IN LIBROS DE ANIMA II ET III

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

 Lectio 21

 Lectio 22

 Lectio 23

 Lectio 24

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

Lectio 1

Hic incipit liber tertius apud Graecos.

Et satis rationabiliter. Ex hinc enim Aristoteles ad inquirendum de intellectu accedit.

Fuerunt enim aliqui, qui posuerunt sensum et intellectum esse idem. Manifestum est autem, quod intellectus non est aliquid de sensibus exterioribus, de quibus iam dictum est, ex eo quod non coarctatur ad unum genus sensibilium cognoscendum: unde restat inquisitio, utrum in parte sensitiva sit aliqua alia potentia cognoscitiva, ut ex hoc possit accipi, utrum intellectus sit aliquo modo sensus.

Dividitur ergo pars ista in partes tres. In prima inquirit, an sit aliquis alius sensus, praeter quinque sensus exteriores, de quibus iam dictum est. In secunda ostendit, quod intellectus et sensus nullo modo sunt idem, ibi, quoniam autem duabus.

In tertia ostenso, quod intellectus non sit sensus, determinat de parte animae intellectiva, ibi, de parte autem animae. Prima dividitur in duas partes. In prima ostendit, quod non est alius sensus proprius praeter quinque iam dictos. In secunda ostendit praeter sensus proprios, esse sensum communem, ibi, quoniam autem sentimus. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod non sit alius sensus, praeter quinque. Secundo ostendit, quare sunt plures, et non unus tantum, ibi, inquirit autem. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod non sit alius sensus praeter quinque, qui sit cognoscitivus sensibilium propriorum. Secundo ostendit, quod non est alius sensus praeter quinque, cuius obiectum sunt sensibilia communia, ibi, at vero neque.

Circa primum utitur tali ratione.

Quicumque habet aliquod organum sensus, per quod nata sunt cognosci aliqua sensibilia, cognoscit omnia illa sensibilia per organum illud: sed animalia perfecta habent omnia organa sensus: ergo cognoscunt omnia sensibilia.

Cum igitur non habeant nisi quinque sensus, non erit alius respectu propriorum sensibilium, praeter quinque sensus.

Circa hanc rationem hoc modo procedit. Primo proponit quod intendit; dicens, quod ex his quae sequuntur, potest aliquis sufficienter ad credendum moveri, quod non sit sensus praeter quinque iam dictos.

Secundo ibi si enim ostendit primam propositionem rationis inductae; scilicet hanc, quod animal habens aliquod organum sensus, cognoscit omnia sensibilia, quae possunt sentiri per illud organum.

Et hoc quidem manifestat ex sensu tactus, eo quod manifestum est quod sunt qualitates tangibiles. Dictum enim est supra, quod qualitates tangibiles sunt differentiae corporis elementati, inquantum huiusmodi; quae quidem manifestae sunt ex his quae determinata sunt ex elementis; unde manifestum nobis potest esse, quod nos sentimus omnes qualitates tangibiles.

Et ex hoc concludit per simile in aliis, quod si habemus aliquod organum, quod habemus sensum illorum sensibilium, quae nata sunt cognosci per illud organum.

Hoc est ergo quod dicit: quod si nos habemus sensum omnis sensibilis, cuius tactus est perceptivus quod ex hoc apparet quod omnes passiones tangibiles, inquantum huiusmodi, a nobis sentiuntur; necesse est universaliter dicere, quod si deficit nobis aliquis sensus aliquorum sensibilium, quod deficiat nobis aliquod organum, quo nata sunt cognosci illa sensibilia: quia si habemus organum, cognoscimus sensibilia. Et hoc quod universaliter dictum est, manifestat exemplificando per singula.

Et primo quantum ad ea quae cognoscuntur absque medio extraneo. Et hoc est quod dicit, quod quaecumque nos sentimus tangentes, idest absque medio extraneo, possunt sentiri per organum tactus, sub quo intelligitur gustus, quem habemus. Sed circa illa sensibilia, quae sentimus per media extranea, quae sunt simplicia corpora, scilicet aer et aqua, et non sentimus ea tangendo, illa sic se habent ut dicam: videlicet, quod si per unum organum plura sensibilia diversa genere adinvicem sentiri possunt, necesse est quod qui habet huiusmodi organum, sentiat utrumque genus. Puta, quod si aliquod organum est ex aere, et aer potest immutari a colore et sono, sequitur quod qui habet huiusmodi organum, potest et sonum et colorem percipere. Si vero e converso, plura organa sunt susceptiva eiusdem sensibilis, sicut aer et aqua, quorum utrumque est diaphanum, sunt perceptiva coloris, sequitur quod animal habens aliquod horum potest percipere quod est perceptibile per utrumque, sicut per media, aut ab ambobus sicut ab instrumentis. Quod ideo dicit, quia in sensibus, qui sentiunt per medium extraneum, organa sunt conformia mediis. Has autem conditiones ideo posuit, quia idem sensibile sentitur ab aliquo animali per aquam, et ab aliquo per aerem, sicut patet de odore.

Tertio ibi simplicium autem ponit secundam propositionem cum sua manifestatione; scilicet quod omnia organa sentiendi habentur ab animalibus perfectis. Dicit ergo, quod organa sentiendi nata sunt constare ex solis duobus simplicium corporum, scilicet ex aere et aqua, quia ista sunt magis passibilia, et hoc requirit conditio organi sensus, ut facile immutetur a sensibili. In pupilla enim est aqua, quia per humorem aqueum in pupilla existentem, recipit oculus speciem visibilis.

In organo autem auditus est aer, ut supra dictum est. Olfactus autem in quibusdam attribuitur aeri, in quibusdam aquae, ut supra dictum est: ignis autem secundum se nullius sensus organum est, quia ignis est maxime activus et minime passivus. Sed secundum participationem suae qualitatis est communis omnibus sensibus. Nihil enim est sensitivum sine calore, sicut nec vivens, cum nihil sentiat nisi vivens.

Terra vero pura, nullius sensus est organum, inquantum ipsum organum est sensitivum; sed per commistionem appropriatur tactui, quia organum tactus oportet esse mediae complexionatum, ut supra dictum est; et per consequens oportet, quod sit quasi compositum ex omnibus elementis. Unde relinquitur, quod nullum organum sensus est praeter aerem et aquam. Haec autem organa aeris et aquae, habent quaedam animalia, scilicet animalia perfecta. Unde concludit, quod omnia organa sensus habentur ab animalibus non imperfectis secundum suam naturam, sicut sunt imperfecta animalia immobilia, quae habent solum tactum.

Et animalibus non orbatis, idest non carentibus aliquo sensu, ex aliqua causa innaturali, sicut homines caeci vel surdi.

Unde et talpa, quae est de genere perfectorum animalium, videtur habere oculos sub pelle, ut assimiletur suo generi. Sed propter hoc quod conversatur sub terra, non fuit ei necessarius visus, et terra, si haberet oculos discoopertos, eius oculos offenderet.

Procedit autem haec ratio, ut manifeste apparet, ex determinato numero elementorum, ex quo probavit, quod organa sensuum, qui sunt per media exteriora, fiunt per aerem et aquam solum. Et iterum ex determinatione passionum elementorum, quae sunt qualitates tangibiles: unde per eas fit notum, quod omnes qualitates tangibiles cognoscimus.

Et ideo concludit quod nullus sensus deficit nobis; nisi aliquis dicere velit quod sit aliquod corpus elementale, praeter quatuor elementa; et quod sunt aliae passiones, quae possunt tactu discerni, quae sunt aliquorum corporum hic existentium, et nobis notorum.

Et hoc videtur inconveniens. Unde relinquitur, quod sint quinque sensus tantum, qui a nobis habentur.

Deinde cum dicit at vero quia posset aliquis dicere, quod est aliquis alius sensus cognoscitivus sensibilium communium: excludit hoc tali ratione. Quicquid cognoscitur ab uno sensu, ut proprium sensibile eius, non cognoscitur ab aliis sensibus, nisi per accidens: sed sensibilia communia non sentiuntur per accidens ab aliquo sensuum, sed per se a pluribus: sensibilia igitur communia non sunt proprie obiecta alicuius sensus.

Circa rationem hanc, hoc modo procedit. Primo ponit conclusionem; dicens, quod non potest esse aliquod proprium organum sensus, cognoscitivum communium sensibilium, quae sentimus unoquoque sensu per se, et non per accidens, quae sunt motus, et status, etc..

Secundo ibi haec enim probat, quod ista sensibilia communia sentiantur per se, et non secundum accidens.

Quaecumque enim sentiuntur per hoc quod immutant sensum, sentiuntur per se et non secundum accidens. Nam hoc est per se sentire, pati aliquid a sensibili. Sed omnia haec sensibilia, per immutationem quamdam sentiuntur.

Et hoc est quod dicit, quod haec omnia sentimus motu, idest quadam immutatione.

Manifestum est enim quod magnitudo immutat sensum, cum sit subiectum qualitatis sensibilis puta coloris aut saporis, et qualitates non agunt sine suis subiectis.

Ex quo apparet, quod figuram etiam cognoscimus cum quadam immutatione, quia figura est aliquid magnitudinis, quia consistit in conterminatione magnitudinis. Est enim figura quae termino vel terminis continetur, ut dicitur in primo euclidis.

Manifestum est etiam, quod quies comprehenditur ex motu, sicut tenebra per lucem.

Est enim quies privatio motus. Numerus etiam cognoscitur per negationem continui, quod est magnitudo. Numerus enim rerum sensibilium, ex divisione continui causatur; unde et proprietates numeri per proprietates continui cognoscuntur. Quia enim continuum divisibile est in infinitum, et numerus in infinitum crescere potest, ut patet ex tertio physicorum.

Manifestum etiam quod unusquisque sensus per se cognoscit unum, ut immutatus ab uno obiecto. Unde manifestum est, quod ista sensibilia communia sentiuntur per se, et non per accidens. Unde ex hoc concluditur, quod impossibile est esse proprium sensum alicuius horum.

Tertio ibi sic enim ostendit quod si sentirentur proprie ab aliquo sensu, quod essent sensibilia per accidens.

Et hoc est quod dicit quod sic esset de sensibilibus communibus, si essent propria obiecta alicuius sensus, sicut nunc est, quod visu sentimus dulce. Hoc enim est, quia nos habemus sensum utriusque, scilicet albi et dulcis. Et ideo, quando coincidunt in unum, illud quod est unius sensus, per se cognoscitur ab illo sensu, per accidens autem ab alio.

Ideo videndo album per se, videmus dulce per accidens.

Si autem non sit sensibile proprie ab aliquo sensu, numquam hoc erit quod sentiatur per accidens ab aliquo alio sensu ex coincidentia duorum sensuum vel sensibilium in idem; sed omnino secundum accidens sensibile est, ut supra dictum est; sicut filium Cleonis secundum accidens sentimus, non quia filius Cleonis est, sed quia albus, cui accidit esse filium Cleonis. Hoc autem, scilicet esse filium Cleonis, non ita est sensibile visu per accidens, quod sit aliquo alio sensu sensibile per se, sicut erat de dulci, communium autem sensibilium habemus sensum communem non secundum accidens, id est communia sensibilia communiter sentiuntur a diversis sensibus per se, et non secundum accidens.

Unde sequitur, quod non sit aliquis proprius sensus eorum; quia tunc non sentiremus ea per se aliis sensibus, sed sentiremus ea per accidens, sicut sentimus filium Cleonis.

Sentiunt enim sensus propria sensibilia adinvicem secundum accidens, ut puta visus sensibile auditus, et e converso. Non enim visus cognoscit sensibile auditus, neque auditus sensibile visus, secundum quod ipsa sunt; quia visus nihil patitur ab audibili, nec auditus a visibili. Sed secundum quod fit unus sensus, id est una sensatio secundum actum, ut ita loquar, in eodem sensibili. Et dico eumdem sensum actu, ex eo quod simul fit actio utriusque sensus respectu eiusdem sensibilis; sicut cholera simul percipitur per gustum quod sit amara, et per visum quod sit rubicunda; et ideo statim ad aspectum rubicundi iudicamus aliquid esse amarum. Non est autem aliquis alius sensus cuius proprium sit cognoscere quod album et amarum sunt unum.

Haec enim unitas non est nisi per accidens; et quod est per accidens tantum, non potest esse obiectum alicuius potentiae. Et ideo quia visus non percipit illud quod est gustus, nisi per accidens, frequenter in talibus decipitur sensus, et iudicamus quod si aliquid sit rubeum, quod sit cholera.

Deinde cum dicit inquirit autem inquirit causam pluralitatis sensuum. Et hoc est quoddam consequens speciem totam et in talibus assignanda est causa finalis, ut philosophus docet in ultimo de generatione animalium. Secus autem de accidentibus individui, quorum assignanda est ratio ex parte materiae, vel agentis. Unde et hic assignat causam finalem. Dicit ergo, quod aliquis potest quaerere, cuius causa habemus plures sensus, et non unum tantum. Et est responsio ad hoc, ut nos non lateant ea quae consequuntur ad sensibilia propria, et sunt communia diversis sensibilibus, sicut motus et magnitudo et numerus. Si enim esset solus sensus visus; cum ipse coloris tantum sit, et color et magnitudo se consequantur, quia simul cum colore immutatur sensus a magnitudine; inter colorem non possemus discernere et magnitudinem, sed viderentur esse idem. Sed nunc quia magnitudo sentitur alio sensu quam visu, color autem non, hoc ipsum manifestat nobis quod aliud est color et magnitudo. Et simile est de aliis sensibilibus communibus.

Potest autem et haec ratio assignari distinctionis sensuum. Manifestum est enim quod cum potentia dicatur ad obiectum, oportet quod secundum differentiam obiectorum, diversificentur potentiae sensitivae. Obiectum autem sensibile est, prout est immutativum sensus: unde secundum diversa genera immutationum sensus a sensibili, oportet esse diversos sensus. Immutatur autem sensus a sensibili uno modo per contactum, et sic est sensus tactus, qui est discretivus eorum ex quibus constat animal, et sensus gustus, qui est perceptivus qualitatum quae designant convenientiam nutrimenti, quo conservatur corpus animalis. Alio modo immutatur sensus per medium. Et haec quidem immutatio, aut est cum alteratione sensibilis, et sic odor immutat sensum cum aliqua resolutione odorabilis.

Aut cum aliquo motu locali, et sic immutat sonus. Aut absque immutatione sensibili, sed per solam immutationem spiritualem medii et organi, et sic immutat color.