Quod nomina de deo et aliis, non omnino univoce, nec aequivoce dicuntur.
Tertium est quod nomina de deo et aliis rebus dicta, non omnino univoce, nec omnino aequivoce dicuntur.
Univoce namque dici non possunt, cum definitio eius quod de creatura dicitur, non sit definitio eius quod dicitur de deo: oportet autem univoce dictorum eamdem definitionem esse.
Similiter autem nec omnino aequivoce.
In his enim quae sunt a casu aequivoca, idem nomen imponitur uni rei, nullo habito respectu ad rem aliam: unde per unum non potest ratiocinari de alio. Haec autem nomina quae dicuntur de deo et de aliis rebus, attribuuntur deo secundum aliquem ordinem quem habet ad istas res, in quibus intellectus significata eorum considerat; unde et per alias res ratiocinari de deo possumus. Non igitur omnino aequivoce dicuntur ista de deo et de aliis rebus, sicut ea quae sunt a casu aequivoca.
Dicuntur igitur secundum analogiam, idest secundum proportionem ad unum. Ex eo enim quod alias res comparamus ad deum sicut ad suam primam originem, huiusmodi nomina quae significant perfectiones aliarum, deo attribuimus. Ex quo patet quod licet quantum ad nominis impositionem huiusmodi nomina per prius de creaturis dicantur, eo quod ex creaturis intellectus nomina imponens ascendit in deum; tamen secundum rem significatam per nomen, per prius dicuntur de deo, a quo perfectiones descendunt in alias res.