CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
De probatione, quod mundus sit unus per loca mobilium quae moventur in mundo.
Dicamus igitur nunc, quod si nos numeremus simplicia corpora prima per diversitatem sui motus quam habent secundum locum., tunc ipsa sunt tria quae dicuntur elementa corporea, non quod omnia veniant in compositionem sequentium corporum, sed quod sint prima et simplicia : haec autem sunt grave in genere, et levo in genere, et neutrum quod est corpus coeleste. Et quantum ad eos qui dicunt mundos esse plures, omnia haec erunt in loco, quia licet nos dixerimus in sexto Physicorum quod coelum non est essentialiter in loco, eo quod non habet circumdans corpus, tamen quantum ad eos qui dicunt mundos plures esse extra ipsum, sequitur quod extra coelum sit locus, et sic quoad eos coelum est in loco essentialiter : oportet ergo eos concedere, quod loca mobilium primorum sint tria secundum genus convenientia, sicut et ipsa mobilia. Horum autem locorum unus est locus descendentis deorsum, et ille est locus corporis quod quiescit in medio, et illud est corpus grave. Secundus autem est ultimus locus, qui longissime distat ab ipso, et ille locus ejus quod movetur circulariter ab ipso, et neque est grave, neque est leve, sicut est coelum. Et locus tertius est medius horum duorum locorum, et iste locus corporis, quod est inter duo locatum, et illud est leve, quod necessario locatur inter circumferentiam et centrum. Si enim diceret aliquis, quod leve non esset in loco illo, tunc oportet quod in alio esset loco naturaliter : et hoc jam ostendimus esse impossibile. Si enim ille locus medius inter centrum et circumferentiam esset levis corporis accidentalis,tunc oporteret quod esset aliud corpus simplex, cui esset naturalis : et nos ostendimus quod non est aliquod quod sit praeter naturam istorum trium corporum quae diximus. Si ergo hoc est ut diximus, tunc oportet necessario, quod locus medius inter circumferentiam et centrum sit locus corporis levis : sed tunc leve et grave diversitates habent, de quibus nos faciemus mentionem in futuro in sequentibus hujus scientiae libris tertio et quarto. Sed quod ex dictis habetur, hoc est quod sicut unus locus est inferius, ad quem moventur omnia gravia in quocumque sint mundo, et unus est locus superior ad quem moventur omnia levia in quocumque mundo fuerint, sicut nos ostendimus in Physicis: ita necesse est unum in numero esse locum in quo movetur coelum omne in quocumque mundo fuerit : et si unus locus, unus est mundus : ergo non possunt esse plures mundi. Et hoc etiam ostenditur per deductionem per impossibile : dentur enim plura esse media ad quae. est motus gravis in pluribus mundis, et plures esse horizontes ad quos est motus levis, et quod illa data loca diversorum mundorum non differant specie sed numero solo, tunc medium a medio pius distat, quam medium ab horizonte:. sed medium cum medio convenit in specie, et medium et horizon opponuntur contrarie: ergo pius distant in loco convenientia in specie, quam contraria in specie : et hoc est contra rationem contrariorum. Cum enim omnia contraria maxime a se distent prima distantia, et propria est a contrariis in loco, a quibus distantia transmittitur ad omnia alia contraria : ergo contraria in loco maxime debent distare : et sequitur contrarium a contrario non maxime distare ex hypothesi qua ponuntur plures esse mundi : ergo ista hypothesis non est tantum falsa, sed etiam impossibilis.
Amplius si dicantur plures esse mundi et aequales in quantitate, tunc non plures
contingere possunt istum nostrum mundum quam quatuor : et secundum hoc duo liorizontes in quatuor punctis, ubi exteriores mundi nostrum contingunt mundum, uni soli medio nostrum circumponuntur. Cum igitur contrariorum primorum virtus debeat esse aequalis, sequitur necessario quod ex hoc generetur inaequalitas, et erunt elementa superiora potentiora elemento inferiori, et sic vincent super ipsum, et dissolveretur iste noster mundus. Adhuc autem cum circuli mundorum non. se contingant nisi in puncto, oportet necessario remanere spatium inter convexum circuii unius sphaerae et alterius : aut ergo aliquid est in uno spatio replens ipsum, aut nihil. Si enim sit ibi aliquid replens illud non potest esse de natura alicujus elementi, nec de natura coeli : quia istorum motus, aut est a medio, aut ad medium, aut circa medium : et in isto spatio non est aliquod medium aequaliter distans a convexo circumferentiarum : quia longius distat in una parte, quam in alia: oportet ergo fingere nova elementa et novum mundum, quae non sint de natura istius mundi quae repleant illud spatium. Si autem nihil est in spatio isto, tunc remanet vacuum : et ostensum est in quarto Physicorum, quod impossibile est aliquod esse vacuum. Adhuc autem si plures sint mundi, aut sunt infiniti pluralitate, aut sunt finiti. Si dicantur infiniti, tunc infinitum erit aliquid actu existens : et hoc est improbatum. Si autem finiti, tunc in aliquo numero erunt : et si quaeratur quis est numerus iste? et quae sit ratio ejus ? et non erit assignare,etiamsi fingere velit aliquis. Adhuc autem cum videamus in omnibus naturam stare in compendio, cum natura omnia possit explere opera per ea quae sunt in mundo isto,videbitur quod superflui sunt mundi alii omnino.
Si autem forte aliquis dicat, quod possunt mundi esse plures, sed non sunt : quia Deus posset fecisse plures mundos si voluisset facere, et adhuc posset facere si vellet : contra hoc dion disputo. Cum enim hic concluditur, quod impossibile est mundos esse plures vel fieri plures, et quod necessarium est unum esse solum, intelligitur de possibili et necessario quod est ex parte mundi quantum ad partes et ad causas ejus essentiales et proximas : et est magna differentia inter id quod Deus potest facere de absoluta potentia sua, et inter id quod in natura potest fieri: multa enim meo judicio facere potest, quae tamen fieri non possunt. Non enim omnis potentia activa convertitur in passivam,sed solum illa quae patiens habet sibi proportionatum, ita quod potest recipere totum actum agentis : et taliter non se habet potentia alicujus entis causati ad causam primam : et ideo quantum est de natura mundi, dico non posse fieri mundos plures, licet Deus hoc si vellet posset facere.
Hesiodistae et aliqui alii dixerunt tantum fecisse Deum mundos plures et infinitos : et hoc mirabile dictum fuit, quia secundum omnes bonum civile perficitur commercione civium, quod non fecerunt dii: quia quos illi dixerunt creatores mundi commercionem inter cives diversorum mundorum non fecerunt: bonum autem mundorum non est perfectam sine commercione civium. Adhuc autem videtur, quod operis sui per plures mundos sibi fecerunt maximum impedimentum : quia cum plures sphaerae mundorum se in puncto contingant, et non moveantur contra se, sed potius una tangit aliam, videtur quod una impedit aliam in motu suo : cum, ut illi asserunt, dii motores sint sphaerarum, videtur quod sibi fecerunt impedimentum maximum per hoc quod una sphaerae impedit aliam et impellit. Est autem mirabile quod dii quos dicunt mundum gubernare motu et ratione, ejusdem naturaehaebitatoribus diversa praeparaverunt habitacula. Falsum igitur est esse plures mundos. Jam ergo ostendimus et clarificavimus quantitates elementorum corporeorum quae ad motum disponuntur localem, quae sunt rectitudo, et circulari-
tas, et gravitas, et levitas : et ostendimus quantitatem ipsorum secundum ultima et secundum numerum esse finitam, et ostendimus proprium locum cujuslibet ipsorum, et ostendimus iterum quantitatem locorum ipsorum esse finitam, et quis est numerus ipsorum quantum sufficit ad praesens.