Addidit quoque iob assumens parabolam etc.. In praemissis verbis iob confutaverat dicta baldath qui contra eum divinam potestatem allegaverat, quasi iob eius magnitudinem ignoraret; finita autem sua responsione, intelligitur expectasse ut tertius amicorum, scilicet sophar, more solito suo ordine responderet, sed quia ille quasi convictus conticuit, iob iterato sermonem assumit et per aliam rationem ostendit non esse contra divinam providentiam si mali in hoc mundo prosperantur et boni adversitates patiuntur; unde dicitur addidit quoque iob, postquam scilicet ei nullus respondebat, assumens parabolam suam, quia scilicet per similitudines loquebatur ad modum parabolas inducentium.
Ante autem quam propositum ostendat, se in amicorum sententiam numquam transiturum esse denuntiat, et ad huius firmitatem iuramentum praemittit, unde subditur et ait: vivit deus qui abstulit iudicium meum, supposita scilicet vestra sententia qua asseritis ad iustitiam divini iudicii pertinere ut adversitates praesentes non nisi peccatoribus inducat; et ideo ad exponendum in quo iudicium suum ablatum dixerit subdit et omnipotens qui ad amaritudinem duxit animam meam, idest qui absque culpa praecedente mihi adversitates exteriores induxit ex quibus amaritudinem in anima patior: nec tamen ab eius reverentia et amore discedo, ut patet ex hoc quod per ipsum iuro.
Inducit autem praedictum iuramentum ad hoc quod subditur quia donec superest halitus in me, idest donec habebo vitam quae per respirationem conservatur; et ut ostendat se vitae beneficium a deo recognoscere, subdit et spiritus dei in naribus meis: respiratio enim praecipue fit per nares, nam respiratio quae fit per os non est adeo congrua, ut Aristotiles dicit in libro de historiis animalium; respiratio ergo hominis, quae principaliter in naribus posita est, hic spiritus dei dicitur quia hoc habet homo a deo ut vivere possit respirando. Et huic beneficio ipse non vult esse ingratus peccando, unde subdit non loquentur labia iniquitatem, ut scilicet dicam omnes qui adversitates patiuntur esse iniquos, nec lingua mea meditabitur mendacium, ut scilicet dicam hoc pertinere ad divinam iustitiam ut iustorum merita praesenti prosperitate remuneret et iniquorum peccata temporali adversitate condemnet.
Et quia amici iob ista asserebant subiungit absit a me ut iustos vos iudicem: non enim poterat eos iustos iudicare nisi eorum iniustam sententiam approbaret, per quod a iustitia sua recederet, unde subdit donec deficiam, scilicet per mortem, non recedam, idest propono non recedere ab innocentia mea, a qua scilicet recederem si sanctos adversitatem in hoc mundo patientes vobiscum impios iudicarem; et sicut ab innocentia ad nocendum transgredi non propono, ita nec iustitiae viam deserere, unde subdit iustificationem meam, quod scilicet pertinet ad iustitiae executionem, quam coepi tenere, scilicet non approbando hominem pro prosperitate quam habet nec condemnando pro adversitate quam patitur in hac vita, non deseram, scilicet declinando in vestram sententiam. Solent autem qui semel peccaverunt proniores esse ad iterato peccandum, qui vero peccatorum sunt inexperti difficilius ad peccata prolabuntur, unde subdit neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea, quasi dicat: ideo confido quod non recedam ab innocentia nec iustitiam deseram quia hoc per experientiam didici: non enim habeo conscientiam remordentem de aliquo gravi quod commiserim in tota vita mea. Vel aliter potest continuari: quia enim dixerat se non recessurum ab innocentia sua nec iustificationem quam tenere coeperat deserturum, posset aliquis dicere quod ipse ante hoc neque innocentiam neque iustitiam habuerat, sed ipse hoc excludit subdens nec enim reprehendit me cor meum etc.. Declinarem autem ab innocentia et desererem iustitiam si vobis faverem qui iniustitiam et impietatem sustinetis, unde subdit sicut impius inimicus meus, inquantum scilicet contra veritatem divini iudicii loquitur, adversarius meus quasi iniquus, inquantum scilicet iniquam sententiam profert mihi adversando, dum dicit me impium esse quia graviter sum afflictus.
His igitur praemissis pertinentibus ad amicorum suorum confutationem et suae sententiae firmitatem, accedit ad principale propositum, ut scilicet ostendat non esse contrarium divinae providentiae si mali in hoc mundo temporaliter prosperentur et iusti temporaliter affligantur; et supra quidem hoc manifestaverat ex futuris praemiis et flagellis quae reservantur bonis et malis post hanc vitam, nunc autem hoc ostendit ex debilitate bonorum temporalium quae mali possident in hac vita et magnitudine bonorum spiritualium quae bonis conceduntur.
Asserit ergo primo inutile esse peccatoribus si in hac vita bona temporalia consequantur absque animae bonis, unde dicit quae est enim spes hypocritae si avare rapiat, idest si iniuste divitias congreget, et non liberet deus animam eius, scilicet a peccato per gratiae dona, idest quid boni potest ex hoc consequi? et loquitur de hypocrita, idest simulatore, loco omnium peccatorum quia simulata aequitas est duplex iniquitas, et hypocritae tamquam falsarii virtutis videntur maxime esse abominabiles apud deum, sicut infra XXXVI 13 dicitur simulatores et callidi provocant iram dei.
Ostendit autem consequenter eos duplici spe privari, quarum una est quam habent iusti de deo quod in tempore necessitatis eorum orationem exaudiat, sed hoc ab impiis excludit dicens numquid deus audiet clamorem illius cum venerit super illum angustia? quasi dicat non; et ratio huius assignatur Prov. I 24 ex ore sapientiae dicentis vocavi et renuistis, et post pauca subditur tunc, scilicet quando veniet super eos angustia, invocabunt me et non exaudiam; et Prov. XXVIII 9 dicitur qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio eius fiet execrabilis. Secunda autem spes iustorum est quod cum deficit eis temporalis consolatio in tempore tribulationis, fruuntur delectatione divina et delectantur in laude ipsius, sed hoc ab impiis excludit subdens aut poterit in omnipotente delectari, quem scilicet non diligere ex operibus comprobatur, et invocare deum omni tempore? ex magna enim dilectione dei provenit quod semper sit in aliquorum ore laus dei.
Et quia ostenderat parum valere bona temporalia quae impii possident sine spe iustorum quam sancti habent, ostendit consequenter temporalia bona quae interdum impii possident fragilia esse. Et ad assertionem eorum quae dicturus est duo praemittit: primo quidem quod ea quae dicturus est sapientiae divinae conveniunt, unde dicit docebo vos per manum dei, idest per virtutem ipsius, quae omnipotens habeat, scilicet in sua sapientia quasi certum, nec abscondam, quae scilicet deo instruente me didici. Secundo ostendit quod ea quae dicturus est tam sunt manifesta ut etiam ipsi ea ignorare non possint, unde subdit ecce omnes nostis, scilicet vera esse quae dicturus sum, et ideo mirum est quod tam irrationabiliter contra veritatem manifestam loquimini; et hoc est quod subdit et quid sine causa vana loquimini, idest ea quae rationis fulcimentum non habent? solent enim homines hebetes cum cognoscant praemissa non advertere quid ex eis sequatur.
Est autem considerandum quod cum deus sit creator omnium et gubernator, omnes ab eo suscipiunt aliquid quasi hereditatem suam a patre: mali autem homines quasi suam partem et suam hereditatem a deo accipiunt bona temporalia huius mundi, unde ex eorum persona dicitur haec est pars nostra et haec est sors, e contrario autem boni percipiunt quasi suam partem et hereditatem spiritualia bona, secundum illud Psalmi funes ceciderunt mihi in praeclaris, etenim hereditas mea praeclara est mihi. Describens ergo quam fragilis sit et caduca pars impiorum quam in rebus temporalibus accipiunt, dicit haec est pars hominis impii apud deum, idest tale est quod eis in sortem venit dum bonis spiritualia et eis temporalia distribuuntur, et hereditas violentorum, idest iniuste acquirentium temporalia bona, quam ab omnipotente suscipient, eo scilicet permittente et facultatem praebente, sicut supra XXII 18 dictum est cum ille implesset domos eorum bonis. Ostendit autem hanc partem sive hereditatem esse caducam primo quidem quantum ad hoc quod plerumque circa impiorum prolem accidit, quae tamen inter temporalia bona potissimum reputatur; contingit autem quandoque quod impiorum filii qui in hoc mundo prosperati sunt occiduntur, unde dicit si multiplicati fuerint filii eius, quod scilicet ad magnam prosperitatem computabatur, in gladio erunt, idest occidentur. Et quamvis raro contingat quod divitum filii ad magnam paupertatem deveniant, tamen hoc circa nepotes et posteros frequenter contingit, unde subdit et nepotes eius non saturabuntur pane, scilicet propter inopiam. Quantum autem ad alios familiares eius subdit qui reliqui fuerint ex eo, scilicet domestici et amici, sepelientur in interitu, idest absque solemnitate quasi occisi, unde et quantum ad uxores subdit et viduae illius non plorabuntur, quod scilicet fieri solet in solemnibus sepulturis.
Sicut ergo fragilis est et caduca eorum felicitas quantum ad filios et amicos, ita etiam quantum ad divitias possessas, inter quas quaedam sunt divitiae artificiales, scilicet pecunia quae est adinventa quasi mensura commutationis rerum, ut philosophus dicit, et quantum ad hoc subdit si comportaverit quasi terram argentum, idest si tantam copiam pecuniae acquirat quanta habetur terrae. Aliae vero sunt divitiae naturales, quae scilicet hominum naturali necessitati subveniunt, sicut panis et vinum, vestimenta et alia huiusmodi, et quantum ad hoc subdit et sicut lutum praeparaverit vestimenta, ut scilicet tantam eorum copiam habeat quantam et luti; praeparavit quidem, idest habuit sollicitudinem et laborem in praeparando, alius tamen habebit fructum, et quandoque bonus qui circa hoc non sollicitatur, unde subdit sed iustus vestietur illis, scilicet vestimentis ad suam necessitatem, et argentum innocens dividet, idest distribuet et dabit pauperibus: non reservabit coacervatum, quod contra innocentiam esset.
Pertinet etiam ad prosperitatem terrenam spatiositas domorum, sed et hoc ostendit esse caducum propter duo: primo quidem quia quandoque sibi domum aedificat per violentiam in loco alieno a qua depellitur, unde subdit aedificavit sicut tinea domum suam, quae scilicet corrodendo vestem alienam praeparat sibi locum, a quo excussa veste deicitur; alio modo quia etsi in solo proprio domum aedificet, non tamen est sibi datum ut diu illius possessionis curam et dominium habeat, sed ad modicum tempus, unde subdit et sicut custos, scilicet vineae, fecit umbraculum, quod scilicet deicitur finito tempore custodiae eius. Quomodo autem acquisita bona amittat, ostendit subdens dives cum dormierit, idest cum mortuus fuerit, nihil, ex his quae possidet, secum afferet, scilicet in aliam vitam; aperiet oculos suos, scilicet in resurrectione, et nihil inveniet, quia scilicet non revertetur ad temporalia bona possidenda; quandoque etiam in hac vita subito ea perdit ad modum quo pluvia subito homini supervenit, unde subdit apprehendet eum quasi aqua, scilicet pluvialis, inopia, idest subito superveniet ei; et quamvis pluvia in die aliqualiter praevideri possit, in nocte tamen omnino subito praeoccupat hominem, unde subdit nocte opprimet eum tempestas, scilicet adversitatis, idest omnino ex improviso.
Ultimo autem ostendit fragilitatem mundanae prosperitatis quantum ad ipsam personam hominis, quae quandoque perit per aliquam febrem vel per aliquam persecutionem, et quantum ad hoc subdit tollet eum ventus urens, idest occidet eum febris, et auferet, scilicet a societate viventium; et hoc fiet subito et ex improviso, unde sequitur et velut turbo rapiet eum de loco suo, idest violenter et absque mora. Quandoque vero non ab interiori infirmitate sed ab exteriori persecutore occiditur, unde subdit emittet, scilicet deus, aliquem persecutorem super eum, idest qui potentior eo sit, cui non possit resistere, et non parcet, ipse scilicet persecutor; unde ipse impius de manu eius, idest de potestate eius, fugiens fugiet, vel per mortem quia postquam occiderit non habet amplius quid faciat. Eo autem mortuo, amicis eius remanet stupor et luctus, unde subdit stringet super illum manus suas, quasi prae stupore, et sibilabit super illum, quasi compatiens ei, intuens locum eius, idest considerans eius pristinam dignitatem.