PG457

L.8

Responsio. Dicendum ad primam quaestionem quod in agentibus ordinatis / agentia inferiora agunt propter finem intentum / fines agentium secundorum ordinantur ad finem agentis primi, sicut totum universum ordinatur ad bonum quod deus est, ut philosophus dicit in xj metaph., quasi exercitus ad bonum ducis. Finis autem habet duplicem ordinem ad ea quae sunt ad finem: est enim prius natura et posterius in adeptione. Et ideo actio primi agentis est et prior et posterior. Prior in movendo, quia actiones / omnes / secundorum agentium fundantur super actione primi agentis, quae cum sit una communiter omnes firmans, specificatur eius effectus in hoc et in illo secundum exigentiam illius, sicut uno praecepto ducis praecipientis bellum unus accipit gladium, alius parat equum, et sic de aliis;/ et sic etiam esse quod est commune omnibus et specificatur diversimode in diversis attribuitur a philosophis actioni primae causae. Est autem posterior / in coniungendo / ordinando / utendo / illis / aliorum actibus ad finem proprium, et sic / e converso / actio primi agentis est formalis et completiva respectu / priorum / omnium praecedentium actionum. Omnes actiones / pri- / aliorum agentium modificantur per actionem primi agentis. Cum ergo in viribus animae voluntas habeat / rationem / locum primi motoris,/ eo quod eius obiectum est finis,/ actio eius est prior quodammodo actibus aliarum virium in quantum imperat eos, et est posterior in quantum utitur eis. Et ideo actus voluntatis uno modo / specificatur / accipit / modum et / determinationem ex viribus inferioribus, secundum quod intellectus exequitur imperium eius credendo, irascibilis abstinendo ab ira, et sic de aliis;/ alio vero modo / et haec / est / modificatio / determinatio / seu formatio actus est secundum / speciem / rationem potentiae. Alio vero modo actus uniuscuiusque potentiae recipit modum ex actu voluntatis, et sic illud quod / ponitur / relinquitur ex voluntate in actibus aliarum potentiarum est formale /p alio vero modo actus aliarum virium modificantur ex voluntate in quantum imponit eis modum secundum quem congruunt ad usum quo utitur eis in finem, et iste modus quem voluntas imponit, formaliter se habet ad actum illius potentiae. Patet ergo ex dictis quod, cum credere sit actus intellectus secundum quod est motus a voluntate, quod habet duplicem formam: unam ex natura potentiae quae exequitur imperium voluntatis secundum modum suum, et ex hac forma fides habet rationem fidei; aliam vero formam habet ex voluntate secundum hoc quod voluntas utitur isto actu in finem suum, et ex hac forma fidei actus habet quod sit bonus in ordine ad finem / quia autem / et respectu huius formae prima forma materialis est. Quia autem caritas voluntatem perficit in ordine, ideo per modum istum fides per caritatem formatur, sicut et aliae virtutes quae imperium voluntatis sequuntur.