Secundo cum dicit, et scitote, hortatur peccatores ad emendam: et circa hoc tria facit.
Primo commemorat beneficia sibi exhibita.
Secundo hortatur ut ad deum redeant, ibi, irascimini etc.. Tertio ostendit praeeminentiam sui ad illos in bonis, ibi, dedisti laetitiam etc.. Dicit ergo, et scitote etc.. Sed notandum est, quod hic in Graeco est diapsalma, in Hebraeo vero est sela, quod Hieronymus transtulit, feliciter, vel semper.
Diapsalma ergo divisio Psalmi est: qui quando cantabant, fiebant aliqua intervalla in Psalmo, ut ostenderetur quod sequentia ad aliam materiam pertinebant secundum Augustinum. Sed contra hoc est, quia secundum hoc, diapsalma nunquam inveniretur in fine Psalmi; sed in Psalterio Hieronymi sela invenitur in fine Psalmi. Et ideo sumptum est sela ex ly salon, idest pacifice. Et concordat cum Hieronymo qui interpretatus est feliciter. Sic ergo melius pacifice, quasi semper, et hoc sela importat. Beneficium autem quod commemorat est duplex: unum de praeterito, et aliud de futuro, ibi, dominus exaudiet. Quantum ad primum dicit, et scitote etc.; et cum sit principium sententiae continuatur cordi prophetae, sicut illud in principio Ezech.: et factum est in trigesimo anno etc..
Nam sela quod interpretatum est diapsalma, ponitur hic: quod notat interruptionem. Vel continuatur ad praecedentia; quasi dicat: nolite diligere vanitatem, et scitote quare? quoniam mirificavit dominus etc.. Ecce quot bona mihi fecit: quia scilicet mirificavit etc., idest mirabilem reddidit. Potest etiam aliter continuari secundum Glossam; quasi dicat: quia vana scitote, et scitote quid sequamini: quoniam mirificavit dominus etc., idest christum per figuram principaliter intellectum, qui est sanctus sanctorum, de quo Dan. 9: hunc deus ostendit mirabilem suscitando, et ad dexteram ejus eum collocando. Quilibet etiam justus mirabilis est; quia majora sunt opera justitiae, quam miracula exteriora. Ps. 67: mirabilis deus in sanctis suis. Sed christus est maxime mirabilis. Isa. 9: et vocabitur nomen ejus admirabilis. Quantum ad secundum dicit, dominus exaudiet. Isa. 65: antequam clament, ego exaudiam etc..