Postquam philosophus determinavit de fortuna et casu quantum ad ea in quibus conveniunt, hic ostendit differentiam eorum ad invicem.
Et dividitur in duas partes: in prima ostendit differentiam fortunae et casus; in secunda ostendit ubi maxime haec differentia consistit, ibi: maxime autem etc..
Prima dividitur in duas: in prima ostendit differentiam inter casum et fortunam; in secunda recapitulat quae dicta sunt de utroque, ibi: quare manifestum est etc..
Circa primum duo facit: primo ponit differentiam inter casum et fortunam; et dicit quod in hoc differunt, quod casus est in plus quam fortuna, quia omne quod est a fortuna est a casu, sed non convertitur.
Secundo, ibi: fortuna quidem enim etc., manifestat praedictam differentiam.
Et primo ostendit in quibus sit fortuna; secundo quod casus in pluribus est, ibi: sed casus in aliis etc..
Circa primum duo facit: primo ostendit in quibus sit fortuna; secundo concludit in quibus non sit, ibi: et propter hoc neque inanimatum
Dicit ergo primo quod fortuna et id quod est a fortuna, invenitur in illis quibus bene contingere aliquid dicitur; quia in quibus est fortuna, potest esse eufortunium et infortunium.
Dicitur autem bene contingere illi aliquid cuius est agere. Eius autem proprie est agere, quod habet dominium sui actus; quod autem non habet dominium sui actus, magis agitur quam agat; et ideo actus non est in potestate eius quod agitur, sed magis eius quod agit ipsum.
Et quia vita practica, sive activa est eorum quae habent dominium sui actus (in his enim invenitur operari secundum virtutem vel vitium), ideo necesse est quod fortuna sit circa practica.
Et huius signum inducit, quia fortuna videtur vel idem esse felicitati vel ei esse propinqua: unde vulgariter felices bene fortunati vocantur. Secundum enim illos qui felicitatem in bonis exterioribus consistere putant, felicitas est idem fortunae: secundum illos vero qui bona exteriora, in quibus plurimum habet locum fortuna, dicunt deservire instrumentaliter ad felicitatem, secundum hoc bona fortuna est propinqua felicitati, quia coadiuvat ad ipsam.
Unde cum felicitas sit quaedam operatio (est enim eupraxia, idest bona operatio, scilicet virtutis perfectae, ut dicitur in I ethic.), sequitur quod fortuna sit in illis quibus contingit bene agere vel impediri ab hoc. Et hoc est bene contingere vel male contingere. Unde cum aliquis sit dominus sui actus inquantum voluntarie agit, sequitur quod in illis tantum contingat aliquid a fortuna esse, quae voluntarie agit, non autem in aliis.
Deinde cum dicit: et propter hoc neque inanimatum etc., concludit ex praemissis in quibus non sit fortuna.
Et dicit quod propter hoc quod fortuna non est nisi in his quae voluntarie agunt, inde est quod neque inanimatum neque puer neque bestia, cum non agant voluntarie quasi liberum arbitrium habentes (quod hic dicit propositum), non agunt a fortuna. Unde nec eufortunium nec infortunium in his potest accidere nisi similitudinarie: sicut quidam dixit quod lapides ex quibus fiunt altaria, sunt fortunati, quia eis honor et reverentia exhibetur, cum lapides eis coniuncti conculcentur; quod dicitur per similitudinem ad homines, in quibus honorati videntur bene fortunati; hi autem qui conculcantur, dicuntur male fortunati.
Sed quamvis praemissis non contingat agere a fortuna, nihil tamen prohibet ea pati a fortuna, cum aliquod agens voluntarium circa ea operatur: sicut dicimus esse eufortunium cum aliquis homo invenit thesaurum, vel infortunium cum percutitur a lapide cadente.
Deinde cum dicit: sed casus et in aliis etc., ostendit quod casus est etiam in aliis.
Et circa hoc tria facit: primo ostendit quod casus est in aliis; secundo concludit quandam conclusionem ex dictis, ibi: quare manifestum est etc.; tertio ad eius manifestationem quoddam signum inducit, ibi: signum autem est etc..
Dicit ergo primo: quod casus non solum est in hominibus, qui voluntarie agunt, sed etiam in aliis animalibus, et etiam in rebus inanimatis. Et ponit exemplum de aliis animalibus, sicut dicitur quod equus casu venit, quando salutem adeptus est veniens, licet non venerit causa salutis. Aliud exemplum ponit in rebus inanimatis: dicimus enim quod tripoda cecidit casu, quia sic stat per casum ut sit apta ad sedendum, licet non ista de causa ceciderit, ut staret apta ad sedendum.
Deinde cum dicit: quare manifestum est etc., concludit ex praemissis quod in iis quae simpliciter fiunt propter aliquid, quando non fiunt causa eius quod accidit, sed fiunt causa alicuius extrinseci, tunc dicimus quod fiant a casu. Sed a fortuna dicimus illa fieri tantum de numero eorum quae fiunt a casu, quaecumque accidunt in habentibus propositum.
Deinde cum dicit: signum autem est etc., manifestat quod in conclusione posuerat, scilicet quod casus accidat in his quae sunt propter aliquid.
Et accipit signum ab eo quod dicitur vanum, quod secundum nomen in Graeco propinquum est casui. Dicitur autem vanum, cum id quod est propter aliquid, non fiat eius causa, idest cum non accidat ex eo propter quod fit; sicut si aliquis ambulet ad deponendum superflua naturae, si hoc non accidat deambulanti, dicitur frustra deambulasse, et ambulatio eius esset vana. Ac si hoc sit frustra vel vanum, quod aptum natum est fieri causa alicuius, cum non perficiat illud cuius causa natum est fieri.
Et quare dicat cuius causa natum est fieri, exponit subdens quia si aliquis dicat se frustra balneatum quia eo balneato non deficit sol, derisorie diceret; quia hoc quod est ipsum esse balneatum, non erat natum fieri propter hoc quod deficeret sol.
Unde casus, qui in Graeco dicitur automatum, idest per se frustra, accidit in his quae sunt propter aliquid, sicut et id quod est frustra vel vanum: quia per se frustra ipsum frustra secundum suum nomen significat, sicut per se homo ipsum hominem et per se bonum ipsum bonum.
Et exemplificat in his quae casu fiunt, sicut cum dicitur quod lapis cadendo percutiens aliquem, cecidit non percutiendi causa. Ergo cecidit ab eo quod est per se vanum vel per se frustra, quia non natus est propter hoc cadere: cadit enim aliquando lapis ab aliquo emissus percutiendi causa.
Quamvis autem casus et vanum conveniant in hoc quod utrumque est in his quae sunt propter aliquid, differunt tamen, quia vanum dicitur ex hoc quod non consequitur illud quod intendebatur; casus autem dicitur ex hoc quod consequitur aliquid aliud quod non intendebatur.
Unde quandoque est vanum et casus simul, puta cum non accidit illud quod intendebatur, sed accidit aliquid aliud: quandoque autem est casus sed non vanum, cum accidit et illud quod intendebatur et aliud: quandoque autem est vanum et non casus, quando non accidit illud quod intendebatur neque aliquid aliud.
Deinde cum dicit: maxime autem etc., ostendit in quibus maxime casus differat a fortuna.
Et dicit quod maxime differt in illis quae fiunt a natura; quia ibi habet locum casus, sed non fortuna. Cum enim aliquid fit extra naturam in operationibus naturae, puta cum nascitur sextus digitus, tunc non dicimus quod fiat a fortuna, sed magis ab eo quod est per se frustra, idest a casu.
Et sic possumus accipere aliam differentiam inter casum et fortunam, quod eorum quae sunt a casu, causa est intrinseca, sicut eorum quae sunt a natura; eorum vero quae sunt a fortuna, causa est extrinseca, sicut et eorum quae sunt a proposito.
Et ultimo concludit quod dictum est quid sit per se frustra, idest casus, et quid fortuna, et quomodo differant ab invicem.
Deinde cum dicit: sed modorum causarum etc., ostendit ad quod genus causae casus et fortuna reducantur: et primo ostendit propositum; secundo ex hoc improbat quandam opinionem superius positam, ibi: quoniam autem casus etc..
Dicit ergo primo quod tam casus quam fortuna reducuntur ad genus causae moventis: quia casus et fortuna vel est causa eorum quae sunt a natura, vel eorum quae sunt ab intelligentia, ut ex dictis patet; unde cum natura et intelligentia sint causa ut unde est principium motus, etiam fortuna et casus ad idem genus reducuntur. Sed tamen, quia casus et fortuna sunt causae per accidens, eorum multitudo est indeterminata, ut supra dictum est.
Deinde cum dicit: quoniam autem casus etc., excludit opinionem ponentium fortunam vel casum esse causam caeli et omnium mundanorum.
Et dicit quod quia casus et fortuna sunt causae per accidens eorum quorum intellectus et natura sunt causae per se; causa autem per accidens non est prior ea quae est per se, sicut nihil per accidens est prius eo quod est per se; sequitur quod casus et fortuna sint causae posteriores quam intellectus et natura.
Unde si ponatur quod casus sit causa caeli, sicut quidam posuerunt, ut supra dictum est; sequetur quod intellectus et natura per prius sint causa aliquorum aliorum, et postea totius universi.
Causa etiam totius universi prior esse videtur quam causa alicuius partis universi; cum quaelibet pars universi ordinetur ad perfectionem universi. Hoc autem videtur inconveniens, quod aliqua alia causa sit prior quam ea quae est causa caeli: unde inconveniens est quod casus sit causa caeli.
Considerandum est autem quod si ea quae fortuito vel casualiter accidunt, idest praeter intentionem causarum inferiorum, reducantur in aliquam causam superiorem ordinantem ipsa; in comparatione ad illam causam non possunt dici fortuita vel casualia: unde illa causa superior non potest dici fortuna.
Deinde cum dicit: quae autem sunt causae etc., ostendit quod causae non sunt plures iis quae sunt dictae.
Quod quidem manifestatur sic.
Hoc quod dico propter quid, quaerit de causa; sed ad propter quid non respondetur nisi aliqua dictarum causarum; non igitur sunt plures causae quam quae dictae sunt. Et hoc est quod dicit, quod hoc quod dico propter quid, tot est secundum numerum, quot sunt causae praedictae.
Quandoque enim propter quid reducitur ultimo in quod quid est, idest in definitionem, ut patet in omnibus immobilibus, sicut sunt mathematica; in quibus propter quid reducitur ad definitionem recti vel commensurati vel alicuius alterius quod demonstratur in mathematicis.
Cum enim definitio recti anguli sit, quod constituatur ex linea super aliam cadente, quae ex utraque parte faciat duos angulos aequales; si quaeratur propter quid iste angulus sit rectus, respondetur quia constituitur ex linea faciente duos angulos aequales ex utraque parte; et ita est in aliis.
Quandoque vero reducitur propter quid in primum movens; ut propter quid aliqui pugnaverant? quia furati sunt: hoc enim est quod incitavit ad pugnam.
Quandoque autem reducitur in causam finalem; ut si quaeramus cuius causa aliqui pugnant, respondetur, ut dominentur.
Quandoque autem reducitur in causam materialem; ut si quaeratur quare istud corpus est corruptibile, respondetur, quia compositum est ex contrariis.
Sic ergo patet has esse causas, et tot.
Necesse est autem quatuor esse causas.
Quia cum causa sit ad quam sequitur esse alterius, esse eius quod habet causam, potest considerari dupliciter: uno modo absolute, et sic causa essendi est forma per quam aliquid est in actu; alio modo secundum quod de potentia ente fit actu ens. Et quia omne quod est in potentia, reducitur ad actum per id quod est actu ens; ex hoc necesse est esse duas alias causas, scilicet materiam, et agentem qui reducit materiam de potentia in actum. Actio autem agentis ad aliquid determinatum tendit, sicut ab aliquo determinato principio procedit: nam omne agens agit quod est sibi conveniens; id autem ad quod tendit actio agentis, dicitur causa finalis. Sic igitur necesse est esse causas quatuor.
Sed quia forma est causa essendi absolute, aliae vero tres sunt causae essendi secundum quod aliquid accipit esse; inde est quod in immobilibus non considerantur aliae tres causae, sed solum causa formalis.