CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Cum autem felicitas actus sit secundum omnem virtutem animi perfectus, nec perfectio possit esse si aliquod subservientium desit, oportet esse multas artes et doctrinas, quibus illa perficiuntur quae organice deserviunt, maxime cum homo mollis sit et multis necessitatibus subjaceat : quae necessitates nisi tollantur, erit operatio felicis impedita. sicut enim victoria est In duce exercitus, quamvis expedite in ipso non nisi multa organice sibi subserviant, sicut coquinaria ars in reficiendo exercitum, equestris in parando dextrarium, armentaria in armando militem, et sic est in aliis multis facile considerare : ita facultas actus in uno quidem est, sed non perficitur virtutibus et potentiis multorum quae organice subserviunt. Et cum tales facultates multiplicantur, necesse est multiplicari etiam fines particulares : et sic contingit quod medicinalis quidem artis secundum quod civili bono deservit, proprius finis est sanitas inducta in civibus. Navifactivae vero secundum quod ad usum civium refertur, finis proprius est navigatio, sive in bello navali, sive vehendo res quae civibus et exercitibus sunt necessariae. Militaris vero artis relatae ad usum civium, proprius finis est victoria in hostis propulsatione. OEconomicae vero artis quae est ars dispensandi domum et familiam secundum quod ad usum omnium refertur, proprius finis est divitiae, ne propter defectum rerum divinum bonum impediatur : et sic facile est Addere in omnibus aliis. Et quia multa talia sunt sine quibus feliciter non vivitur, ideo talium multas necesse est esse artes et doctrinas, quibus unus homo nullo modo potest occupari ad perfectum. sicut enim in praehabitis diximus, et Aristoteles dicit in primo Metaphysicorum, multipliciter humana natura ancilla est, et multis subjacet indigentiis propter suae complexionis nobilitatem. Et oportet quod ex multorum organice servientium virtutibus promoveatur ad perfectum : propter quod contingit ut multi laborent in servilibus operibus ad hoc quod quidam sint perfecti ad actum felicitatis. Unde optime dixit Averroes philosophus : " Vae vobis hominibus qui computati estis in numerum bestiarum, et laboratis servitute reciproca, ut ex vobis nascatur liber. "
Hinc etiam contingit quod homo naturaliter est animal civile : quia ea quae ad humanum deserviunt, sine multitudine haberi non possunt. Propter quod dicit Aristoteles in OEconomicis, quod homo per se solus, vel Deus est qui nullo indigeat, vel bestia cui humanorum officiorum nihil proficiat. Patet ergo ex praedictis, quod multis operationibus, entibus, et artibus, et doctrinis, multi fiunt et fines. Medicinalis quidem enim sanitas, navifactivae vero navigatio, militaris enim victoria, oeconomicae vero divitiae.
In omnibus autem his cavendum est, ne aliquod artium vel doctrinarum bonum civile dicatur, nisi quod ad ultimum bonum propriae suae virtutis et facultatis substantialem habeat ordinem. si enim in operatione conjunctam sibi habeat vanitatem vel malitiam humanum bonum impedientem seu adfinem tem, haec doctrina nullo modo civilis est. Vanum enim est quod nullum finem includit humani boni. Malum autem quod humanum adimit. Et inanis quidem exemplum est sicut tesserarum vel globorum projectiva. In malis autem, sicut est in scenicis artibus, in quibus docentur turpis denudatio, et mulierum provocatio, et inverecundae libidinis expletio, et sicut est in arte furativa vel suffosiva domorum. Et illae quidem artes quae conjunctam habent vanitatem G raece malacotecniae, hoc est, vanae artes vocantur : quae autem malae artes sunt cacotecniae dicuntur : bonae autem calotecniae. Hujusmodi autem non hic numeramus : quia sicut mortuus homo non dicitur homo, ita mala ars non est ars : sicut eunuchus non dicitur vir, ita vana ars artis nomen non potest habere. Ars enim ut dicitjTullius, " collectio est praeceptorum ad unum finem tendentium. " Malum autem et vanum finis non habent rationem.