REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Explicat optime primo quomodo prius natura fuit in esse, quam justa vel injusta, quia pro illo instanti, nec habuit justitiam, nec caruit ea ; nam in secundo tantum instanti alterum horum ipsi debebatur, et illud esset injustitia, nisi esset praeventa. Secundo, ait possibile B. Virginem per instans tantum fuisse in peccato, et tempore immediate sequenti in gratia, vel per tempus in peccato, et in instanti terminativo ejus in gratia, vel (ut de facio contigit) nunquam fuisse in peccato. Hic nihil asserit expresse Doctor de quaestione, sed tantum implicite. Pro solutione argumentorum vide in Oxon. Schol. hic num. 14 et pro completa notitia antiquitatis pro hac veritate, lege Rosarium post tertium librum scripti Oxon. editionis Antverpiensis, ubi per omnia saecula habes fide dignissima testimonia. Sed amplius non opus est plura de hac re investigare, quia Paulus Papa V. Bulla data anno 1617. silentium imposuit quoad actus publicos, ne quis contra conceptionem quovis modo loquatur. Ex occasione, inquit, affirmativae, quod B. Virgo fuerit in originali concepta, oriuntur in populo Christiano, cum magna Dei offensa, scandala, jurgia, et dissensiones, ideo praecipit omnibus et singulis cujuscumque sint status, etc. ut non audeant publicis concionibus, conclusionibus, lectionibus, vel aliis quibuscumque actibus publicis, asserere quod Beata Virgo concepta fuerit in originali, sub gravissimis paenis et censuris ipso facto incurren dis. Ultimam fere manum imposuit Sanctissimus D. Gregorius XV. Bulla data 2. Junii anni currentis 1622. sub iisdem paenis praecipiens omnibus et singulis, ne de caetero, etiam in sermonibus et scriptis privatis, audeant asserere quod B. Virgo concepta fuerit in peccato originali, nec de hac opinione affirmativa ullo modo agere vel tractare. Nihil jam deest, nisi expressa et solemnis definitio, quam in dies praestolamur. (Lata est tendem a Pio IX).
Dices, ista videntur opposita, quia in primo instanti naturae est Maria filia naturalis Adae, non habet justitiam originalem in primo instanti naturae ; igitur caret ea, quia apta nata est habere eam, ut debitrix. Dico quod subjectum potest comparari ad formam, et ad privationem, et ipsum est prius natura utroque istorum. Similiter privatio et forma possunt comparari ad susceptivum pro mensura, pro quo aptum natum est alterum istorum inesse. Si loquamur primo modo, non sequitur, gratia non inest, igitur culpa inest, quia in isto priori naturae, in quo susceptivum est prius habitu et privatione, non est natum habere unum, nec alterum ; tamen pro ista mensura, pro qua alterum natum est inesse, si habitus non inest, privatio inest. Si autem compares habitum et privationem ad se, quamquam in natura post lapsum prius sit peccatum quam gratia, tamen tale prius nunquam oportet inesse cuicumque supposito, quia quamquam natura gravis sibi dimissa prius sit nata esse deorsum, possit tamen prius poni sursum ; sic potest praeveniri peccatum originale in Maria, quod nunquam insit.
Dices, in illo instanti, in quo non habet justitiam, habet carentiam justitiae,quia tunc est debitrix ; igitur anima est injusta in illo instanti. Dico quod si affirmatur justitia, falsa est propositio, quia in primo instanti naturae non habet justitiam nec injustitiam ; si tamen negetur ustitia, vera est propositio, anima non est justa in primo instanti naturae, hoc est, non est ex se justa. Et pon sequitur ex hoc quod est ex se non justa,sicut non valet,superficies non est ex se alba, igitur ex se est non alba.
Neque est haec concedenda, in primo instanti naturae vere intelligitur non justa ; sed in primo instanti non intelligitur justa, hoc est, in primo instanti intelligitur illud quod est, ut animam esse animam tantum.
Quid ergo tenendum est in quaestione? Potuit esse quod Beata Virgo fuisset in peccato originali tantum per unum instans, et in tempore sequenti in gratia ; vel potuit esse quod per aliquod tempus fuit in peccato originali usque ad ultimum instans, et tunc primo in gratia ; et potuit esse quod nunquam fuit in peccato originali. Primum patet, si subjectum quiescit per aliquod tempus, igitur est in quietato esse in ultimo instanti illius temporis, ut vult Philosophus, 6. Physicorum. Si igitur prius summe frigidum ab illo instanti, alteratur ad colorem, ita quod post ultimum instans non est alia mensura, quin calor secundum aliquem gradum insit, quia ab isto, agens continue agit, ideo nunquam primo agit, neque passum primo patitur. Igitur agens naturale non agens in hoc instanti, in quo est ultimum quietatum esse, potest agere in tempore habito, et per consequens sic potest Deus causare gratiam, quia si culpa inest per unum instans, in mensura habita potest Deus causare gratiam.
Item, si habitus inest in instanti, in tempore habito, potest privatio inesse sibi in tempore habito ; est enim habitus natus inesse, cum sint in eadem mensura nata inesse susceptivo ; igitur si privatio inest in instanti, in tempore habito potest habitus inesse.
Contra illud, Deus agens circa creaturas agit in instanti, quia virtus finita et infinita non possunt agere in eadem mensura, ut habetur 8. Physicorum, vel saltem virtus finita non potest agere in minori mensura, quam virtus infinita ; igitur si culpa est tantum per instans, et inductio gratiae in instanti, cum inter ipsa non sit medium circa aptum natum, instantia erunt immediata.
Item, omnis variatio subjecti, vel est motus, vel mutatio ; sed cum haec anima nunc habet culpam, et immediate post habet gratiam, variatur ; ista variatio non potest esse mutatio animae, quia mutatio est in instanti, et ista variatio est in tempore habito, nec potest esse motus, quia si sic, vel esset secundum partes subjecti, vel secundum partes formae, vel secundum media inter terminos ; non primo modo, cum anima indivisibilis sit quantum ad partes quantitativas ; neque secundo modo, quia possibile est quod tanta gratia primo inducatur sicut unquam post ; neque tertio modo, quia termini sunt immediati circa aptum natum.
Ad primum, dico quod perfecta virtus, ut infinita, potest agere in instanti omnem effectum, quem potest causare in tempore, si ille effectus possit esse in instanti ; sed non est necesse quod id faciat ; ideo non est imperfectionis quod in eadem mensura possit causa infinita agere, et finita, quia infinita potest agere sic et aliter, et Philosophus intelligit quod est inconveniens virtutem finitam et infinitam in eadem mensura agere aequalem effectum, si virtus infinita agat ex necessitate naturae ; tamen in omni mensura, in qua agit virtus finita, agit infinita, ut causa principalis.
Ad aliud, dico quod si per aliquod tempus sit aliquid summe calidum in ultimo instanti, adhuc est forma sub esse quieto, et perfecte in summo gradu caliditatis agens infrigidans ab illo instanti agit, et nunquam post manet iste gradus caloris, sed aliquis gradus frigiditatis respectu hujus gradus caloris, ita quod post summe calidum, absque medio est gradus frigiditatis in subjecto ; esto igitur quod agens esset ita potens quod summe induceret, ita quod nihil remitteret de summe calido, nisi inducendo summe frigidum, tunc esset simile inductioni gratiae post illud instans, in quo inest culpa. Nunc autem non est major repugnantia quod inducatur summe frigidum, quam quicumque gradus a virtute infinita ; sed illud non fiet, nec per motum, nec per mutationem ; non per motum, quia non est dare primum instans, in quo gratia est inducta, et est dare primum instans, in quo est primum mutatum esse immediate post motum ; igitur post mutatum esse esset motus, et tunc simile est totaliter quantum ad hoc, quod immediate post culpam inhaerentem per instans est gratia immediate in tempore habito. Considerando igitur istam variationem ad terminos, et quantum ad mensuram, neque est proprie motus, neque mutatio, sed partim convenit cum uno, partim cum alio, quia quantum ad terminos convenit cum mutatione in hoc quod termini sunt oppositi, sed non quantum ad mensuram.
Patet igitur primum, quod potuit esse quod culpa, si inesset Mariae, inesset per instans tantum. Secundum patet, quod potuit per tempus aliquod, usque ad ultimum instans, sicut est de parvulis baptizatis. Tertium patet, quod potuit esse quod nunquam infuisset culpa, ut probatur per rationes prius positas.