Sed # suum # res / intellectuales, causatae,/ in deo intellectualiter existit # ratione essentiae suae, cum agat per suam essentiam, utpote primum agens.
In seipso / in essentia sua # item. Omnis causa activa secundum proprietatem sui esse agit,/ aliter enim,/ agit enim unumquodque secundum quod actu est, et / sic / propter hoc / similitudo causae in effectu relinquitur. Sed deus secundum suum esse intellectivus est.
Agit / causat igitur res per intellectum. Omne autem quod per intellectum agit, cognoscit id / q- / cuius causa est. Deus igitur non solum se sed etiam alia cognoscit.
Naturam aliquam # praeterea. Cognita perfecte natura aliqua, cognoscuntur omnia in quibus invenitur natura illa secundum quod eam habent. Deus autem perfecte cognoscit naturam entitatis inquantum cognoscit seipsum, qui est ipsum esse. Deus igitur non solum se sed etiam alia cognoscit inquantum entia sunt.
Praedictas duas conclusiones # quidem alia a se non quasi primo et per se nota sed # alia # sed tamen non est dicendum quod in intellectu eius sit discursus aut successio sicut in intellectu nostro, quamvis primo et per se seipsum intelligat, rem vero causatam quasi per posterius cognoscendo essentiam suam. Non enim ex hoc constituitur discursiva sive collativa aut argumentativa cognitio quod aliquid cognoscitur aliquo sicut similitudine eius quod cognoscitur, alias visiva cognitio, quae fit per similitudinem rei visae, esset discursiva, quod patet esse falsum. Sed ex ipsa essentia divina cognoscitur res causata sicut ex propria similitudine, ut dictum est,/ non ergo,/ non sicut duarum rerum cognitarum una ex alia.
Non ergo est / successio / discursus / in intellectu divino, quamvis cognoscendo essentiam suam cognoscat alia. Item. Cognitio / discursus rationis est ex noto ad ignotum processus, vel saltem ex uno considerato in non consideratum. Cum ergo / considerantur duo / consideratur simul duorum notorum ad invicem comparatio, non est ex hoc aliquis discursus quod unum in alio inspicitur ut effectus in causa vel e converso.
Sed deus / ex essentia sua / non procedit ex cognitione essentiae suae in cognitionem rerum sicut ex noto ad ignotum vel ex considerato ad non consideratum, cum non alia specie informetur intellectus eius nisi sua essentia,/ sicut / ut supra ostensum est, quod oporteret si nova cognitio vel consideratio ei adveniret. Considerat tamen considerationem essentiae suae ad rem causatam et e converso, inquantum scit se esse causam. Non ergo ex hoc potest poni in eius cognitione aliquis discursus.
Praeterea. Operatio primi moventis simpliciter non consistit in moveri sed in movere tantum, alias haberet superiorem motorem, cum omne motum alio moveatur, ut supra ostensum est. Probatum autem est supra quod deus est primum movens. Ergo suum intelligere non erit moveri, sed magis omnis motus principium. Discursus autem rationis est quidam intelligibilis motus quo ex uno intellecto in aliud tenditur. Impossibile est igitur esse aliquem discursum in eius intellectu.
Amplius. Quod in uno perfectam sufficientiam invenit, ex eo in aliud non / tendit / discurrit, cum motus indigentiae attestetur. Sed intellectus