XXXVIII. PSALTERIA WESSOFONTANA.
I. DE SANCTISSIMA TRINITATE PSALTERIUM TRIPLEX.
II. DE CHRISTO DOMINO PSALTERIUM TRIPLEX.
III. DE CHRISTO DOMINO PSALTERIUM TRIPLEX.
Parerga. Super Beati immaculati.
IV. DE BEATA MARIA PSALTERIUM TRIPLEX.
V. DE BEATA MARIA PSALTERIUM TRIPLEX.
XIII. Psalterium Tituli praeconiorum.
51. Ave, arbor nobilis,
Cuius radix viva
Plurimumque fertilis
Veluti oliva,
Mea mens a vinculis
Mortis rediviva
Fac cum caeli incolis
Tua sit conviva.
52. Ave, auctor sapiens
Vitae aeternalis
Perdidit insipiens
Quam rex infernalis,
Cor meum caecutiens
Cunctis purga malis,
Quod obcaecat saeviens
Timor mundialis.
53. Ave, salus hominis,
Virtus et susceptor,
Cuius in vi nominis
Tui es protector,
Contra fraudem daemonis
Meus sis director,
Ut virtute flaminis
Eius sim despector.
54. Ave, qui virginenm
Corpus in fudisti,
Sudorem sanguineum
Quando effudisti,
Carnis cum interitum
Maerens expavisti,
Cum pro vita hominum
Mori voluisti.
55. Ave, prudentissime
Orbis architector,
Cuius vitae pessimae
Iustus es corrector,
Servi tui animae
Clemens sis ereptor,
Quam fraudulentissime
Impugnat deceptor.
56, Ave, informandum
Cordium medela,
Quae molestat plurimum
Noxae corruptelae,
Devote laudantium
Te esto cautela,
Ne insidiantium
Fallantur sutela.
57. Ave, quem caelestium
Laudat cantilena,
Sanctus ter clamantium
Per caeli amoena,
Tuorum fidelium
Pectora serena,
Quae perturbant hostium
Turpiter venena.
58. Ave, Iesu seminis
Sator verbi Dei,
Serens mente hominis
Fructum certae spei,
Cespitem peccaminis
Ab agro cordis mei
Aufer, dona flaminis
Inserendo ei.
59. Ave, secretarium
Plebis aqua lotae,
A qua pellis varium
Malum tua dote,
A nobis contrarium
Facito remote,
Ut laudis donarium
Reddamus devote.
60. Ave, porta gratiae
Tenens fundamentum,
Forte dans ecclesiae
Sanctae fulcimentum,
Tempore angustiae
Facito proventum
Divinae potentiae
Pandens velamentum.
61. Ave, o refugium
Meum, Iesu care,
Tu meum solacium,
Meum salutare,
Digneris mendacium
A me propulsare,
Faciens veracium
Dictis insudare.
62. Ave, o largissime
Fons thesauri vivi,
Quo fluunt uberrime
Veritatis rivi,
Siti pressus animae
Supplex te adivi,
Nam, ut scis, verissime
Dudum te sitivi.
63. Ave, de puerpera
Nata miro more,
Quae te carne tenera
Servato pudore
Genuit, me libera
Hostis a timore,
Nam me premunt scelera,
Rubor cum maerore.
64. Ave, Iesu, gloria
Quem et hymnus decet,
Cuius honor maria,
Caelum, terram replet,
Nostra mens in patria
Lacta tecum pauset,
Carnis cum materia
Busto computrescet.
65. Ave, quem cum iubilo
Coetus beatorum
Laudat corde sedulo
In regno caelorum,
Me turbatum nubilo
Desideriorum
Mentis in oppidulo,
Quaeso, fac decorum.
66. Ave, luminarium
Rutilans de caelis,
Coetus quem credentium
Veneratur melis,
Mentis secretarium
Meae, quaeso, velis
Gravibus ab hostium
Liberare telis.
G7. Ave, qui in tumulo
Passus quievisti,
De quo in diluculo
Victor surrexisti
Captamque a zabulo
Praedam reduxisti
Et fideli populo
Dona praestitisti.
68. Ave, qui angaria
Crucis gravabaris,
Sputi per ludibria
Vultu turpabaris,
Fellica cibaria
Gustans turbabaris
Rexque irrisoria
Voce vocabaris.
69. Ave, Iesu, pauperum
Dulce adiuvamen,
Quis tuorum munerum
Praestas consolamen,
Servi tui scelerum
Dilue atramen,
Mihi dans in prosterum
Ab bis conservamen.
70. Ave, admirabile
Pretium salutis,
Quo intolerabile
Iugum servitutis
Tollitur, nunc flebile
Tempus senectutis
Meae fac flexibile
Ad iter virtutis.
71. Ave, cui munera
Reges ferant tria,
Quem regentem sidera
Mente laudant pia,
O te nobis resera
Thesaurum, sophia,
Quem per carnis viscera
Genuit Maria.
72. Ave, lux splendifica
Mira claritate,
Cuncta dans lucifica
In aeternitate,
Me tecum clarifica
Mentis caecitate
Atque sic iustifica
Ab iniquitate.
73. Ave, o principium
Iesu omnis boni,
Caput frangens impium
Stygeo draconi,
Tuae sis praesidium
Congregationi
Nostraeque subsidium
Da cognationi.
74. Ave, quo colluvio
Mentis depuratur,
Ex diverso vitio
Quae coadunatur
Cornu et tentatio
Per te confringatur
Hostis, qua nos crucio
Tradere conatur.
75. Ave, Homousion
Notus in Iudaea,
Quem ignorat Babylon
Pravitatis rea,
Meam purga thymicon
Irae a morphea,
Sic me clemens in Sion
Cum electis bea.
76. Ave, quem praesagia
Vatum cecinere,
Hominis naufragia
Tollere debere,
Tuae me vestigia
Vitae fac tenere,
Ut queam fastigia
Caeli obtinere.
77. Ave, o viaticum
Populi egeni,
Chorum pascens caelicum
Ordinis noveni,
O alimen vivificum,
Me sanare veni,
Omne mundans lubricum
Animi effreni.
78. Ave, qui opprobium
Iudaeis fuisti,
Sanguinem per proprium
Cum nos redemisti,
Nobisque propitium
Te tunc praebuisti,
Voces subsannantium
Quando contempisti.
79. Ave, Iesu Saraphin
Faciens ardentes,
Sedens super Cherubin
Hosque dans scientes,
Per divinam dynamin
Fac nos sapientes,
Ut semper cum Beniamin
Simus te videntes.
80. Ave, Iesu, animae
, Cibus singularis,
Semper nobis victimae
Loco immolaris;
Motus malos reprime,
Quibus irritaris,
Dans te digne sumere
Ara de altaris.
81. Ave, quo sunt tenebrae
Pulsae a terrenis,
Cum te carnis pondere
Iunxisti egenis,
Tuis fac insistere
Laudibus amoenis,
Quos solvisti carcere
Et inferni puenis.
82. Ave, Iesu, caelicae
Princeps potestatis,
Phalanx cui angelicae
Servit dignitatis,
Gratiarum adice
Aquas inflammatis
Igne carnis lubricae
Ac malignitatis.
83. Ave, o catholicae
Plebis legislator,
Sicque es angelicae
Ruis reparator,
Clementer me respice
Pie miserator,
Ut sim domus caelicae
Perpes habitator.
84. Ave, qui ex femina
Nasci voluisti
Carne, caeli culmina
Cum qua ascendisti,
Fac per cruciamina,
Passus quae fuisti,
Nos odire crimina,
Quae semper odisti.
85. Ave, lucens saeculo
Stella matutina,
Dans credenti populo
Dona peregrina,
Aurem tuo famulo
Dulciter inclina
Salvans a periculo
Mentisque ruina.
86. Ave, o credentium
Princeps speciose,
In terra viventium
Regnans gloriose,
Fac me, precor, socium,
Iesu amorose,
Choro te laudantium
Hymnis iubilose.
87. Ave, qui patibulum
Volebas subire
Crucis, sic periculum
Mortis abolire,
Quando me putibulum
Iubes introire,
Animum in saeculum
Digneris salvire.
88. Ave, flos virginee,
Mirum dans odorem,
David consanguinee
Carnis per decorem,
Tu poenae sulphureac
Depelle foetorem
Et rompheae flammeae
Abice ardorem.
89. Ave, lux flammivoma
Splendens a surpernis,
Suprema et infima
Lustrans in internis,
Defectum in anima
Patior, ut cernis,
Quem, exoro, concrema
Gratiae lucernis.
90. Ave, o rex gloriae,
Ave, rex virtutum,
Sumens voluntarie
Carnis nostrae lutum,
Humanae miseriae
Te opponas scutum,
Quae succumbit varie
Tolerans versutum.
91. Ave, seminarium
Vilae sanctitatis,
Fructum ferens varium
Cordium in pratis,
Malum multifarium
Meae pravitatis
Aufer per donarium
Tuae pietatis.
92. Ave, stirps Davidica
Carneo cum flore,
Terram atque caelica
Satiaus odore,
Induatur lubrica
Mea mens decore,
Fraude quae zabolica
Iacet in putore.
93. Ave, cuius oculus
Cuncta conspicatur,
Quem fidelis populus
Digne veneratur,
A te tuus famulus
Non derelinquatur,
Donec illi loculus
Busti fodiatur.
94. Ave, cui magnifice
Animorum coetus
Iubilis symphoniae
Munia dat laetus,
Cordis mei abice
Gemitus et fletus,
Fraudis diabolicae
Quos immittit metus.
95. Ave, cuius gloria
Pollet inter gentes
Et misericordia
Inter paenitentes,
Duc in caeli atria
Te benedicentes,
Tua mirabilia
Digne confitentes.
96. Ave, caeli curiae
Lux miri splendoris,
Radios clementiae
Spargens cunctis horis,
Sanctae continentiae
Nos constringe loris,-
Legibus iustitiae
Vinclisque amoris.
97. Avo, qui describeris
Dei salutare,
Quo decrevit hominis
Morti obviare,
Cum in fine veneris
Orbem iudicare,
Iube me a dexteris
Tuis laetum stare.
98. Ave, Iesu stabilis
Fidei columna,
Quam tua amabilis
Erexit alumna,
Hostem tuis credulis
Sonticum expugna,
Per quem infinibilis
Minatur aerumna.
99. Ave, cui assidue
Populi credentes
Astant, tuas strenue
Laudes concinentes,
Duc in locum pascuae
Tibi servientes,
Ubi te perpetue
Sint inspicientes.
100. Ave, innocentiae
Potens reparator,
Quam Adam superbiae
Perdidit sectator,
Esto conscientiae
Meae tutelator,
Ne sit rex fallaciae
Eius depravator.