TRACTATIS I DE NATURA LOGICAE.
CAPUT III. De utilitate dialecticae.
TRACTATUS II DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.
TRACTATUS III DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI
CAPUT I. De diversis signis generis.
Qualiter ea quae dicta sunt ad compendium reducantur.
Capitulariter autem ista ab antiquis tradita sunt dicentibus hic, quod dictum est planum esse hoc modo, quod in unoquoque praedicamento sunt generalissima quaedam, ita quod non in uno plura, sed in singulis singula. Et rursus in unoquoque sunt quaedam alia specialissima. Et inter generalissima et specialissima sunt quaedam alia intermedia. Est autem generalissimum quidem, supra quod secundum ordinem superpositionis vel superveniens non est genus. Specialissimum autem, post quod non erit inferior species quae sibi supponatur ut generi, et in qua sit secundum partem suae potestatis. Inter generalissimum autem et specialissimum secundum ordinem positionis omnia quae sunt, genera sunt et species, ad aliud quidem et ad aliud comparata.
Sic autem hoc quod dictum est, per exemplorum positionem in uno praedicamento substantiae manifestum est: substantia enim perfectius genus est, et in ipsa exempla sunt magis nota : substantia enim est quid, et ipsa est genus, quia non habet cui ut generi supponatur, ut species fiat: et ideo tantum genus est, et non species. Sub hac autem substantia est corpus, sive substantia corporea. Sub corpore vero sicut sub genere est animatum corpus, sub quo sicut sub genere est animal. Sub animali vero sicut sub genere est animal rationale secundum Stoicos: quamvis Avicenna et Arabes dicant, quod animal rationale est ut genus ad hominem et ad Angelos : quod falsum est, quia Angelus nullo modo proprie est animal, sed dicitur animal aliquando propter vivere secundum intellectum. Et si rationalis Angelus dicitur, aequivoce dicetur rationale quod est differentia hominis : sed propter Stoicos et Epicureos dictum est, qui deos terrestres, sicut Cererem et aesculapium, et deos infernales, sicut Plutonem et Vulcanum, animalia rationalia esse dicebant. Sub animali autem rationali sicut sub genere est homo : sub homine vero non sicut sub genere, sed sicut sub specie sunt Socrates, et Plato, qui sunt particulares homines.
Sed omnium horum substantia quidem est generalissimum: eo quod genus sit
solum, et species esse non possit. Homo vero est specialissimum: eo quod species sit solum, et genus esse non possit. Corpus vero species quidem est substantiae, cui tanquam generi supponitur : genus vero est corporis animati, quod sibi ut generi supponitur. Et animatum corpus species quidem corporis est, cui ut generi supponitur : genus vero est animalis per eamdem rationem quae dicta est. Et animal secundum eamdem rationem species est corporis animati: genus autem animalis rationalis. Sed rationale animal eodem ordine species quidem animalis: genus autem hominis. Homo vero species est animalis rationalis: non est autem genus particularium hominum, sed species solum. Id autem quod ad individua proximum est, ut leo, et asinus, et equus, species erit solum et non genus.
Quemadmodum igitur substantia quae est suprema (eo quod nihil sit genus supra eam) est generalissimum: sic et homo (cum sit species post quam non est alia inferior species, nec aliquid eorum quae possunt dividi formaliter per oppositas differentias, sed sola individua sunt post eam, individua enim sicut diximus, sunt Socrates, et Plato) species erit sola ultima, in qua stat formalis divisio : erit autem species, ut dictum est, specialissima. Quae vero sunt in medio extremorum eorum quidem quae supra ipsa sunt, erunt species: eorum vero quae post ipsa sunt, erunt genera.
Quare haec quidem media duas habent habitudines : eam scilicet quae est ad superiora, secundum quam species eorum dicuntur esse : et eam quae est ad posteriora, secundum quam eorum genera esse dicuntur. Et sic via naturae extrema in summo et infimo unam tantum habent habitudinem. Namque generalissimum solum ad ea quae sibi posteriora sunt, unam solum habet habitudinem, cum secundum illam sit genus omnium posteriorum id quod est supremum. Eam vero habitudinem quae est ad superiora non habet, cum sit supremum et principium primum, ex quo per divisionem omnia alia principiantur : et quod per nomen et rationem est substantia, hoc est, secundum id quod in omnibus est inferioribus. Specialissimum similiter unam habet tantum habitudinem, eam scilicet quae est ad superiora quorum est species : eo quod supponitur omnibus illis ut generibus. Eam vero quae est ad inferiora ut ad communia non habet: quia non superponitur communibus. Sed individuorum species dicitur, de quibus praedicatur ut indivisum secundum substantiam et potestatem. Aliter ergo individuorum dicitur species, et aliter superiorum. Dicitur enim species inferiorum quidem in eo quod est esse formale ipsorum eam continens. Species autem dicitur superiorum, sicut quae ab his (in eo quod per differentias et potestate divisa sunt) continetur. Et ad hunc modum figura per modum
AdminBookmark
arboris scribi consuevit, quae si secundum esse et essentiam consideratur, radices quibus principiatur, superius habet. Si autem secundum esse actuale consideretur, radices quae sunt in individuis, habet inferius.