OFFICIUM DE FESTO CORPORIS CHRISTI

 Pars 1

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 N.5

 N.6

 N.7

 Pars 2

 N.1

 N.2

 Pars 3

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 N.5

 N.6

 N.7

 N.8

 Pars 4

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 N.5

 N.6

 N.7

 N.8

 Pars 5

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 N.5

 N.6

 Pars 6

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 Pars 7

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 Pars 8

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 N.5

 N.6

 N.7

N.7

Ut autem praedicta quinta feria, et per octavas sequentes, eius salutaris institutionis honorificentius agatur memoria, et solemnitas de hoc celebrior habeatur; loco distributionum materialium, quae in ecclesiis cathedralibus largiuntur existentibus horis canonicis nocturnis pariterque diurnis; praefatus Romanus pontifex eis qui huiusmodi horis in hac solemnitate personaliter in ecclesiis interfuerint, stipendia spiritualia, apostolica largitione concessit; quatenus per haec fideles ad tanti festi celebritatem avidius et copiosius convenirent.

Omnibus igitur vere poenitentibus et confessis, qui matutinali officio huius festi praesentialiter in ecclesia ubi celebrabitur aderunt, centum dies; qui vero Missae, totidem; illis autem qui interfuerint in primis ipsius festi vesperis, similiter centum: qui vero in secundis, totidem; eis quoque qui primae, tertiae, sextae, et nonae, ac completorii aderunt officiis, pro qualibet ipsarum quadraginta; illis vero qui per ipsius festi octavas in matutinalibus vespertinis Missae ac horarum praedictarum officiis praesentes extiterint, singulis diebus octavarum ipsarum centum dies de iniunctis sibi poenitentiis relaxando, indulgentiam tribuit perpetuis temporibus duraturam.