12. De Stigmatibus s. Francisci.
13. De Stigmatibus s. Francisci.
29. In Translatione s. Hedwigis.
51. In Decollatione s. Iohannis B.
53. De s. Iohanne ante Portam Latinam.
54. De sancto Iohanne ante Portam Latinam.
55. De Reversione s. Iohannis.
56. De s. Iohanne Chrysostomo.
57. De s. Iohanne Clusoniensi.
58. De s. Iohanne Eleemosynario.
75. De s. Katharina de Suecia.
In 1. Vesperis.
1. Festa refert annus
nobis votiva reclusus,
In quibus aethereum
conscendit Gudila regnum,
Hic Christo famulans,
illic secum modo regnans.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
R egem caelorum
Voces collaudent cunctorum,
Qui Gudilam benignam
Caelestium mansionum
Fecit esse dignam.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. His festis mundus
labili sit honore iucundus,
Collaudans Gudilam
claris natalibus ortam.
2. Angelus egregium
praedixit virginis ortum
Tanto praeclarum,
saeculis quantum antea ra-
rum.
3. Haec igitur teneros
consumpsit virtutibus annos,
Reddens vota Deo
redolentia cordis ab imo.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Nocte sub obscura
fusa ad Dominum prece pura,
Caelitus accensa
pergebat lampade laeta.
2. Ecclesias totis
venerabatur quoque votis,
Pectoris interna
facie cernendo superna.
3. O pia virgo, tuis
confer suffragia servis,
Ut tibi devoti
sint et in aethere noti.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Gudila, virgo Dei,
caelestis iura triumphi
Semper habens animo
Christum servabat in imo.
2. Pauperibus mensas
Praebens velut altera Dorcas,
Ipsis concessit,
quaecunque potissima gessit.
3. Rex pie caelorum,
nunc suscipe vota tuorum
Et precibus Gudilae
delicta nocentia dele.