CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Tertia via convincendi haereticos, est auctoritas scriptorum Scripturae, quia nec dubia scriberent, nec ob lucrum (quia non hoc,
sed persecutionem expectabant) mentirentur, de hac August. et Richard. citati a Doctore. Hac via merito utimur contra sectarios, comparando auctores conversionis nationum Doctores Ecclesiae, et sanctos nostros scriptores, Haeresiarchis, Perversoribus et Apostatis, qui sectas excogitarunt. Horror est audire immunditias et scelera, quae de Luihero et Calvino, primariis Doctoribus sectarum, ipsi sectarii scribunt. Vide Apolog. protestantis, tract. 2. c. 3. sect. 9.Bosium de sign. Eccles. lib. 12. cap. 1. et lib. 22. cap. 3. Bolsecum de vita Calvini.
De tertio (a), scilicet auctoritate scribentium sic : Aut libri Scripturae sunt istorum auctorum quorum esse dicuntur, aut non ; si sic, cum damnent mendacium, praecipue in fide et moribus, quomodo est verisimile eos fuisse mentitos dicendo: Haec dicit Dominus, si Dominus non fuisset locutus? Aut si dicas eos fuisse deceptos, non mentitos, vel propter lucrum mentiri voluisse. Primum improbatur ex dicto Pauli 2. Corinth. 12. Scio hominem in Christo, et subdit ibi : Verba arcana audisse, quae non licet homini loqui. Quae assertiones non videntur fuisse sine mendacio, si asserens non fuit certus, quia asserere dubium, vel est mendacium vel non longe est a mendacio. Ex ista revelatione Pauli, et multis aliis revelationibus factis diversis Sanctis concluditur, quod intellectus eorum non potuerunt induci ad assentiendum ita firmiter illis, quorum notitiam non potuerunt habere ex naturalibus sicut assenserunt, nisi ab agente supernaturali. Secundum improbatur, scilicet quod fuerunt propter lucrum mentiti, quia pro illis ad quae voluerunt nomines inducere ad credendum, tribulationes maximas sustinuerunt.
Si autem libri non sunt illorum, sed aliorum, hoc videtur inconveniens dicere, quia ita negabitur quicumque liber esse illius auctoris cujus dicitur esse. Quare ergo soli isti falso adscripti sunt auctoribus, quorum non erant? Praeterea, aut illi qui adscripserunt libros istos eis fuerunt Christiani, aut non. Si non, non videtur quod voluerunt tales libros conscribere, et aliis adscribere, et ex hoc magnificare sectam, cujus contrarium tenuerunt. Si fuerunt Christiani, quomodo illi Christiani mendaciter tales eis adscripserunt, cum lex eorum damnet mendacium sicut prius? Et propter idem, quomodo assererent Deum locutum esse multa quae ibi narrantur, et hoc personis quibus libri intitulantur, si talia non acciderunt illis personis? Quomodo etiam libri isti fuissent ita authentici et divulgati esse talium auctorum nisi fuissent eorum, et ipsi auctores eorum authentici fuissent
De quo Richardus primo de Trinit. cap. 2. Certe a summae sanctitatis viris sunt nobis tradita. De hoc etiam Augustinus. 11. de Civit. Dei, cap. 3. loquens de Christo, dicit sic : Hic, inquit, prius per Prophetas, deinde per seipsum, postea per Apostolos, quantum satis esse judicavit, loculus, scripturam condidit, quae Canonica nominatur, eminentissimae auctoritatis, etc. Et Augustinus in epistola ad Hieronymum, et habetur in canone dist. 9. Si ad sacras Scripturas admissa fuerint, vel officiosa mendacia, quid eis remanebit auctoritatis? Et idem ad eumdem in eadem epistola : Solis eis scripturarum libris, etc.