SERMONES DE SANCTIS.

 SERMO I.

 SERMO II.

 SERMO III.

 SERMO IV.

 SERMO V.

 SERMO VI.

 SERMO VII.

 SERMO VIII.

 SERMO IX.

 SERMO X.

 SERMO XI.

 SERMO XII.

 SERMO XIII.

 SERMO XIV.

 SERMO XV.

 SERMO XVI.

 SERMO XVII.

 SERMO XVIII.

 SERMO XIX.

 SERMO XX.

 SERMO XXI.

 SERMO XXII.

 SERMO XXIII.

 SERMO XXIV.

 SERMO XXV.

 SERMO XXVI.

 SERMO XXVII.

 SERMO XXVI]].

 SERMO XXIX.

 SERMO XXX.

 SERMO XXXI.

 SERMO XXXII.

 SERMO XXXIII.

 SERMO XXXIV.

 SERMO XXXV.

 SERMO XXXVI.

 SERMO XXXVII.

 SERMO XXXVIII.

 SERMO XXXIX.

 SERMO XL.

 SERMO XLI.

 SERMO XLII.

 SERMO XLIII.

 SERMO XLIV.

 SERMO XLV.

 SERMO XLVI.

 SERMO XLVII

 SERMO XLVIII.

 SERMO XLIX.

 SERMO L.

 SERMO LI.

 SERMO LII.

 SERMO LIII.

 SERMO LIV.

 SERMO LV.

 SERMO LVI.

 SERMO LVII.

 SERMO LVIII.

 SERMO LIX.

 SERMO LX.

SERMO XXVI]].

IN FESTO AD VINCULA

S. PETRI APOSTOLI Tu es Petrus, et super hanc petram oedificabo Ecclesiam meam. Matth. XVI, 18.

Tria sunt principaliter hic notanda :

I. Quare princeps Apostolorum a Domino Petrus appellatur ? II. Quae sit petra, cujus mentio hic habetur? III. Quae Ecclesia super hanc petram aedificelur ?

1.

De primo nota, quod in eo, quod Dominus dicit ad Petrum, Tu es Petrus, commendat eum a tribus, videlicet, 1. A fidei claritate, 2. A spei firmitate, 3. Et a forti charitate. Et haec tria possunt elici ex interpretatione hujus nominis, Petrus, agnoscens, sive discalceans, aut dissolvens.

1. Petrus igitur primo interpretatur agnoscens. Ipse enim agnovit Christi divinitatem per fidei claritatem, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi. Unde et Dominus respondit ei : Beatus es Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, scilicet, hanc fidei professionem, sed Pater meus qui in coelis est .

2. Petrus etiam interpretatur discalceans. Ecce spei firmitas. Ipse enim dis

calceaverat pedes effectuum suorum ab omnibus concupiscentiis, et desideriis terrenorum. Unde et propter spem coelestium se ostendit reliquisse omnem possessionem terrenorum, ita cum fiducia loquens a Dominum, Matth. XIX, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis?

3. Petrus etiam interpretatur dissolvens. Ecce fortis charitas. Charitas enim dissolvit, quidquid iniquilas ligat. Per charitatem igitur Petrus animam dissolverat a mundo et ligaverat Christo. Unde legitur, Joan. VI, 67 et seq., quod cum militi discipulorum retro abiissent, nec jam cum Christo ambularent, et Dominus dixisset ad duodecim: numquid et vos vultis abire ? Respondit ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus ? Quasi diceret: Anima mea et cor meum sic alligata sunt tibi per dilectionem, quod non possunt a te aliquatenus separari.

1. Debemus etiam et nos, charissimi, in praedictis tribus imitatores esse Beati Petri, ut videlicet simus primo agnoscentes, sive videntes per fidei claritatem. Fides autem tria videt, videlicet infima, media, et summa.

Debemus igitur infima videre per metum, media per contemptum, suprema per appetitum. Infima itaque sunt supplicia peccatorum, quae debemus videre cum metu. De his suppliciis dicit II Pet. II, 4 et 9 : Si Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus, id est, duris catenis, inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos in judicium reservari.... Novit Dominus iniquos in diem judicii reservare cruciandos.

Debemus etiam media, id est, bona gaudia hujus mundi videre cum contemptu. Nullius enim pretii vel momenti sunt bona et gaudia hujus mundi, futura gloriae comparata. Unde Paulus ad Roman. viii, 18 : Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quas revelabitur in nobis. 0 quam pauci bona et gaudia hujus mundi contemnunt !

Debemus etiam videre summa, hoc est, coelestis patriae jucunditatem cum omnis desiderii appetitu. De hoc dicitur Deut. xxxiii, 28: Oculus Jacob in terra frumenti et vini. Per Jacob intelligitur quilibet bonus Christianus, qui quotidie contra diabolum et vitia luctatur. Hujus oculus debet esse in terra frumenti et vini, idest, in patria supercoelesti, ubi Jesus Christus tamquam panis et vinum confortat et laetificat corda electorum suorum. Hinc etiam dicitur ad Hebr. XI, 13 : Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas adspicientes, et salutantes, et confitentes, quia peregrini, et hospites sunt super terram.2, Debemus etiam esse discalceantes per spei firmitatem, ut videlicet cor nostrum a carnalibus desideriis et concupiscentiis terrenis discalceemus, ut ita digni simus videre Deum deorum in Sion. De hac discalceatione et visione legitur in Exod. iii, 1 et seq., quod Moyses cum pasceret ores soceri sui, et venisset ad interiora deserti, vidit Dominium in medio rubi qui ardebat, et non comburebatur. Dixit ergo Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam... Cui Dominus : Solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim in quo stas, terra sancta est. Quasi diceret : Nisi solveris calceamenta tua, non poteris ad me propinquare.

Nota, quod quandoque dulces fructus crescunt in rubo : unde per rubum intelligitur dulcedo consolationum, et magna multitudo dulcedinis Dei : de quibus dicitur in Psal. xxx, 20 : Quam magna multitudo dulcedinis tuas Domine, quam abscondisti timentibus te. Unde rubus ille dicitur fuisse in interioribus deserti, per quod desertum coelum intelligitur. Et certe in medio consolationum suarum ac dulcedinis sua? ostendet se ibi Christus Jesus. Qua? consolationes dulci charitatis igne accensa? suaviter ardent : sed

numquam consumuntur. Ad has consolationes et ad Christum, qui in medio eorum est, qui pertingere voluerit, oportet ut animam suam discalceet ab omnibus concupiscentiis terrenis et immundis.

3. Debemus eliam esse dissolventes per fortem charitatem, ut videlicet per charitatem dissolvamus et discindamus omnes funes peccatorum nostrorum, quibus a Deo trahimur in profundum abyssi. Peccata enim sunt funes inferni, quibus miser homo, licet peccatis excaecatus hoc non videat, quotidie trahitur ad infernum. De his funibus dicit David Rex, II Reg. XXII, 6 : Funes inferni circumdederunt me: praevenerunt me laquei mortis. Necessarium ergo nobis est, ut hos funes mature virtute charitatis dissolvamus, de qua dicitur Cant. VIII, 6 : Fortis est utmors dilectio..., lampades ejus lampadesignisatque flammarum.

II.

De secundo nota, quod petra de qua habetur, est ipse Jesus Christus: de qua dicit Apostolus, I ad Cor. x, 4: Petra autem erat Christus. Est autem haec petra commendabilis propter plura. 1. Est enim refugium peregrinantium, 2. Et securitas transmigrantium, 3. Et multiformis beatitudo regnantium.

I. Est igitur primo refugium peregrinantium. Unde dicitur Cant. II, 13 et 1 C4: Veni columba mea, scilicet et latita in foraminibus petrae, et in cauerna maceriae. Per columbam intelligitur anima boni Christiani, quae quamdiu peregrinatur in hoc corpore, persecutionem patitur ab infernali accipitre. Unde summe necesse est ei, ut fugiat in foramina petra?, id est, in quinque vulnera Jesu Christi. Debet etiam fugere in cavernas maceria?., id est, Beatae Virginis ac aliorum Sanctorum praesidia implorare. Et nota, quod haec petra non solum est refugium co- lumbis, id est, justis et innocentibus, sed etiam herinaciis, id est, peccatoribus, spinis peccatorum circumseptis ; si tamen per veram poenitentiam recurrerint ad Christum. Unde in Psal. CIII, 1 8 : Petra refugium herinaciis.

2. Secundo, Est etiam haec petra securitas transmigrantium, id est, morientium. Unde II. Reg. XXII, 2 : Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus. Item, Psal. XXXIX, 3 : Statuit Dominus supra petram pedes meos : et direxit gressus meos. Ita dicit anima justi, quando in morte ex corpore evolaverit. Vere beatus est, cujus anima? basis tunc Deus fuerit, ut super eum tunc puteus inferni non urgeat os suum.

3. Tertio, Est etiam haec petra beatitudo regnantium. Tres enim dotes anima? fluunt ex hac petra, videlicet clara cognitio, suavis dilectio, et dulcis fruitio. Prima dos est rivus fontis lucidissimi. Secunda dos est rivus olei suavissimi. Tertia est rivus mellis dulcissimi. De prima dicitur, Num. xx, 11, quod Moyses virga percussit petram, et egressae sunt aquae largissimas. De secunda dicit Job, XXIX, 6 : Petra fundebat mihi rivos olei. De tertia dicitur, Deut. XXXII, 13 : Constituit eum super excelsam terram : ut sugeret mel de petra. m.

De tertio nota, quod Dominus super seipsum aedificat Ecclesiam suam. Et nota, quod duplex est Ecclesia, videlicet Ecclesia Dei, et ecclesia diaboli. Prima signatur per Jerosolymam, secunda per Babyloniam.

De prima dicitur, Psal. XXXIV, 18 : Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo gravi laudabo te.

De secunda dicitur in Psal. xxv, 5: Odivi ecclesiam malignantium: et cum impiis non sedebo.

Ecclesia igitur Dei est congregatio justorum, quibus ut dicitur ad Eph. iii, o et 6 : Est unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium. Quilibet autem justus est quasi quidam lapis vivus, qui per virtutes et bona opera addiscatur super Christum, qui est fundamentum omnium electorum. De hoc dicit I Petr. ii, 4 et 5: Accedentes ad lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo electum, et honorificatum: et ipsi tamquam lapides vivi supermdip,camini, domus spiritualis.

Et nota, quod in hac Ecclesias eedifica- tione fides animae Christum ostendit, spes animam ad Christum adducit, charitas autem quasi optimum caementum animam Christo alligat et unit! Cavere vero debet quilibet qui de Ecclesias Dei consortio esse desiderat, ne portas inferi, id est, superbia, avaritia, luxuria praevaleant adversus eum.

Rogate ergo Dominum, ut sic Petri imitatores existamus, sicque super Dominum structuram animarum nostrarum ponamus, ut in die judicii cum Christo fiduciam habeamus. Quod, etc.