Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
De cibi hujus nutrilivitate ex virtute.
Dicemus nunc de cibi hujus nutrivin tate, hoc est, virtute quam habet ad nutriendum.
Virtus autem hujus cibi ad nutriendum in sex cognoscitur, scilicet quod nutrit virtute caelesti, quod nutrit veritate veri cibi, quod nutrit ad vitam, quod radicem confert immortalitatis, quod nutrit virtute vincente nutritum et ad se convertente, et quod nutrit virtute universali. Primum habet ex origine. Secundum ex naturali puritate. Tertium ex conjuncta sibi deitate. Quartum habet ex aeternitate virtutis. Quintum autem habet ex spiritus plenitudine. Sextum autem ex omnium gratiarum plenitudine.
Primum igitur notandum est, quod nutrit caelesti virtute quae nobilior est omni virtute humana vel humani cibi. Unde, Joan. VI, 32 et 33, dicitur : Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum. Panis enim Dei est, qui de caelo descendit, et dat vitam mundo. Hic enim panis vegetare et nutrire habet ad vitam caelestem, de quo dicitur, Isa. v, 10 et 11 : Quomodo descendit imber et nix de caelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, ei infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti : sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo : non
revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud. Imber enim gratiae descendit de caelo Trinitatis, et nix candidissimae castitatis nihil habens de incendio fomitis in uterum beatae Virginis, et inebriavit terram illam ad maledicti veteris abolitionem, et infudit eam ad hujus tritici fertilitatem, et dedit semen serenti omni sacerdoti, et dedit panem manducanti et omni communicanti huic sacramento. Et sic factum est de verbo quod egressum est de ore Altissimi : hoc enim vacuum a fructu et divinum in spiritum tantum non est reversum, sed se incorporando fecit quaecumque Pater voluit, omnem familiam suam caelesti virtute satiando : quod prosperatum est in his ad quae misit illud, quia continue sumptum multiplicat virtutem, in nullo deficiens a seipso. Sic enim impletum est quod dicitur in Psalmo cxxxi, 15 : Viduam ejus benedicens benedicam, pauperes ejus saturabo panibus. Vidua ejus Ecclesia est, quae benedictionem ejus in novo sponso suo et cultore Christo consecuta est, ita ut omnes pauperes spiritu panibus ejus qui virtutis sunt caelestis, sint saturati. Hoc enim non nisi virtute caelesti fieri potuit, nec famelici Christi esurient, nisi panem virtute caelesti nutrientem. Panis enim de terra talibus non deficit, sed panem de caelo esurierunt. Est autem advertendum, quod etiam alimentum corporale corpora animata non nutrit nisi virtute caelesti, quamvis elemento corporali, hoc est, calore naturali, qui virtutem habet ignis, nutrimentum digeratur et purificetur, eo quod caloris ignei est segregare grossa a subtilibus, et aggregare subtilia quae sibi attrahit : tamen ad aequalitatem complexionis non nutriret, nisi in eo esset virtus caelestis, quia omnis aequalitas in complexione corporum animatorum est ab aequalitate caeli, in quo prima est aequalitas in genere corporum : et ideo Christus nobis naturalem perficiens cibum, optimam caelestem virtutem posuit in ipso, qua nutriret. Quia etiam ipsum nutrimentum propter hoc de caelo venisse dicitur, Joan. VI, 31 : Panem de caelo dedit eis manducere. Et ibidem, v. 32 : Pater meus dat vobis panem de caelo verum. Sicut etiam dicitur in Psalmo cxliii, 5 : Inclina caelos, et descende : non tantum ut nobiscum in terra sis, sed etiam sic ut nobis caelestem cibum in communicando caelestem virtutem ingeras, qua ad caelestium vitam nutriantur. Hoc est quod dicitur, Joel. III, 18 : Et erit in die illa, stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte. Montes enim sunt supremi caeli Trinitatis vertices, a quibus caelis nobis haec stillavit dulcedo nutrimenti. Colles autem sunt eminentiae humanae in natura et persona Christi. In natura quidem in corpore, sanguine et spiritu etiam vivifico et naturali, et in anima Christi. In persona autem una in deitate et humanitate. Haec enim omnia de caelo humanae naturae dicit venisse Joannes Baptista Joan. III, 31 : Qui desursum venit, super omnes est. Ex his omnium caelorum virtutibus habet virtutem nutritivam iste cibus. Psal. lxvii, 9 : Terra mota est, etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. Terra enim
corporis Domini mota est, et mota de infimis in virtutes caelestes : quia caeli qui dicti sunt, sicut dictum est, potenter in eam distillaverunt omnem suam virtutem a facie praesentiae Dei Sinai, qui in monte Sinai apparens manna tamquam caeli cibum dedit patribus, et a facie praesentiae Dei Israel, quem sicut dicitur, Genes. xlviii, 15, pascit a juventute sua , sicut usque in praesentem diem verum Israel pascere dignatur. Ideo tota die continue clamamus ad ipsum dicentes, Matth. VI, 11 : Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, qui supersubstantiali virtute nobis praestet nutrimentum. Ubi enim nos habemus supersubstantialem, hebraicus sermo habet Egolga, quod interpretatur egregius panis. Panis enim caelestis est: quoniam ad gregem communem non pertinet, sed specialiter his praeparatur, qui ad caelibem, quantum possunt, vitam toto desiderio et conatu referuntur, dicentes cum Apostolo, ad Philipp. III, 20 et 21 : Nostra conversatio in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Quia per nihil corpus humilitatis nostrae adeo configuratum est corpori claritatis suae, scilicet Christi, sicut per nutrimentum caeleste et caelesti virtute nutriente, quod dedit nobis. Sic est quod dicitur, Deuter. xxviii, 12 : Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, caelum, ut tribuat pluviam terrae tuae, in tempore suo. Optimus enim thesaurus Dei est haec caelestis virtutis in nutrimento nostro gratia. Et hic thesaurus est caelum, hoc est, virtus caelestis, ex quo sicut ex pluvia ad foecunditatem irrigatur terra propter caeli virtutem quae in guttis roris et pluviae descendit in ipsam. Ita irrigatur ad foecunditatem caelestem tota natura terrena quae in nobis est ex influxu in nos hujus nutrimenti, quod optimi the- sauri caelestis secum in nos defert virtutem, et irrigat animas nostras ad proferendum caeli decorem. Hoc est quod dicitur, Deuter. xxxiii, 28 : Oculus Jacob in terra frumenti et vini, caelique caligabunt rore. Oculus enim signum est desiderii sanctorum ad frumentum istud, vinum in quo caeli jam concepta dulcedine caelesti rore tantae gratiae caligant, et stillant nobis caelestis roris virtutem. Sic ergo cibus iste optime nutritivus est ex ea quam in se habet caelesti virtute, quae nutrit ad caeli conformitatem, et in caelo nostram facit esse per caelibatum conversationem et intentionem rationis.
Sicut autem nutrit caelesti virtute, ita etiam nutrit ipsa veri cibi veritate. Et ideo dicitur, Joan. VI, 56 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Et hoc ipsum de isto cibo conveniens dicitur, quam de naturali corporis cibo, quamvis et cibus corporeus non nutriat nisi per id quod est in ipso de cibi veritate. Verus enim cibus vocatur ille, qui nihil habet sibi admixtum nisi cibum. Multa enim sunt admixta cibo corporali, quae non sunt de cibi veritate : et ideo natura in nobis fecit instrumenta, quae non verum cibum a vero cibo separent, ita quod solus verus cibus ad nutrimentum membrorum referatur. Sicut enim stomachus a cibo separat grossa terrestria, et grossa emittit in secessum, sic hepar et venae ejus aquosum grossum separantes a vero cibo, aquosum per renes mittunt ad vesicam. Sic incensum amarum a cibo vero separatum ad receptaculum fellis mittitur. Sicut melancholicum frotulentum cibi ad splen dirigitur, sic etiam de ipsis venis aliquid terrestre separatur, quod non satis conveniens est et quod redundans ad venas magnas hepatis in vesicam emittitur, quod in urina a medicis hypostasis vocatur. Sic etiam aliquando quod ipsis membris non in veritate cibi influxum est, per apostemata vel sudores emit-
titur, ut sincerus cibus ad membrorum nutrimentum in cibi simplici veritate adhibeatur. In isto autem cibo nihil est nisi simplex et verum, nihil penitus de impuro vel non vero cibo habens admixtum, et ideo verus cibus et potus vocatur. Absit enim ab omnium fidelium cordibus, quod aliquid sit in hoc cibo, quod verus cibus non sit, similitudine cibi se verum cibum esse mentiatur. Et ideo de omnibus sic illo cibo cibatis et potu isto potatis dicitur, Joan. VI, 51 et 52 : Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum. Et ibidem, v. 35 : Ego sum panis vitae : qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet umquam. Adeo enim habet cibi veritatem, quod alterius aufert esuriem : quia desiderium sanctorum jam ad aliud nutriens spiritum, iterum non accenditur, quamvis per necessitatem corporis cibus terrenus propter sustentationem suscipiatur. Apocal. VII, 16 : Non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus aestus. Sic enim veritate cibi interius reparantur, quod esuries in alium cibum non accenditur, et infunditur vero potu, quod sitis saecularis refrigerii in ipsis non sentitur : et sic interius refrigeratur gratia a veritate cibi, quod aestus mundani solis, hoc est, aestus mundani honoris, vel deliciarum, vel cupiditatis divitiarum hujus.saeculi, in desiderio non cadit, neque aliquis aestus concupiscentiae carnalis. Et hoc totum efficit nutriendo omni cibi veritate, et potando omni veritate potus. Et ideo, Joan. VI, 34, a non intelligentibus Judaeis veritas hujus cibi in desiderio sanctorum patrum petitur : Domine, semper da nobis panem hunc, qui sic vere cibat, ut alium cibum ad refectionem animae non quaeramus. Hoc est quod dicit Elias, III Regum, XVII, 14 : Hydria farinae non deficiet. Hydria enim est sacramentum, farina autem cibus contentus in ipso sacramento, veritati cibi nihil habens admixtum. Qui cibus.
quia verus est, et non deficit in ipso veritas ejus, non permittit redire famis inediam, si non sponte a sumentibus eum abjiciatur : nulla enim causa est, quod in nostro corporali cibo sumpto iterum sic esuries redeat, nisi quod ille cibus a veritate cibi corrumpitur et destituitur, et quando destitutus a veritate cibi, membra exinanita alium desiderant cibum. Sed iste cibus quia numquam virtute cibandi per corruptionem aliquam destituitur, sic cibat, ut fames ad alium cibum non revertatur : sed desiderium sanctorum est, ut in ipsis iste cibus continuetur, et in sumptione sacramentali iterata non cibus iteretur, sed idem qui ante sumptus est, continuetur. Et hoc vult dicere Salomon, Proverb. xiii, 25 : Justus comedit et replet animam suam : venter autem impiorum insatiabilis. Quia sicut dicitur, ad Philip. iii, 19 : Quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Numquam saturantur: quia terrenum cibum quaerunt, qui semper perit a membris eorum. Hinc est, quod dicitur de sanctis in Psalmo lxxvii, 29 et 30 : Desiderium eorum attulit eis, scilicet Dominus : non sunt fraudati a desiderio suo. Quia continue manens in eis verus cibus in omni cibi veritate, desiderium aliorum delectantium redire non permittit. Hic enim cibus non mutatur. Iste enim est de quo consulit Dominus, Joan. VI, 27 : Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam.
Sic ergo cibus hic nutrit et caelesti virtute et ipsa cibi veritate.
Nutrit etiam tertio ad vitam : quia est cibus vitae: quia scilicet ipsa vitae principia sunt in ipso, sicut dicitur, Joan. VI, 48: Ego sum panis vitae. Glossa ibidem : " Qui pasco donec pastos jungam vitae. " Pastos enim omnes principiis divinae vitae conjungit. Et ideo statim ibidem subjungit, v. 49 : Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. Quia manna fuit figura et typus panis vitae, sed in se non habuit ipsa vitae principia et causas : sed iste panis habet in se vitae principia et causas. Unde dicit, Joan. VI, 50 : Hic est panis de caelo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
Haec autem sicut et alia duo habet hic cibus ad similitudinem naturalis cibi: quia, sicut diximus quod nutrimentum non perveniret ad aequalitatem complexionis membrorum corporis quod cibatur, nisi per virtutem caeli : et sicut diximus, quia non nutriret substantiam membrorum, nisi per cibi veritatem : ita dicimus secundum naturam, quod non nutriret vivum nisi per vitae principium: et ideo in naturali nutrimento anima vegetativa est primum movens ad nutrimentum, quae formam vitae influit nutrimento per hoc quod, sicut dicit Aristoteles, " nutrimentum in gibbo hepatis acceptum, elevat ad medium cordis thalamum, ubi requiescens a sede vitae accipit vitae principium, quo moveri possit ad membra viva, et unitum eis vivificari, et vivere vita ipsorum. " Dominus igitur nobis in omnibus modis condescendens, et nutrimentum cibi spiritualis connaturaliter cibo naturali perficiens, ut magis hunc cibum desideremus, posuit se in ipso in quo est vita sicut in Patre a quo fluit omnis vita, ut nos intus vivificet in seipso, qui est vitae nostrae in gratia et gloria principium. Joan. VI, 58: Sicut me misit vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Sic enim nobis hoc alimentum vitae influit vitam gratiae, et beatis influit vitam gloriae: quod significatum est, Genes. II, 9, quando plantavit Deus lignum vitae in medio paradisi. Quia Dominus Jesus Christus in sacramento vivifico omnibus se exhibet in medio Ecclesiae, qui nutriti ab ipso eamdem qua ipse vivit vitam ab eo percipiunt. Cum enim, sicut dicitur in libro de Causis, vita sit actus continuus fluens ab ente quieto, quod est fons vitae, in ea quae sunt viva, patet quod hoc vitae nu
inmeritum cibus est, in quo Pater fluit vitam in Filium : et Filius habens vitam in semetipso, fluil vitam in sacramentum, sacramentum autem fluit vitam in nos. Eccli. xv, 3: Cibavit illum Dominus pane vitae et intellectus. Dat enim vitam intellectualem, quae est pars vitae beatae : omnis enim beata vita est secundum vitam intellectualem. Unde, Joan. VI, 52 : Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Quia ex illa hauritur vita indeficiens.
Sic ergo iste cibus nutrit ex principiis vitae in vitam aeternam et divinam.
Hic est cibus, qui non tantum nutrit caelesti virtute, nec tantum cibi veritate, nec cum his tantum principiis vitae, sed confert immortalitatem, et immortalitatis radicem. Et hoc est quod dicitur, Joan. VI, 55 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die. Et inde habet quod viaticum iste cibus vocatur: quia est vita viantium, hoc est, itinerantium per istud mortale desertum usque ad immortalitatis aeternae stabilimentum. Et in hoc dissimilitudinem habet iste cibus ad cibum corporalem, qui non nutrit nisi mortaliter et corruptibiliter. I ad Corinth. VI, 13: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet. Iste autem cibus radix est immortalitatis, quia is qui sumitur in ipso, principium est vitae perpetuae. Unde, Joan. VI, 59 : Non sicut manducaverunt patres vestri manna in deserto, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Nec in aeternum nutriret, nisi immortalitatis radicem haberet, per quam immortalitatis vitam continue a fonte vitae surgeret. Osee, XIV, 8 : Vivent tritico, et germinabunt quasi vinea: memoriale ejus sicut vinum Libani. Quia ex hoc tritico sugunt alimoniam immortalitatis, ut dicit Gregorius: et ideo germen immortalitatis surgit ex ipso, sicut ex vinea surgunt novi surculi ferentes fructum aeternorum gaudiorum. Hoc signatum est, III Regum, XIX, 8, ubi Elias ambulavit in fortitudine cibi illius, scilicet Dei, per totum desertum, quod signat quod viaticum istud per totum desertum istius mortalis vitae nos pascit usque ad firmamentum aeternitatis et immortalitatis. Qualiter enim non conferret radicem immortalitatis, quod habet virtutem nutrientem .in aeternum ? Defectus enim nutrimenti non est nisi ex defectu virtutis nutrientis in cibo, vel defectu ejus qui nutritur. In nobis autem qui nutrimur, nulla est ad haec virtus nisi habilitatis et praeparationis : et cum totum sit in cibo, oportet quod cibus in se habeat potentiam et radicem immortalitatis. Hinc est, quod, Proverb. XI, 30, dicitur: Fructus justi lignum vitae. Hinc enim est fructus illius qui antonomastice justus est, Christus, ut sic lignum per quod habetur fructus vitae in aeternum : sicut enim homo si non peccasset, de ligno vitae immortaliter vixisset, ita Dominus ad restitutionem ejus quod perdidimus, fructum nobis dedit in sacramento, gustum scilicet vitae immortalis. Apocal. II, 7 : Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. A radice enim ligni vitae sugitur vita immortalis. Et hoc ibidem, v. 17, vocatur manna absconditum, ubi dicit: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Manna enim quod datur vincenti, est corpus Domini, quod est absconditum, quia speciebus panis et vini velatum, ex quo trahitur immortalis vitae alimentum. Unde illi eidem dat calculum qui signat veri et immortalis vitae firmitatem: et ut in perpetuum maneat, dat ei hoc nomen novum scriptum, quo Christus sicut sibi concorporalis adscribitur : quia in memoria aeterna erunt justi, ab auditione mala non timebunt . Et hoc nomen aeternae vitae nemo novit nisi qui accipit: quia
tales deliciae ignotae sunt mundanis. Hoc signatum est, Deuter. XXIX, 5 et seq., ubi de comedentibus manna, quod corporis Christi est figura, dicitur: Adduxit vos quadraginta annis per desertum : non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia ego sum Domitius Deus vester. Et venistis ad hunc locum, etc. Ac si dicat : Per desertum hujus mortalis vitae quadraginta, qui est numerus paenitentiae, adducit nos Dominus ad immortalitem perpetuae vitae, ita quod vestimenta virtutum conversatione non attrita aliqua peccati vetustate, et calceamenta quae sunt duorum pedum animae munimenta, quia veritas munit intellectum, et charitas munit affectum, non sunt aliqua vetustate vanitatis vel frigiditatis cordis consumpta. Et hoc ideo, quia panem mundanae refectionis non comedistis, nec vinum et siceram inebriantia in quibus est luxuria, bibistis: et tamen Dominus suae immortalitatis alimonia, adduxit nos per sui cibi viaticum ad hunc solidum locum, qui non moveri potest, aeternae immortalitatis. Nehemiae seu II Esdrae, IX, 20 et 21 : Manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, et aquam dedisti eis in siti. Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit: vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non sunt attriti. Et patet expositio hujus auctoritatis per praecedentem, nisi quod aquam vocat sanguinem, non propter hoc quod ex aqua conficiatur sanguis immortalitatis alimoniae, sed propter hoc quia refrigerium praestat ab aestu concupiscentiae. Unde etiam aliquando mel dicitur, sicut ibi: Et de petra melle saturavit eos . Quia, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. x, 3 et 4: Patres nostri omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt : et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiri-tali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus). Et sic introducti sunt in terram promissionis, possessionis et quietis aeternae, ubi, sicut dicitur, Apocal. XXI, 4 : Mors ultra non erit, neque lucius, neque clamor, neque dolor erit ultra.
Sic igitur iste cibus cibat caelesti virtute, cibat cibi purissima veritate, cibat principiis divinae vitae, cibat radice immortalitatis aeternae vitae.
Cibat etiam virtute excellenti cibatum vincente.
Et hoc etiam habet proprium, et non communicat hanc cibandi proprietatem cum cibo naturali et corporali. Unde dictum est Augustino, sicut ipse dicit in libro X Confessionum : " Cresce, et manducabis me: nec tu me mutabis in te sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me. " Jerem. xv, 19 : Ipsi convertentur ad te, et tu non converteris ad eos. Hoc autem ideo, quia cibus carnis a corpore nostro cibandi accipit potestatem, sicut ab anima cibativa sive nutritiva, quae ipsum alterat et convertit ad corporis cibati similitudinem. Et quia corpus cibatum et corruptibile est et dissolubile, ideo cibus in ipso corpore corrumpitur et dissolvitur, et utrumque, scilicet cibus et corpus, in putredinem rediguntur. Hoc autem corpus divinum si ad nos mutaretur, nihil nobis prodesset, sed nobiscum periret. Quoniam autem virtus ejus vincit nostram infirmitatem, et nos ad se commutat, oportet quod nostra infirmitas in suam transeat divinam virtutem : et sic firmamur, et perire non possumus ab ipso in esse firmati in aeternum. Sic intelligitur quod dicitur, Joan. XII, 32 : Omnia traham ad meipsum. Sicut enim in unam personam accepit humanam naturam, non consumens eam in seipso, sed in unitatem personae traxit, ut in ipso esse divinum participaret : sic convertit nos ad se, non consumendo, sed ut esse suum divinum in sui sumptione participemus. Sic taedium sui ipsius habens sponsa, Cantic. I, 3, et de-
siderans intrare in participationem sponsi, in desiderio animae clamat et dicit: Trahe me post te, ut in esse tuo et virtute feliciter sim, quae mihi displiceo in meipsa. Sic orat Jeremias, Thren. v, 21, dicens: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur : innova dies nostros, sicut a principio. In principio enim creationis non in nobis, sed ad te tracti sumus, et tunc conversi fuimus in te tamquam tibi incorporati. Modo autem mali sumus et perversi in nobis ipsis: et ideo virtute tua propria nos ad te, et a nobis converte : et sic incorporatis nobis tibi, innovabis dies nostros sicut a principio. Sic Ecclesia dicitur esse corpus Christi, sicut dicitur, I ad Corinth. XII, 27: Vos estis corpus Christi, et membra de membro. Haec spiritualia membra Christi de membro capite, quod nobis influit hanc virtutem, quae nos in ipsum convertit, ut membra ejus et corpus efficiamur. Hoc expresse dicitur, ad Ephes. IV, 15 et 16 : Veritatem facientes in charitate, crescaonus in illo per omnia, qui est caputChristus : ex quo totum corpus compa-
ctum, et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque mem-
bri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. Non enim ratio potest assignari quare Ecclesia dicatur et sit corpus Christi, nisi hoc modo quo dictum est, dando illi corpus suum, et convertit eam ad se, ut corpus ejus effi-
I ciatur, et singuli sint membra ejus. Constat enim, quod Ecclesia mystice vel metaphorice corpus Christi dicitur. Omnis autem translatio mystica habet fieri per appropriationem ad aliud. Quod vero eodem nomine dicitur et eadem ratione.
Haec autem non est nisi communio corporis et sanguinis Christi naturalis et veri, quod cum influit Ecclesiae, totam Ecclesiam ad se convertit, et a sui natura non avertitur, et sibi eam sic assimilando in spiritu vitae et calore veritatis vivifico,
et operatione virtu lura, tamquam quadam operatione membrorum Ecclesiam facit esse corpus suum spirituale et mysticum. Et hoc est quod dicitur, ad Ephes. IV, 11 et seq,, quod scilicet diversas gratias dando, in diversis officiis constituit, sicut in corpore in diversis officiis et operationibus constituuntur membra. Et haec sunt verba Apostoli : Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores, et doctores : ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Sic Christus dicit ad Ecclesiam, Genes. II, 23, sub figura Adam et Hevae loquens: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Quia et fortiora et firmiora membra apud ipsum sic mutantur. Sic translatis ad se fratribus de terra Chanaam, loquitur magnus ille Joseph in membris per continuum augmentum accrescens, Genes. l, 21: Nolite timere, ego pascam vos et parvulos vestros, quos non pavit quando ad ipsum non fuerunt translati. Hoc est significatum, II.Regum, v, 1 et 2, ubi sub typo filiorum Israel ad David Ecclesia loquitur, scilicet ad Christum : Ecce nos os tuum et caro tua sumus. Sed et heri et nudiusterius, cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel: dixit autem Dominus ad te : Tu pasces populum meum, etc. Quia quod modo facit Christus in Ecclesia, heri fecit in lege Moysi, cujus regnum per Saul figuratur: et nudiustertius fecit in lege naturali. Per fidem autem tunc fecit, quod modo facit in sacramento et in ipsa veritate praesentiae corporis Christi.
Iste igitur nobilissimus modus pasturae est, quo sua indeficiente virtute hoc sacramentum nos convertit in corpus Christi, ut simus os ex ossibus, et caro ex carne, et membra de membro ejus, et ex omnibus nobis corpus Christi conuectatur.
Pascit etiam hic cibus universali virtute, et corpus nutriens et animam : in quo etiam excedit cibi corporalis virtutem, quod tantum deperdita in corpore restaurat. Unde beatus Gregorius in quadam Collecta quae post communionem dicitur, orat dicens : " Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut quod in sacramento percepimus, ad nostrarum vegetationem transeat animarum. " Et beatus Ambrosius dicit, quod sicut homo ex duobus componitur, corpore scilicet et anima, sic etiam Christus cibum corporis sui ex duobus composuit, visibili scilicet sacramento, et invisibili corpore suo pleno gratia, ut uterque homo, scilicet interior et exterior, in corpore Christi inveniat refectionem. Et hoc est quod dicitur, Joan. x, 9 : Ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Foris enim inveniet ad sensum in manducatione sacramentali : intus autem invenit in manducatione spirituali, ita ut nihil nobis desit in hoc sacramento. Et hoc est quod dicitur in Psalmo xxii, 1 et 2 : Dominus regit me, et nihil mihi deerit : in loco pascuae ibi me collocavit. In hoc enim cibo utramque perficit sumptionem: et nihil potest deesse. Unde sequitur, v. 3 : Super aquam refectionis educavit me, animam meam convertit. Quia in refrigerio sanguinis sui intus reficit, et animam spirituali manducatione ad se convertit : et ideo iterum dicit, v. 5 : Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me. Tantam enim pasturam confert mensa illa, quod tribulantes, scilicet mundus, caro, daemonia, nihil possunt adversus nos : statim enim ut hujus sacramenti in nobis sentiunt spiritum et odorem et virtutem, confusi abscedunt a nobis inimici, et omnis potestas inimicorum. Quia, sicut dicit Chrysostomus : " Ut leones ignem spirantes, ita a mensa secedimus. " Cui aliquid simile est in naturalibus. Narrat enim Avicenna in suo libro de Animalibus , quod cum avis parva confligere vult cum serpente, ne venenum noceat aviculae, accipit per cibum lactucam agrestem. Et in succo lactucae agrestis praecipitur sumi sacrificium agni paschalis, sicut patet, Exod. XII, 8 : quia cum in memoriam passionis Dominicae sumimus corpus Christi, flagrans de ore nostro virtus sacramenti fugat et ab anima et a corpore omne venenum inimici : et est utriusque hominis ex sua generali virtute refectio propter deitatem quae tam animae quam corpori in Christo est unita.
Et hoc est quod dicitur, Isa. xxx, 23 : Panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis. Terra enim plena benedictionibus omnium gratiarum est terrenum corpus Christi, quod traxit de Virgine. Hic panis crevit et factus est de fruge Trinitatis in utero Virginis. Et est uberrimus : quia corporis et animae est plena in eo refectio. Est autem pinguis omnis dulcedinis devotione : quia deitatis dulcedo et pinguedo saginat utrumque. Et ideo omnis fidelis plenam, dulcem, et pinguem in hoc cibo invenit refectionem. Et hoc est quod dicitur, Joan. VI, 64 : Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam. Verba quae ego loculus sum vobis, spiritus et vita sunt. Haec enim dixit Dominus discipulis, quando carnalem istum cibum intellexerunt, et non esse cibum spiritualem, qui spiritum spirituali manducatione reficeret, et sensum reficeret manducatione sacramentali. Et ideo Dominus mittit eos ad virtutem universalem, quae reficit et sensum ex plenitudine charismatum spiritus, quae habet in seipso.
Sic igitur iste cibus reficit tribus quae communia habet cum cibo materiali, et tribus quae habet cum spirituali, secundum quod differt a cibo materiali. Reficit enim ex caelesti virtute, et ex sub-
slantiae suae puritate, et ex principiis quae in ipso sunt vitae, et haec habet communia cum cibo naturali. Reficit iterum ex hoc quod est radix immortalitatis, et ex hoc quod est vincentis, et alia ad se con- vertentis virtutis, et ex hoc quod est cibus generalis animae et corporis. Et haec tria habet specialiter in quantum est cibus singularis ab aliis quidem cibis discretus, etc.