Quod vero vigesimo octavo ponitur, deus generans est nomen essentiale tractum ad personale, sicut potentia coniuncta actui notionali est notionalis, sanum intellectum habet. Nec est simile de essentia et potentia, ut obiicitur, quia essentia non importat aliquam habitudinem principii, sicut potentia: secundum rationem cuius habitudinis dicitur potentia generandi, idest quae est generationis principium.