IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum haec sit ratio definitiva Sacramenti (a), quam ponit Magister: Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma?
Alens. 4. p. q. m. 4. et g. 8. m. 1. D. Thom. Me q. 1. et 3. Richard. art. 1. q. 2. D. Bonav. dub. 2. lit. Suar. 3. part. tom. 3. d. 1. sect 4. Vasq. 3. part. d. (27. Aue. 10. Civ. cap. 5. Hugo 1. de Sacr. p. 9.c. 1. Isidor. 6. etym. c. 18.
Quod non videtur, quia definitio non est nisi ejus, quod est per se unum, 7. Metaph. Sacramentum non est per se unum, quia secundum Augustinum super Joannem homilia 81. et ponitur 1. quaest. 1. Detrahe : Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum; sed verbum et elementum non faciunt aliquid per se unum, quia unum est permanens, aliud successivum.
Secundo, si est forma, aut ergo forma, quae est altera pars, aut forma exemplaris; sed non primo modo, patet, quia Sacramentum non est pars gratiae; nec secundo modo, quia exemplatum imitatur exemplar, et participat ipsum, non sic autem gratia Sacramentum.
Tertio sic, quia in quibusdam Sacramentis non est nisi verbum tantum, quod non est signum visibile, sed audibile tantum, ut probatur inferius in sacramento Paenitentiae et Matrimonii ; ergo male dicitur visibile.
Quarto sic, unius rei tantum est una definitio propria: Sacramenti autem assignantur aliae definitiones, patet per Magistrum in littera, et Hugonem, et per illud Augustini 10. de Civit. c 5. Sacra mentum est sacrae rei signum.
Contra, Magister in littera et de Consecratione dist. 2. Sacrifi cium.
SGHOUUM.
Ponit quinque conditiones, ut aliquid sit vere definibile. Prima quod sit ens. Secunda quod unum. Tertia, quod reale. Quarta, quod non simpliciter simplex. Quinta, quod universale.
Hic primo videndum (b) est, cujus possit esse definitio, et cujus non. Secundo ex hoc, si Sacramenti possit esse aliqua definitio. Tertio si haec, de qua quaeritur. Quantum ad primum, notandum est, quod cujuscumque sive entis sive non entis, quod potest concipi et significari, potest esse aliqua ratio nominis, quae scilicet explicet explicite et distincte illud, quod nomen importat implicite et confuse. Et quaelibet ratio talis potest dici definitio, extendendo nomen definitionis; sed definitio proprie dicta non est nisi oratio verum esse significans, secundum Philosophum 1. Topic et ideo non est quaecumque ratio nominis, sed ratio, per quam distincte indicatur verum quid rei. Non est ergo proprie non entis ; et hoc, sive non ens accipiatur proprie pro impossibili, quod includit contradictionem, sive pro pura negatione vel privatione, quia non ens non habet quid est.
Nec est ratio ejus, quod non est per se unum, ut patet ex 7. Metaph. c. 3. ut argutum est ante oppositum. Intelligo autem per se unum, i scilicet quod est simplex, vel compositum, quod est ex per se actu, et per se potentia. Nec ista unitas impedit, quod definitum includat aliquid tanquam terminum per se dependentiae, ut accidens includit subjectum, vel sicut aliquid quod simul est secum natura, ut relativum includit correlativum, sed prohibet quod nihil includatur tanquam per se pars in ipso, quod non se habeat ad aliud in eodem, sicut per se actus ad per se potentiam, vel pars ejusdem actus, vel ejusdem potentiae, ad aliam partem.
Nec est tertio entis rationis, quod est tantum ens diminutum, quia proprie quid, sicut et ens, non competit nisi enti reali, patet 5. et 6. Met. Nec intelligo hic ens rationis, quod est in intellectu objective ( quia sic omne universale est in anima ), nec illud quod est tantum in intellectu subjective, ( quia sic intellectio et scientia 1 sunt in anima, quae tamen sunt formae reales, et in genere qualitatis) ; sed intelligo ens in anima, tanquam secundo consideratum, non tanquam primo consideratum, ad quod considerandum movetur primo anima a re extra, sed tanquam ens in primo considerato, inquantum consideratum; et tale ut in summa sit dicere, non est nisi relatio rationis, quia nihil habet praecise esse in considerato, ut considerato, nisi comparatio qua consideratum comparatur ad aliud per actum considerantis ; ens ergo diminutum, ut hic accipitur universaliter, est ens rationis.
Quarto, non est quid expressibile per definitionem, de quo non potest haberi, nisi conceptus simpliciter simplex, quia secundum Philosophum 8. Met. cap. 2. De finitio est ratio longa ; et oportet terminum esse rationem longam exprimentem quid et quale ; distincte enim explicat, quod definitum importat implicite: ergo oportet quod de definito possint plures conceptus formari, quidditativus scilicet, et qualitativus, per quos explicatur.
Quinto, non est singularis, quia non potest esse ratio omnino exprimens quidditatem ejus, quin illa explicet aliud, quod non pertinet ad quod quid erat esse, ut patet 2. lib. dist. 3. q. de Individuatione. Ex his sequitur, quod definitio propria dicta est entis positivi, per se unius, realis, compositi realiter, vel quantum ad conceptus, universalis et solius talis.