Postquam docuit nos de ieiunio, docet nos de eleemosyna, et dicit nolite thesaurizare vobis thesauros in terra.
Sed videtur quod hoc non sit verum, quia regibus convenit thesaurizare.
Sed dicendum, quod per thesauros intelligit abundantiam: et haec duplex, necessaria, et superflua: quod non est necessarium uni, est necessarium alteri. Et ideo cum rex multis indigeat, multa potest congregare. Uni simplici peccatum esset quod non est regi, quia indiget defendere regnum.
Item prohibet his, qui videntur habere fiduciam in eis; unde I ad Tim. Ult., 17: divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum suarum; baruch III, 16: ubi sunt principes gentium, qui argentum fabricant (sive thesaurizant) et aurum in quo confidunt homines? item prohibet propter instabilitatem, quia cito amittuntur. Et ponit tria quae in divitiis habentur: metalla, et haec rubigine consumuntur; vestes, et haec tineis: et quaedam quae neutro modo, ut lapides pretiosi.
Alia littera habet, nec commestura.
Unde tripliciter destruuntur: aut ex principio intrinseco; et sic tinea quae innascitur vestibus, unde ubi aerugo et tinea: aut ex luxuria possidentis, ideo commestura: quandoque ab extraneis, unde dicit ubi fures non effodiunt.
Si aliquis dicat quod haec non fiunt: dicendum, etsi non fiant, tamen saepe contigit; et si non contingit, possibile tamen est contingere: ideo arguit eas incertas esse.
Item exponitur mystice. Aerugo apparet, tinea latet. Unde per aeruginem peccata corporalia, per tineam spiritualia. Item quaedam sunt peccata quae per seipsos faciunt homines, quaedam quae cum alio, et illa magis nocent. Dicit nec fures effodiunt.
Vel dicit propter thesauros absconditos. Item per aeruginem superbi; Eccli. XII, 10: sicut aeramentum aeruginat nequitia eorum. Tinea corrodit vestimenta: et haec significat exteriora opera, quae per invidiam corroduntur; Prov. XXV, 20: sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi. Item fures per vanam gloriam. Fures, idest Daemones, qui cum non possint decipere homines per alia peccata, decipiunt per vanam gloriam.
Item ponit stabilitatem divitiarum caelestium, ubi dicit thesaurizate vobis thesauros in caelo. Et hic Augustinus: thesaurizate vobis in caelo, non in aliquo loco corporali, sed in caelo, idest in spiritualibus bonis, idest abundantiam bonorum meritorum acquirite. Et dicit vobis, non deo, quia nihil accrescit ei; iob XXXV, 7: si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet? docet autem dominus, unde hoc acquiritur, scilicet per eleemosynam, dicens lc.
C. XVIII, 22: vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo. Ibi enim, idest in caelo, nulla erit corruptio, quia corruptibile hoc induet incorruptionem, I cor.
C. XV, 53.
Sequitur ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Docet contrariam conclusionem esse nocivam; et hoc quia cordis distractionem habet, quia si terrena diligis, ibi erit cor tuum; ubi enim amor, ibi oculus: oculi stultorum in finibus terrae.
Sed quia pauci sunt qui considerent istud, ideo ostendit quantum sit periculum, per exemplum, lucerna corporis tui.
Et hoc primo exponitur de oculo corporali; sicut enim lucerna dirigit gressus hominis, sic oculus. Unde si oculus tuus fuerit simplex, idest fortis ad videndum, corpus totum erit lucidum, idest dirigetur ad faciendum; si nequam, idest lippus et obscurus, totum corpus tuum tenebrosum erit, idest omnia opera tua fient ad modum tenebrarum. Si ergo lumen quod in te est, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt. Lumen quod in te est, est cor et mens. Si ergo ad terram dirigatur, et omnes sensus hominis ad terram dirigentur.
Aliter exponitur de oculo spirituali: lumen enim inducit ad probandum, sicut hominis ratio; Prov. XX, 27: lucerna domini spiraculum hominis. Unde si oculus tuus fuerit simplex, sic quod ratio tua dirigatur in deum, totum corpus tuum, idest omnia membra tua a peccato servabuntur: si non, involventur in operibus tenebrarum. Vel lucidum, in resurrectione sanctorum. Infra XIII, 43: tunc iusti fulgebunt sicut sol. Item, per oculum significatur intentio. Unde qui vult operari, aliquid intendit: unde si intentio tua sit lucida, idest ad deum directa, totum corpus, idest operationes tuae erunt lucidae. Et hoc intelligitur in simpliciter bonis. Item, per oculum intelligitur fides; unde si simplex est, ita quod tendat in deum, idest non vacillet etc.; ad Rom. XIV, 23: quod non est ex fide peccatum est. Item, per oculum significatur praelatus, qui est oculus subditorum.
Unde cum praelati boni dirigunt plebes, tota populi congregatio lucet virtutibus etc.. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius.
Sequitur nemo potest duobus dominis servire etc.. Quia dixerat quod thesaurizatio distrahit a deo, ideo fugienda dicitur, quia non solum distrahit, sed alienat a deo, quia nemo potest duobus dominis servire.
Servus est qui ipsum quod est, alterius est; sed impossibile est quod animus feratur ad duos fines simul et semel (dico contrarios et dissentientes)p item nota quod quidam dominantur, ut subditi dirigantur; quidam autem, ut timeantur.
Dominus et divitiae sunt contrarii domini; ideo non potestis deo servire et mammonae.
Sed nota quod aliud est habere divitias ut dominus, aliud ut servus: habet enim ut dominus, qui bene utitur illis, et inde facit fructum; sed ille est servus divitiarum, qui fructum inde non accipit; Eccle. V, 12: est aliud malum quod vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui. Omne autem in quo quis ponit finem suum, deus suus est.
Unde qui ponit finem suum in divitiis, deus suus est, sicut dicitur de illis quorum deus venter est, Phil. III, 19.
Non potestis deo servire et mammonae.
Per mammonam potest intelligi diabolus, qui praeest divitiis, et quasi deus suus est; non quia possit dare, sed quia nititur divitiis homines decipere. Unde sicut est quidam spiritus fornicationis, sic est spiritus divitiarum.
Aliter exponit Augustinus: nemo potest etc. Scilicet contrariis. Sed deus et diabolus contrarii sunt. Quae conventio christi ad belial? II ad Cor. VI, 15, et in Lib. III reg.
C. XVIII, 21: quid claudicatis in duas partes? et sequitur aut unum sustinebit, idest diabolum.
Et non dicit, diliget, quia diabolus naturaliter diligi non potest. Deus naturaliter diligitur; diabolus vero sustinetur, sicut ponit exemplum Augustinus: si aliquis cupit ancillam alicuius, servit ei amore ancillae, non ipsius: unde sustinet servitium domini propter ancillam; sic aliquis sustinet servitium diaboli propter divitias.
Item posset aliquis dicere: non pono finem in divitiis superfluis, sed necessariis.
Et hoc prohibet dominus dicens ideo dico: ne solliciti sitis animae vestrae etc., non quia anima manducet, sed quia homini convenit, anima existente in eo. Vel animae, idest vitae animae.
Et destruit hic error euticharum, qui dicebant quod viri apostolici non debebant laborare.
Sed hos reprehendit Paulus dicens II Thess. III, 10: qui non vult laborare, non manducet. Secundum ergo apostolum omnes tenentur.
Sed quaero, aut est consilium, aut praeceptum. Si praeceptum, ergo omnes tenentur; si consilium, constat quod non omnes, quia ad consilia non tenentur nisi homines perfecti.
Dico quod aliquid est praeceptum propter se, aliquid propter aliud: ut cum aliquis cepit crucem ut eat ultra mare, quod eat ultra mare tenetur, sed non potest ire nisi quaerat navem: unde quaerere navem est ei necessarium.
Sic omnes tenentur ad conservandum vitam, ideo tenentur ad omnia quae faciunt ad istum finem; unde tenetur quilibet qui non habet unde conservet vitam, laborare ut conservet.
Quid ergo dicit nolite solliciti esse? etc..
Dicendum quod sollicitudo nominat providentiam cum studio; studium autem est vehemens applicatio animi. In ista autem vehementi applicatione potest esse peccatum, quando scilicet ponit animum ibi ut ad finem; et sic non debemus solliciti esse. Et ideo habetur Prov. XI, 7: expectatio sollicitorum peribit.
Item potest esse quod mens intendat ad superflua acquirenda: et sic prohibetur, ut habetur Eccle. II, 1: dixi ego in corde: vadam, et affluam divitiis. Item sollicitudo potest esse, quia animus nimis sollicitatur ad temporalia acquirenda et necessaria: et de hoc habetur I ad Cor. II. Item quidam solliciti sunt cum quodam timore et desperatione, quia timent sibi deficere; et haec sollicitudo prohibetur.
Sequitur nonne anima plus est quam esca? docuit vitare sollicitudinem etiam necessariorum.
Ponit rationes. Et primo talem: qui dedit maiora, dabit minora; sed deus dedit animam et corpus; ergo qui dedit haec, servabit ea.
Respicite volatilia caeli etc.. Est haec alia ratio. Qui providet minoribus, providebit maioribus; sed deus providet brutis; ergo etc..
Primo deducit in cibo; secundo in vestimento.
Docet ergo vitare sollicitudinem, dicens respice, idest considerate, volatilia caeli, quia ex his est sapientia; unde iob XII, 7: interroga iumenta, et docebunt. Unde cum non habeant operationem ad acquirendum panem, attamen etc..
Et tria dicit quoad tria quae requiruntur, scilicet serere, metere et congregare. Et quantum ad hoc tria dicit non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et tamen pater vester caelestis pascit illa. Et dicit vester, non illorum, quia proprie pater est rationalis creaturae. Pascit ea, de quo in Psalmo CXLVI, 9: qui dat iumentis escam ipsorum etc.. Nonne vos magis pluris estis illis? idest maioris valoris? homo enim omnibus praeponitur, ut habetur Gen. I, 26: faciamus hominem etc.; et sequitur, ut praesit piscibus maris, et volatilibus caeli.
Et non est intelligendum quin apostolici viri non congregent, sed est intelligendum, quod deus in congregatione a tribulatione liberat iustos, ut Danielem liberavit de lacu leonum, et tres pueros de fornace. Et non dico, quod existentes in tribulatione non debeant facere ut eruantur, quia praecepit dominus ut ex una civitate fugerent in aliam; sed est intelligendum, quod si faciant iusti quod in se est, quod liberabit eos dominus.
Et ista exempla inducuntur ad sciendum quod dominus habet providentiam de omnibus, et dat unicuique secundum modum suum: avibus enim dedit quomodo necessaria acquirerent: dedit enim eis naturalem instinctum quo moverentur ad inquirendum unde viverent; ideo non debemus esse nos nimis solliciti.
Quis autem vestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum? hic probat experimento, quod sicut providet avibus, ita et nobis: quaedam enim est pars animae quae subiacet rationi, ut motiva et sensitiva: quaedam quae non, ut augmentativa et nutritiva; et in his convenit homo cum brutis; et sicut providet brutis in augmento et nutrimento, sic et hominibus. Unde augmentum non est nobis ex nobis, sed ex deo: unde de providentia dei non debetis desperare.
Considerate lilia agri etc.. Instruxit nos de cibo, modo de vestimento: unde habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus.
Dicit ergo considerate lilia agri. Consideratio creaturarum debet esse ad laudem dei; Ps. Cxlii, 5: meditabor in omnibus operibus tuis etc.. Non laborant, neque nent: ad vestimentum enim requiritur et opus virorum, et mulierum. Ideo ad amovendum opus virorum dicit non laborant; ad excludendum opus mulierum dicit neque nent.
Dico enim quod neque Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis, quia etsi ars imitetur naturam, non tamen consequitur. Unde numquam ars faceret colores ita puros, sicut in natura fiunt in floribus.
Et dicit in gloria, quia inter notos apud Iudaeos Salomon gloriosior fuit; et tamen vestimentum non potuit ita adaptari ei sicut lilio. Item dicit chrysostomus, quod lilium habet ista sine sollicitudine; Salomon autem saltem oportuit praecipere.
Hieronymus retorquet ad resurrectionem, quia per lilia Angeli: et sicut Angeli non indigent vestimento, sic in resurrectione, qui reformabit corpus, providebit de vestimento.
Si enim foenum agri etc.. Hic commutat lilium in foenum, et argumentatur, quia si minoribus providet, providebit et nobis, qui potiores sumus quoad dignitatem substantiae, quia nos super ista sumus. Item quoad durationem, quia nos aeterni quoad animam, istud vero hodie est, et cras in clibanum mittitur etc.. Is. XL, 7: exsiccatum est foenum, et cecidit flos. Item quoad finem: quia homo est propter beatitudinem, foenum vero propter usum hominis; Ps. Cxlvi, 8: qui producit in montibus foenum et herbam servituti hominum etc.. Et ad vilem usum, scilicet ut in clibanum mittatur quoad aliquas terras, ubi fit ignis de stipulis.
Et si hoc sic vestit, idest dat necessarium ornatum, quanto magis vos modicae fidei? vel sic: ut per foenum intelligantur infideles.
Si ergo infidelibus, qui parati sunt ad clibanum ignis, multo magis electis.
Nolite ergo solliciti esse etc.. Hic concludit de utraque; et debes exponere sollicitudinem quatuor modis, ut superius dictum est. Vel sic. Si vivis in aliqua societate, non sis sollicitus de cibo ampliori, vel vestimentis amplioribus, immo esto in eis quasi unus ex eis.
Haec enim omnia gentes inquirunt, quia ibi ponunt finem, quia credunt in eis esse beatitudinem. Et si hoc non credant, ponunt ibi magnam sollicitudinem, quia non credunt providentiam divinam. Et quia in ordinatione ad finem duo requiruntur, scilicet scientia et voluntas, dicit scit enim pater vester quia his omnibus indigetis. Unde, scit quia deus: item, quia pater, vult.
Quid ergo facietis? dicit tria.
Primum quaerite regnum dei, tamquam finem, quia regnum est beatitudo. Regnum dicitur a regendo: tunc enim homo regitur, quando voluntati regentis subditur; hoc autem erit in caelo; unde Lc. XIV, 15: beatus qui manducat panem in regno dei. Item iustitia perducit ad regnum; Prov. VIII, 20: in viis iustitiae ambulo, in medio semitarum iudicii, ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam etc..
Et ideo dicit et iustitiam eius. Et dicit eius, et non hominis, quia per iustitiam propriam nullus potest venire ad regnum.
Tertio dicit et haec omnia adiicientur vobis, quasi, ultra forum haec adiicientur; prov.
C. X, 3: non affliget dominus fame animam iusti.
Non ergo debeamus haec temporalia quaerere; et hoc verum est tamquam finem, aut mercedem. Unde non debemus evangelizare ut comedamus, sed potius e converso.
Sed contra hoc obiicit Augustinus de Paulo, quia dicit: in fame, et siti, et nuditate laboravi.
Et respondet quod sicut medicus aliquando abstrahit cibum et potum infirmo, ut curet eum, sic dominus, qui habet providere, permittit hominem pati, vel ut curetur, si curanda sunt aliqua, vel ut alii exemplum recipiant.
Nolite ergo solliciti esse in crastinum.
Sed hoc non videtur, quia nullus tenetur ad maiorem perfectionem, quam christus et apostoli. Sed christus habuit loculos: apostoli etiam congregabant.
Augustinus exponit sic in crastinum, idest futurum, cogitando nimis de temporalibus, scilicet ibi finem ponendo, vel etiam superflua congregando. Vel, secundum Hieronymum nolite solliciti esse in crastinum, verum est de his quae ad deum pertinent, faciendo quae in nobis sunt: non enim debemus dimittere laborare, si timeamus de pluvia, vel huiusmodi quae ad deum pertinent. Vel sic. Nolite illam sollicitudinem quam debetis in futuro habere, accipere in praesenti, sicut tempore messium accipere curam de vindemiis non est competens.
Quare? sufficit enim diei malitia sua, idest tribulatio et angustia, quam habet homo in die, sufficere debet ei; non autem accipere eam quam debet habere in futuro etc..