IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(g) Ad quaestionem. Dicit Doctor, quod primus terminus talis unionis vel dependentiae, potest intelligi dupliciter, vel quod sit essentia divina subsistens in tribus personis, vel quod sit ipsa persona divina, ut distinguitur ab essentia. Isto secundo modo dicit, quod est impossibile eamdem naturam numero terminari ad plures personas in unitate suppositi, et ratio clara est. Et quod dicit, quod ista unio dicit dependentiam essentialem, debet sic intelligi, quod dependentia essentialis, aliquando accipitur pro dependentia, qua aliquid dependet in ratione causati ad causam, et de ista non loquitur hic, quia talis dependentia est ad totam Trinitatem. Aliquando dicitur dependentia essentialis ex hoc, quod aliquid de necessitate terminatur ad aliud, tanquam ad prius et sic dicimus quod accidens dependet essentialiter ad subjectum, quia dependentia illius necessario terminatur ad subjectum.ut ad prius. Aliquando dicitur ex hoc, quod terminatur ad suppositum sive ad sustentans, et sic dicimus quod natura humana dependet essentialiter ad Verbum, non quantum ad esse suum, quia ipsum esse est a Deo, nec quantum ad unionem, quia illa unio immediate est a Deo, sed quantum ad hoc quod natura humana de necessitate sustentatur in aliquo, vel in se vel in alio, et ut sustentatur in Verbo, sic perfecte sustentatur, et ejus dependentia actualis sic perfecte ter minatur ad Verbum, ac si esset in se sustentata. Modo Doctor probat esse impossibile ipsam simul posse dependere ad plures personas, dependentia eiusdem rationis, supple dependentia, qua natura dependet ad suppositum, quae dependentiae dicuntur esse ejusdem rationis ; et probat per simile de effectu, qui non potest dependere a duabus causis totalibus ejusdem rationis.
Tamen pro majori intellectu hujus rationis, declaro aliqua dicta hujus litterae. Primum est: In omni dependentia essentiali unum dependens non dependet praecise, nisi ad unum, quod tu taliter terminat dependentiam ejus. Haec propositio potest habere multiplicem sensum. Primo, quod unum dependens essentialiter in ratione, puta effectus, est praecise ad unum ordinem causarum essentialium, ita quod omnes illae causae essentialiter ordinatae sunt causae totales respectu illius effectus, ita quod ille effectus praecise dependet simul ab omnibus illis causis, ut sic essentialiter ordinatis, ut Joannes a Petro, Sole, Deo. Secundo, quod unum dependens essentialiter simul dependeat a duobus ordinibus causarum essentialiter ordinatarum, ut quod Joannes simul dependeat in esse a Petro, Sole, Deo, et simul dependeat ab alio ordine essentiali, puta a Francisco, Sole, Deo. Semper enim ordo causarum essentialium dicitur variari saltem causa propinquiori variata, et sic dicitur alius et alius ordo essentialis, quia est ibi saltem alia et alia causa proxima, ut patet in exemplo. Tertio, quod unum dependens possit essentialiter dependere ad duas causas totales, non ad invicem essentialiter ordinatas, quae tamen causae sint simpliciter alterius rationis, ut quod idem essentialiter possit dependere a duabus naturis specificis, non essentialiter ordinatis, lita duabus causis totalibus. Quarto, quod idem dependens essentialiter simul possit dependere a duabus causis totalibus ejusdem rationis, sive ejusdem speciei nullo modo essentialiter ordinatis, ut quod Joannes simul dependeat a Petro et a Prancisco. His praemissis, dico quod idem dependens essentialiter simul potest dependere a pluribus causis essentialiter ordinatis, loquendo de causis primo modo, et hoc prolixe exposui in 1. distinct. 2. part. 1. quaest. 1. vide ibi multa bona. Omnes tamen illae causae habent rationem unius per se causae, quia dicunt unum ordinem essentialem ad invicem. Dico secundo, quod loquendo de secundo, tertio et quarto modis, est simpliciter impossibile idem posse essentialiter dependere a pluribus causis totalibus; et his tribus modis procedit ratio Doctoris, scilicet quod tunc idem essentialiter dependeret et non dependeret, vel simul esset et non esset.
Secundum dictum est : In ista unione est dependentia essentialis unius naturae, et una persona totaliter terminat eam. Nota primo, quod cum dicit, quod in ista unione est dependentia essentialis unius naturae, non intelligitur quod in tali unione natura dependeat quantum ad suum esse et conservari, patet, quia unio illa praesupponit naturam esse tanquam fundamentum illius unionis ; sed intelligitur dependentia essentialis praecise quoad sustentificari, quia suppositatur et personatur in persona, et quantum ad hoc dicitur essentialiter dependere ad suppositum divinum, nam per ulam unionem a tota Trinitate causatam sic perfecte unitur Verbo, quod habet simpliciter idem suppositum, quod et natura divina, licet aliter et aliter, quia natura divina dicit totum esse essentiale Verbi ; natura vero humana tantum ibi sustentatur in unitate personae nullo modo perficiendo illud, et sic est simpliciter impossibile eamdem naturam numero suppositari in duobus suppositis simul. Si tamen esset ordo essentialis inter suppositata, ita quod plura suppositata sic se haberent ad invicem, sicut se habent causae essentialiter ordinatae respectu effectus, nulla esset difficultas ; sed casus est simpliciter impossibilis, scilicet quod dentur plura supposita, quae in terminando dependentiam unius naturae, unum dependeat ab alio, et simul concurrant,et unum terminet, sive in terminando sit alterius rationis, et alterius ordinis. Et sic patet ratio Doctoris. Confirmatio illa de uno accidente numero (quod non possit simul essentialiter dependere ad plura subjecta) eodem modo tenet, sicut de eodem effectu respectu plurium causarum talium, modo praeexposito.
(h) Objicitur contra ista. Doctor arguit probando per simile, quod non videtur repugnare eamdem naturam posse dependere ad plures personas dependentiis ejusdem rationis, quia illae dependentiae, sive illae uniones ad personas sunt relationes ejusdem rationis sicut ergo idem album potest habere simul plures relationes ejusdem rationis, ut quando comparatur ad plures alba, sic similiter erit in proposito. Et quod dicit supra, quod si dependeat dependentiis alterius rationis, magis habetur propositum ;
patet, quia idem totaliter potest dependere ad plura dependentiis alterius rationis. Nam eadem albedo numero, ut comparatur ad causam efficientem, et ut comparatur ad finem, et ut comparatur ad subjectum, habet aliam et aliam dependentiam alterius et alterius rationis.
(i) Respondeo. Nota bene hanc litteram, ubi tria dicit. Primo, quod non omnis relatio, unde relatio est eadem fundamento ; patet, quia si relatio inquantum relatio, esset eadem fundamento, quaelibet esset eadem fundamento. Secundo, dicit quod relationi unde relatio, non repugnat quod plures relationes ejusdem rationis sint in eadem natura, haec est falsa : relatio inquantum relatio includit de necessitate, quod tantum una relatio ejusdem rationis sit in isto fundamento, puta quod in albedine sit tantum una similitudo ejusdem rationis. Tertio, dicit quod si loquamur de relationibus in particulari, aliqua relatio potest esse eadem fundamento, ut patet de relatione creaturae ad Deum. Et quod dicit secundo, patet, quia multae relationes ejusdem rationis possunt esse in eodem fundamento, sicut multae paternitates possunt esse in eodem patre. Et breviter quando relationes non dicunt dependentiam essentialem, possunt esse plures in eodem fundamento ; relationes vero, quae dicunt dependentiam essentialem, non possunt esse plures in eodem fundamento, non enim plures filiationes possunt esse in eodem filio numero, quia tunc dependeret quantum ad suum esse essentialiter a pluribus causis, sic est in proposito. Et dicit Doctor quod dependentia naturae ad suppositum est dependentia essentialis,
sequitur quod non possunt esse plures dependentiae ejusdem rationis ad plura supposita linita in eadem natura numero.
Sed movetur hic una difficultas, in hoc quod dicit de relatione, quae dicit dependentiam essentialem, et sic unio naturae singularis ad suppositum divinum dicit relationem, quae includit ordinem essentialis dependentiae, et per consequens impossibile est eamdem naturam numero uniri ad duas vel tres personas, quia tunc essent ibi plures relationes ejusdem rationis, quae dicunt ordinem essentialem. Sed tunc quaero unde unio naturae ad Verbum dicat ordinem essentialem ad Verbum ? Si dicis, quia natura fundans talem unionem dependet essentialiter ad Verbum ; et hoc non, quia totum suum esse a sola Trinitate dependet. Si vero dicis, quod talis unio ex hoc dicit ordinem dependentiae essentialis, quia in esse suo dependet a Verbo ; et hoc non, quia talis unio est immediate causata a tota Trinitate, ut patet supra. Si autem dicis quod hoc dicit ordinem essentialem, quia natura habens ipsam, de necessitate terminatur ad suppositum divinum, quia ipsa unio ad Verbum necessario terminatur ad illud ; tunc eodem modo dico de Patre habente plures paternitates, quia illae paternitates de necessitate ad distinctos filios sunt, et sic pater habens illas necessario est ad plures filios ; ergo sicut plures paternitates ad plures filios possunt fundari in eadem re, pariformiter et plures uniones terminatae ad plures personas possunt fundari in eadem natura singulari. Dico, quod talis unio est relatio, dicens ordinem dependentiae essentialis,
sic intelligendo quod natura singularis habens talem unionem, etsi non dependeat ad Verbum quantum ad suum esse existentiae, dependet tamen quantum ad esse subsistentiae, quia ex quo non est suppositata in proprio supposito, necessario sustentatur, et suppositatur in supposito divino, quando est unita sibi. Est ergo relatio realis, dicens ordinem essentialem ipsius naturae, ut sustentificatae secundum totum esse suum ad suppositum sustentificans totum esse illius naturae. Si ergo eadem natura posset uniri duobus suppositis, sequeretur quod dependeret ad illa duabus dependentiis ejusdem rationis. Et secundum totum suum esse esset vere sustentificata in duobus suppositis, sic perfecte in uno, sicut et in alio ; et sicut perfecte in uno, et sic in duobus, cum secundum totum suum esse sit sustentificata, ita in uno, sicut in duobus, et tunc stat argumentum Scoti, quod esset sustentificata perfectissime stante uno supposito, et non esset sustentificata non stante alio ; patet, quia cum ad illud aliud dicat dependentiam unius rationis, non stante illo, talis dependentia non stat. Et sic non est simile de pluribus paternitatibus, nam etsi paternitas sit necessario ad filium, ut ad terminum, non tamen est relatio dicens ordinem essentialem simpliciter, quia res, quae est pater, nullo modo dependet a filio, nec in ratione causae efficientis, nec ut sustentata in filio sustentante, et sic potest habere plures paternitates. In filio autem tantum potest esse una filiatio, quia illa dicit ordinem dependentiae essentialis ipsius suppositi filii, ita quod notat ipsum filium de necessitate dependere secundum suum esse a patre.
Si dicatur, si eadem natura creata non potest esse unita pluribus suppositis, quia tunc secundum totum suum esse esset sustentata in duobus, et sic dependeret quantum ad subsistentiam totaliter a duobus, videtur hoc sequi de essentia divina, ipsa enim est totaliter sustentificata in Patre, secundum se totam ; ergo non potest sustentificari in Filio.
Dico quod non est simile ; tum quia essentia divina, ut prior omni proprietate personali est vere existens, et per se existens, ita perfecte, sicut modo, et impossibile est suum esse sustentari in alio (sicut dicimus de natura creata), nam ipsa, ut in Patre est, non dicitur sustentari in Patre, quasi si esset separata a Patre, oporteret ipsam dependere ad aliud, sed ut est in Patre, vel sub proprietate Patris, tunc ipsa cum proprietate constituit suppositum Patris, hoc idem dico de Filio, non sic est de natura creata, quia vere sustentatur in Filio Dei, et vere dependet ad illum.
(k) Si vero intelligatur, etc. Dicit Doctor quod si natura humana immediate et primo terminetur ad naturam divinam, ita quod sustentetur ibi, potest concedi, quod mediate sustentatur in tribus. Sicut dicimus, quod sicut anima intellectiva est immediate in pluribus partibus corporis ita scientia finita in anima mediate est in illis, et sicut dicimus quod relatio creaturae ad Deum immediate terminatur ad ipsum Deum sub ratione Deitatis, et mediate terminatur ad personas. Quod autem dicit Doctor, quod essentia divina est de se haec et per se subsistens, licet non incommunicabiliter, hoc sane debet intelligi, nam subsistens potest capi dupliciter : Uno modo pro natura actu existente et per se stante, ita quod ad nihil dependet, sed per se vere stat et per se vere existit. Et hoc modo sola natura divina singularis est per se existens et per se stans, etiam ut praescindit ab omni proprietate personali, et hoc modo vocatur subsistens. Alio modo capitur subsistens pro natura singulari, quae nec actu, nec aptitudine communicatur alteri, nec ut quo nec ut quod, ita quod tantum est in se quoddam singulare, cum ista duplici negatione, et tunc talis natura cum ista duplici negatione dicitur subsistens incommunicabile. Et hoc modo natura divina non potest dici subsistens, cum sit incommunicabilis tribus suppositis, ut quo et ut quod, ut patet in 1. dist. 2. et in isto 3. dist. 1. quaest. 1. subsistens tamen primo modo potest terminare dependentiam naturae humanae singularis, sustentando illam naturamin se.
Sed in hoc videtur sibi contradicere, quia supra quaest. 1. art. 1. dicit, quod dependentia naturae humanae ad personam divinam est alterius rationis a dependentia ejusdem ad naturam divinam. Et tamen hic dicit, quod essentia divina potest terminare dependentiam eamdem immediate, sicut et persona.
Dico, quod dependentia naturae humanae potest capi dupliciter. Uno modo, ut terminatur ad aliquod vere sustentans ipsam naturam humanam in se, et hoc modo est ejusdem rationis, cum dependentia ad personam, ut persona consideratur inquantum sustentans naturam in se. Alio modo consideratur, ut talis dependentia terminatur ad aliquid sustentans, non absolute, sed in ratione personae vel suppositi, ita quod talis natura sic sustentata dicatur vere immediate personata et suppo sitata et hoc modo dependentia naturae ad personam est alterius rationis a dependentia ipsius ad naturam divinam, quia, ut natura est in persona, dicitur vere personata,
ut vero sustentatur in natura divina,
nullo modo dicitur personata nec suppositata. (1) Ad argumenta principalia. Nunc
Doctor solvit principalia argumenta.
Ad primum respondet, quod si tres agunt ad assumptionem ejus, tantum agunt ad assumptionem unius, uniendo illam tantum uni personae, nec possunt agere ad uniendam eam pluribus, quia hoc est simpliciter impossibile, ut supra patuit, agunt enim tantum ad possibile, quia potentia non respicit impossibile.
Secundo principaliter arguit, et ratio stat in hoc, quod sicut natura assumpta antequam assumeretur, fuit vere assumptibilis a Patre; ergo et modo est assumptibilis, quia mere est ita in potentia obedientiali ad Patrem,sicut prius. Hanc enim obedientiam non evacuavit Filius per assumptionem illius naturae, cum personalitas Filii non sit ejusdem rationis cum personalitate Patris, ut patet in primo, distinct. 13. ei in quodlibeto quaest. 2. aut si sint ejusdem rationis, non tamen esset eadem potentia obedientialis ad personalitatem Patris et Filii, sicut nec personalitates, ad quas sunt istae potentiae obedientiales.
(m) Ad secundum. Respondet Doctor, quod si una potentia obedientialis est in natura, qua potest uniri tribus, non simul, sed disjunctim ; illa una reducta est ad actum, ut natura assumpta est a Verbo, et sic stante illa non potest assumi ab alia. Si vero sint plures potentiae obedientiales, patet quod una reducta ad actum, stante illa, alia non potest reduci ad actum, quia actus alterius repugnat actui priori. Sicut ponendo quod in eodem subjecto sint duae potentiae, una ad albedinem in summo, et alia ad nigredinem in summo, licet idem subjectum ita possit esse sub nigredine, sicut sub albedine, cum sit in potentia ad utrumque, tamen ut una est reducta ad actum, simul non potest reduci alia ad actum, aliter duo contraria simul possent esse in eodem subjecto.
Si dicatur, quod hoc concludit de actu adaequato, tenendo quod tantum sit una potentia obedientialis, quia verum est, quod reducta ad actum sibi adaequatum, non potest simul reduci ad alium actum, si ille actus primus sit sibi adaequatus, tam intensive quam extensive. Si etiam sintplures potentiae, concludit de illis potentiis, quarum actus simul repugnant, ut dixi de potentia albedinis et nigredinis: hic ergo oporteret probare quod actus istarum potentiarum obedientialium sint simpliciter ad invicem repugnantes.
Dico, quod hoc supponit, ut jam probatum in corpore quaestionis, ubi probavit esse simpliciter impossibile eamdem naturam singularem simul posse suppositari in pluribus suppositis.
Si iterum dicatur, quod etiam secundum ipsum Doctorem, non videtur sequi formaliter, potentia habens actum sibi adaequatum in uno supposito, non potest habere actum in alio supposito, ut patet a Doctore in I. dist. 2. et in 2. dist. 1. et in quodl. q. 2. vide ibi quid dicendum,
sed hoc magis pertinet ad materiam primi.
Ad tertium respondet primo, quod licet habeat naturalem inclinationem ad proprium suppositum, sive ad per se standum, etiam ut existit in Verbo divino, quia actus supernaturalis non tollit naturalem inclinationem naturae, stante natura ; patet, quia naturalis inclinatio est simpliciter eadem naturae cujus est, ut patet a Doctore in secundo, distinct. 6. quaest. 2. et in quarto, distinct. 49. quaest. 9. tamen non potest suppositari in proprio supposito, stante ipsa suppositata in Verbo ; sic in proposito, posito quod ipsa, ut personata in Filio, habeat naturalem inclinationem ad suppositum Patris, tamen stante ipsa, ut suppositata in Filio, non potest suppositari in Patre.
Si dicatur, ergo erit violenter ; patet responsio dupliciter. Primo, quia si teneatur quod habet naturalem inclinationem ad plura, dum esset in una illorum, non dicitur esse ibi violenter, ut patet de materia prima ad plures formas. Dico secundo, posito quod non habeat naturalem inclinationem, nisi ad suppositum proprium, non tamen est violenter in supposito divino, quia est in perfecta potentia obedientiali ad ipsum, ut supra patuit. Dico ultra, quod posset negari, quod natura habeat naturalem inclinationem ad Patrem, bene verum est, quod si haberet naturalem inclinationem ad Verbum, quod etiam haberet naturalem inclinationem ad alias personas.
Quarto, arguit Doctor per argumentum a simili vel forte a fortiori, idem accidens potest esse simul in duobus subjectis,ergo et natura, quia habitudo naturae ad suppositum est simillima habitudini accidentis ad subjectum,
remotis imperfectionibus, ut supra patuit. Patet antecedens, quia duo corpora possunt esse simul in uno ubi, quod ponitur accidens; ergo, etc.
(n) Ad quartum nego assumptum de accidente, et subjectis. Nota, quod si locus accipitur pro ultima superficie corporis ambientis, concedit quod duo corpora propter penetrationem dimensionum ad invicem possunt esse immediate sub eadem superficie, quae est subjective in corpore ambiente, non antem in istis corporibus locatis, et tunc sunt ibi duo respectus terminati ad duo corpora, scilicet respectus superficiei circumscribentis, terminatus ad unum corpus circumscriptum a tali superficie ; et alius respectus terminatus ad aliud corpus, et in illis duobus corporibus correspondent duo respectus corporum circumscriptorum ad superficiem circumscribentem. Si vero accipiatur focus pro respectu circumscribentis ad circumscriptum, dicit Doctor quod tot respectus fundantur in illa superficie, quot corpora circumscribuntur ; de hoc vide quae exposui in secundo, dist. 2. quaest. 6. solvendo rationes Gregorii.
Doctor facit aliqua argumenta in pede quaestionis ad oppositum, quibus probat quod eadem natura non potest suppositari in pluribus suppositis. Et quia tenet duas conclusiones, prima quod non potest eadem natura suppositari immediate in pluribus suppositis, et sic sunt soluta argumenta facta contra illam conclusionem. Secunda est. quod eadem natura potest mediate suppositari in pluribus suppositis, puta si natura divina terminet dependentiam naturae humanae immediate. Et illa argumenta videntur absolute probare quod nullo modo possit in pluribus suppositari.
(o) Ad primum. Respondet Doctor ad auctoritatem Anselmi quod loquitur, ponendo quod persona sit primus terminus, quod conceditur.
Ad secundum, dicit esse verum, quando suppositum creatum ponitur terminus primus et immediatus, et sic etiam suppositum divinum, sed non concludit, si ponatur quod essentia divina sit primus et immediatus terminus.
(p) Et si hic arguitur, sicut argutum est prius contra Varronem. Pro majori intelligentia responsionis per planiora verba expono eam, ut cognoscatur contra quam rationem teneat. Adverte ergo, quod si accidens immediate perficeret tria subjecta, esset illimitatum. Si vero immediate perficeret unum, puta animam intellectivam, et mediante ipsa perficeret partes, in quibus est ipsa anima, non diceretur illimilatum ; et sic dicit, quod illa ratio facta supra, parum valet. Nota bene, quod quantum ad hoc, quod dicit ibi de scientia perficiente plures partes corporis mediante anima, quae non concluditur illimitata, et quantum ad hoc, quod applicat de natura humana, quae esset quodammodo adventitia personis, si referatur ad illud, scilicet quod natura humana esset quodammodo accidens tribus personis, et adventitia, quia mediante essentia divina esset in illis, et sic esset illimitata, hoc non sequitur. Inquantum vero ipsa natura humana comparatur ad plura supposita, in quibus esset immediate aeque primo, stat ratio Doctoris prima quod esset formaliter infinita.
(q) Ad argumenta pro prima opinione.
Ista littera stat in hoc, quod etsi unitas posterioris praesupponat unitatem prioris, et non possit esse unitas posterioris cum distinctione prioris, ut diffuse declaratum est distinct. 26. secundi, unitas tamen prioris stat cum distinctione posterioris, ut patet ; sed hoc non est universaliter verum, scilicet quod unitas prioris possit stare cum quacumque distinctione posterioris. Quando enim distinctio posterioris concludit in priori aliquid repugnans, si sit idem, supple ipsum prius, ut patet, nam filiatio est posterior naturaliter suo fundamento, patet, quia fundamentum prius natura ponitur in esse, ut patet supra a Doctore in 2. distinct. I. et in primo, distinct. 3. quaest. 5. Sed duae distinctae filiationes non possunt esse in eodem fundamento, quia illae duae filiationes concludunt aliquid repugnans tali fundamento remanente eodem, nam concludunt idem fundamentum secundum totum suum esse dependere simul dependentiis essentialibus ejusdem rationis ad duos patres, ut ad duas causas totales ejusdem rationis, quod est impossibile et improbatum supra. Hoc idem dico de natura singulari, quae non potest remanere eadem cum distinctione unionis ad diversa supposita, ut dixi supra.
(r) Ad aliud dico. Hic Doctor distinguit de relatione. Est enim quaedam relatio, quae fundatur in aliquo, et multiplicitas hujusmodi relationis non causat multiplicitatem absoluti de necessitate: patet, quia decem similitudines ejusdem rationis stant in eodem fundamento. Sunt tamen aliquae relationes, quae etsi non causent distinctionem absoluti, supponunt tamen de necessitate distinctionem absoluti,
ut duae filiationes, et similiter duae uniones reales ejusdem naturae ad duo supposita. Sunt etiam quaedam relationes, quae possunt causare distinctionem absoluti sequentis naturaliter relationem, et dependentis ab ea. Exemplum: Nam Pater et Filius et Spiritus sanctus possunt causare distincta absoluta, et creare, licet non tamen immediate, quia Deus immediate creat per suam voluntatem, quae est eadem in tribus suppositis.
Et quod addit Doctor ad propositum, quod natura assumpta sequitur relationes divinas, et ideo secundum eas distingueretur. Hoc sic debet intelligi, quod prius sunt supposita divina relativa in se, quam natura singularis habeat esse in se, velle esse sustentatum ab alio. Et ut sic, quando in se non suppositatur, ut comparatur ad personam divinam, de necessitate suppositatur in una illarum, ita quod totum suum esse adaequate sustentatur in illa, sicut sustentaretur in proprio supposito, et quia quando est in proprio supposito stante ratione propria suppositali, est impossibile quod suppositetur in alio ; sic quando est in uno supposito divino perfecte supplente vicem suppositi proprii, est impossibile quod in alio suppositetur, stante unione ad illud suppositum. Et si in alio supposito, puta in Patre, posset suppositari, tunc illa duo supposita relative distincta ad invicem, priora ipsa natura, et non fundata in illa, de necessitate causant distinctionem realem, id est, quod illa duo supposita relativa non possunt suppositare unum et idem absolutum, quia tale absolutum quando suppositatur in uno relativo, puta in Filio, essentialiter dependet ad illud quantum ad sustentari. Et si simul posset suppositari in Patre, etiam essentialiter dependeret ad Patrem dependentia ejusdem rationis, quod est impossibile, at hoc modo loquitur Doctor. Et non intelligit Doctor hic, quod distinctio absoluti sit effective causata a distinctis relationibus divinis, sed quod illa distincta relativa essent termini, ad quos talis natura dependeret essen tialiter dependentia ejusdem rationis, et cum duo termini adaequate non possint terminare dependentiam ejusdem absoluti, sequitur quod ad distinctionem illorum sequatur distinctio absolutorum dependentium essentialiter, modo supra dicto.