DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

Scholium.

Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abierunt sententias. Pars tutior et magis pia affirmat, modo causae omnes ad Indulgentiam lucrandam necessariae concurrant ; de hac autem Indulgentia in particulari non est certum et infallibile, quod operetur quantum sonat ; nihilominus ubi evidenter non constiterit sine legitima causa concessam esse, non est contemnenda neque si constiterit est publice spernenda. Dubium aliud de necessitate gratiae in lucraturo Indulgentiam, majorem habet difficultatem in doctrina Auctoris, dum ex professo probat in 4. d. 15. q. 1. a n. 15. posse satisfieri pro poena temporali extra statum gratiae. Id tamen prudenter et reverenter, absque praejudicio, inquit, contrariae sententiae docuit: et intelligendus est de satisfactione secundum quid seu imperfecta, non autem de perfecta quae conciliatet placat, de qua solum intelligendus est locus Conc. Trident. sess. 14. c. 8. qui videtur favere oppositae sententiae. Vide Fabrum in 4. disp. 35. c. 6. et Cavellum in Scholio ad praedictum locum Doctoris ; fortassis quaestionem hanc scripsit ante commentarios Oxonienses.

Quod autem non tantum valent semper quantum sonant, arguitur sic : Quia tunc quilibet posset se quittare a tota poena debita peccatis suis sine poenitentia et evolaret sine punitione, faciendo multoties opus Indulgentiae, quod videtur justitiae Dei multum derogare.

Dicendum quod non est inconveniens, nec per hoc remanet peccatum aliquod impunitum; tum, quia peccator concurrendo punitur in se: tum, quia etiam peccando punitur, cum peccatum sit etiam paena; tum, quia sufficienter in Christo et aliis Sanctis satis est punitum, ut dictum est supra.

Dicunt tamen aliqui, quod talis quantumcumque multiplicasset opus Indulgentiae, maxime dando pecuniam, non statim evolaret; quorum ratio ista est, quia ut dicunt, peccatum etiam post Confessionem , relinquit in anima quamdam scoriam quae tolli non potest, nisi per paenalitatem ipsius qui peccavit, ideo non sufficit dare pecunias ad Indulgentias.

Sed hoc non videtur valere, quia ex peccato in anima tria solum relinquuntur, scilicet macula culpae; secundo pronitas ad actum similem: tertio obligatio ad poenam aeternam. Primum autem per contritionem deletur, et cum hoc tertium illud quod est obligatio ad paenam aeternam in temporalem commutatur. Secundum autem per gratiam quae datur in contritione, deletur, scilicet pronitas ad actum peccati, quia gratia inclinat ad actus oppositos. Peccatum etiam tollitur per assuefactionem in bonis operibus, et ideo amota culpa et poena temporali per Indulgentias soluta ; sicut est possibile et rationabile (quia, Ut dictum est, in Christo satis est satisfactum) non potest quis impediri nisi per hujusmodi pronitatem, sed per ipsam non potest retardari post mortem, maxime quia patet in simili. Parvulus enim Baptizatus mundatus est totaliter a reatu culpae originalis, tamen in eo dum vivit remanet semper pronitas vel fomes, seu quaedam inclinatio ad peccatum, quod tamen non est in eo culpa post Baptismum. Unde si statim post Baptismum moriatur non retardatur, etiam modicum a gloria per hujusmodi pronitatem, quia ipsa tenet se magis ex parte corporis, ideo anima exuta a corpore non impeditur per hoc nisi aliud obstet. Quare similiter cum per gratiam et contritionem peccator sit a culpa liber et a poena aeterna, a temporali autem per Indulgentias, nequaquam per dictam scoriam vel inclinationem retardatur ejus anima a gloria, cum exuta sit a corpore.

Quod autem non requiratur gratia ad recipiendas Indulgentias, probatur sic : quia ante primam gratiam in peccatore non requiritur alia gratia, aliter esset abire in infinitum ; ergo a simili ad paenae remissionem non requiritur gratia.

Et confirmatur, quia excommunicatio est poena temporalis, et tamen bene tollitur sine gratia, quia potest absolvi etiam invitus: ergo et poena temporalis ad quam quis est obligatus ex peccatis, de quibus confessus fuit et contritus, potest sibi dimitti, dato quod postea peccet mortaliter, nec sit in gratia, cum facit opus Indulgentiae.

Dicendum quod non est simile, prima enim gratia datur homini, si vult se disponere per liberum arbitrium, quod potest quilibet per adjutorium gratiae datum, quae omnibus viatoribus datur, non sic autem est de paena satisfactoria ; nullus potest Deo per opera sua satisfacere nisi illa placeant Deo, cui non placent, nec digna sunt acceptatione nisi homo sit Deo gratus, quod non potest sine gratia. Ideo non potest quis satisfacere, dum est in mortali peccato. Quare non est securum confitentibus poenitentias multum longas imponere, ne forte priusquam impleatur, reincidant in peccatum, et per consequens non satisfaciant per hujusmodi poenitentias. . Item, non valet confirmatio de excommunicatione, illa enim est ab homine illata, pro aliquo peccato forte manifesto communiter, ideo in potestate Judicis illam inferentis, nec Superioris, est, illam, si vult, revocare. Dato etiam quod excommunicatus non poeniteat, et absolvitur quandoque propter ejus periculum, quando videlicet Judex videret eum sic fatuum, quod non curat, sed propter hoc magis induratur, tunc relaxat excommunicationem, ut sic forte talis per mansuetudinem redeat. Non sic autem dum est in peccato, nihil facit dignum acceptatione, nec per consequens potest ut sic satisfacere, sed statim cum paenitet de peccatis commissis, cum proposito confitendi tempore opportuno, tunc enim bene sibi valent opera sua, et sunt tunc satisfactoria et meritoria.