SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 13

De ea autem quae Lacedaemoniorum etc..

Postquam philosophus posuit politias institutas a sapientibus, nunc agit de politiis, quae in civitatibus observabantur.

Et primo de politia Lacedaemoniorum sive lachosensium.

Secundo de politia Cretensium, ibi, Cretensium autem politia etc.. Tertio de politia calchedoniorum, ibi, politizare autem videntes etc.. Horum enim civitatum politiae commendabantur.

Circa primum duo facit. Primo ponit modum considerationis necessariae circa has politias.

Secundo agit de politia Lacedaemoniorum, ibi, quod quidem igitur oportet etc..

Dicit ergo primo, quod duae considerationes incidunt circa politias Lacedaemoniorum et alias politias: quarum una est ut consideretur, utrum illud quod in eis lege est statutum, sit conveniens ordini virtutis. Hoc enim est finis omnis legis. Unde si lex non sit proportionata ad virtutem, non erit lex. Alia consideratio est, utrum in politia sit aliquid ordinatum, quod sit conveniens secundum suppositionem et modum, contrariae politiae ei quae proponitur: puta si aliquis intendat instituere politiam democraticam, et ponat leges convenientes politiae oligarchicae, quae est contraria. Sic enim et in scientiis aliquid reprobatur, aut quia non convenit veritati, aut quia non convenit positioni.

Deinde cum dicit quod quidem igitur etc., agit de politia Lacedaemoniorum.

Et primo quantum ad ea quae habentur a civibus. Secundo quantum ad ordinem ipsorum civium, ibi, at vero et quae circa efforiam etc..

Circa primum tria facit. Primo prosequitur ea quae pertinent ad servos. Secundo ea quae pertinent ad mulieres, ibi, adhuc autem ad mulieres etc.. Tertio ea quae pertinent ad possessiones, ibi, post ea enim quae nunc dicta sunt etc.. Haec enim tria a civibus habentur.

Dicit ergo primo, quod omnes confitentur hoc: quod opportunum est civitati, quae debet bene vivere politice, quod in ea existat scola necessariorum, idest servorum, vel quorumcumque qui sunt necessarii ad ministrandum, ut scilicet ipsi recta disciplina potiantur. Sed quomodo fiat non potest de facili accipi.

Quod autem hoc sit necessarium, manifestat consequenter per inconvenientia, quae ex eis sequuntur, quando non sunt bene disciplinati. Multoties enim contingit, quod pauperes in thessalonica molesti fuerunt divitibus: et similiter etiam lachosibus, id est Lacedaemoniis servi eorum frequenter fuerunt infesti: insidiabantur enim eis quando aliqua infortunia eis contingebant, ita ut non possent eos reprimere, et in talibus infortuniis eos molestabant.

Sed Cretensibus nihil tale accidit: et forte huius causa est, quia quamvis civitates, quae sunt vicinae, pugnent adinvicem, nulla tamen civitas (est) quae pugnet contra aliquos cives distantes, eo quod non expediat eis, propter hoc quod praedia possident prope civitatem et domos suas; et sic si longinquum bellum susciperent, non possent suorum praediorum curam habere. Et quia Cretenses non habebant vicinos, qui contra eos pugnarent, puta in insula maris existentes, non frequenter imminebant eis infortunia, in quibus servi vel inopes possent eis insidiari. Sed lachosensibus, id est Lacedaemoniis omnes vicini inimicabantur.

Erant enim totaliter dediti rebus militaribus, ut vegetius dicit in libro de re militari, sicut et Athenienses philosophiae. Inimicabantur enim argi et messenii et etiam arcades, et a principio etiam discordabant a thessalonicensibus.

Habuerunt etiam bella cum achaicis vicinis eorum, et perrebiis et magnesibus. Et ideo multoties infortunia eis imminebant, quibus eorum servi insidiabantur.

Sic igitur patet, quod necessarium est, ut servi et alii necessarii disciplinentur.

Sed quod non sit facile, ostendit consequenter.

Et dicit, quod si nihil alterum esset, istud videtur operosum esse quantum ad curam, quae oportet haberi de servis, quomodo oporteat ad eos colloqui, vel qualitercumque conversari.

Quia ex una parte, si homo benigne se habeat ad eos, insolescunt et efficiuntur iniuriosi, et reputant se aequales dominis suis.

Ex alia vero parte si ipsi vivant, semper mala sustinendo a dominis suis, odiunt eos et insidiantur eis: unde difficile est videre qualiter sint tractandi. Oportet enim medio modo se ad eos habere, ut non iniuste affligantur, nec tamen eis nimia familiaritas ostendatur.

Ex istis ergo concludit, quod Lacedaemonii, quibus hoc accidit, ut a servis suis molestarentur, non sunt ex illis, qui optimum modum invenerunt circa gubernationem servorum.

Deinde cum dicit adhuc autem ad mulieres etc., agit de politia Lacedaemoniorum quantum ad mulieres.

Et circa hoc quatuor facit. Primo ostendit, necessarium esse, quod mulieres in civitate bene disciplinentur. Secundo ostendit quid circa hoc Lacedaemonii observarent, ibi, quod quidem ibi accidit etc.. Tertio ostendit, quae inconvenientia ex hac observantia sequerentur, ibi, itaque necessarium.

Quarto ostendit, quae fuerit causa huius observantiae, ibi, a principio quidem igitur etc..

Dicit ergo primo, quod remissio legum circa mulieres, ut scilicet absque convenienti disciplina in civitate vivant, ad duo est nociva. Primo quidem ad electionem politiae; quia per earum inordinationem totam politiam contingit immutari, ut dicetur. Secundo ad felicitatem civitatis; quia propter earum inordinationem multa inconvenientia possunt in civitate sequi. Et hoc manifestat per hoc, quod sicut partes domus sunt vir et mulier, ut in primo dictum est, ita oportet quasi totam civitatem quae ex domibus constituitur, in duo dividi, considerata multitudine virorum et mulierum. Unde sequitur, quod in quibuscumque civitatibus male se habeat ordinatio mulierum, reputandum est, quod medietas civitatis non sit bene ordinata secundum leges.

Deinde cum dicit quod quidem ibi etc., ostendit quid circa hoc observaretur apud Lacedaemoniam. Ibi enim accidebat praedicta inordinatio mulierum. Cum enim de intentione legislatoris esset, quod tota civitas esset perseverativa, id est potens sustinere et abstinere a delitiis, hoc bene observabatur quantum ad viros; sed mulieribus hoc instituere legislator neglexit.

Vivunt enim ibi mulieres voluptuose secundum omne genus intemperantiae, et etiam delitiose.

Deinde cum dicit itaque necessarium etc., ostendit quae inconvenientia sequebantur.

Et ponit quatuor: quorum primum est, quod necessarium est in tali politia, in qua mulieres sic delitiose vivunt, quod viri multum appretientur divitias, et concupiscant eas, ut ex his satisfacere possint delitiis mulierum, quae sine magnis sumptibus esse non possunt. Hoc autem multum facit ad hoc, quod mores corrumpantur in civitate quod multum curent de divitiis.

Ex hoc enim sequitur, quod omnia in civitate sint venalia; quod corrumpit statum civitatis.

Secundum inconveniens ponit, ibi, aliterque si existant etc.. Et dicit, quod si cogatur multitudo civium, ut nimis contineat a mulieribus, sequitur quod labantur ad turpe vitium, scilicet ad coitum masculorum; sicut accidit multis militantibus et bellicosis viris, et quibuscumque similibus.

Qui enim primo fabulose induxit, quod mars fuit maritus veneris, non irrationabiliter est locutus; quia viri bellicosi, qui sunt martiales, luxuriosi sunt, et inhiant vel ad coitum masculorum vel mulierum. Dicitur enim in libro de problematibus, quod equitantes continue, luxuriosi magis fiunt, quia propter caliditatem et motum, hoc patiuntur, quod accidit in coitu. Hoc etiam quod frequenter vacant a negotiis, eos luxuriosos facit. Et hoc etiam accidit Lacedaemoniis, propter hoc quod ad nimiam continentiam mulierum legislator eos induxit.

Tertio inconveniens ponit, ibi, et multa dispensabantur etc.. Et dicit, quod mulieres in Lacedaemonia, propter hoc quod delitiose vivebant, praesumptuosae reddebantur, et volebant se de omnibus intromittere; ita quod etiam in principatibus civitatis, multa dispensabantur per mulieres: et tamen nihil differt, utrum ipsae mulieres principentur, vel ipsi principes sub mulieribus regantur, quod eis subiecti propter insolentiam mulierum.

Idem enim accidit utroque modo, ut scilicet civitas male regatur, quia mulieres deficiunt ratione.

Quartum inconveniens ponit, ibi, utili autem existente etc..

Mulieres enim Lacedaemoniorum propter delitias insolentes et audaces reddebantur. Audacia autem in civitate ad nihil circularium, id est circumadiacentium negotiorum utilis esse potest, nisi ad bellum: et tamen ad hoc etiam audacia illarum mulierum erat nociva. Quod quidem manifestatum fuit in bello quod habuerunt cum thebanis; in quo mulieres ad nihil utiles erant, nolentes facere ministeria, quae in aliis civitatibus mulieres faciunt. Sed viris pugnantibus, maiorem tumultum inferebant, quam etiam inimici, volentes forte de omnibus se intromittere. Unde ex his patet remissionem mulierum nocivam fuisse.

Deinde cum dicit a principio quidem igitur etc., ostendit causam praedictae observantiae. Et dicit quod rationabiliter Lacedaemoniis accidit a principio remissio disciplinae circa mulieres; quia propter militiam, cui totaliter dedita erat civitas, multo tempore peregrinabantur extra domum, pugnantes contra argos et arcades et messenos. Et ideo mulieres remanebant domi absque viris, ad libitum viventes nullam disciplinam a viris habentes. Et ex hac etiam causa contingit quod viri facti sunt virtuosi in multis. Vacantes enim rebus bellicis se exhibebant promptos ad obediendum legislatori propter consuetudinem militaris vitae, quae multas in se continet partes virtutis. Requirit enim talis vita maximam obedientiam et abstinentiam a delitiis, et perseverantiam in laboribus et rebus dolorosis. Postmodum Lycurgus legislator Lacedaemoniorum conatus fuit mulieres reducere ad rectam disciplinam legum.

Sed mulieres omnino restiterunt propter pravam consuetudinem; et ideo oportuit quod legislator desisteret ab incepto.

Hae sunt igitur causae eorum quae fiebant apud Lacedaemones, et potestatis mulierum, quae apud eos erat: et quamvis ex rationabili causa hoc acciderit absque eorum culpa, et sic sint excusandi, tamen eos non consideramus modo, quibus oporteat dare veniam vel non dare. Non enim intendimus eos laudare vel vituperare, sed ostendere quid recte se habeat vel non recte. Manifestum est enim quod ea quae non bene se habebant circa mulieres, apud eos non solum erant indecens secundum se politiae eorum, sed etiam in animis civium aliquid addebant ad amorem pecuniae, ut dictum est.

Deinde cum dicit post ea enim quae nunc dicta sunt etc., agit de politia Lacedaemoniorum quantum ad possessiones.

Et primo improbat politiam ipsorum circa possessiones, ostendens eam esse nocivam civitati.

Secundo ostendens eam esse contrariam legislatoris intentioni, ibi, contraria autem etc..

Circa primum tria facit. Primo proponit quod apud eos erat irregularitas possessionum.

Secundo ostendit unde provenerat, ibi, hoc autem et per leges etc.. Tertio ostendit nocumentum quod ex hoc est secutum, ibi, igitur cum possit regio etc..

Dicit ergo primo, quod post praedicta quae reprobanda sunt in hac politia circa servos et mulieres, potest etiam eos aliquis increpare, quod circa irregularitatem possessionis delinquebant. Accidebat enim apud ipsos quod aliqui habebant valde magnas possessiones, alii vero habebant valde modicas, ita quod quasi tota regio ad dominium paucorum pervenerat.

Deinde cum dicit hoc autem et per leges etc., ostendit, unde haec irregularitas processerat.

Et dicit quod hoc processit ex prava ordinatione legis. Statuit enim legislator apud eos quod civis non esset dominus vendendi et emendi, ut scilicet posset possessionem suam vendere aut emere alienam quacumque ex causa. Et hoc quidem bonum fecit ad regulandas possessiones; non tamen recte, quia non sufficienter.

Dedit enim potestatem civibus, ut quibuscumque vellent darent inter vivos vel etiam derelinquerent in testamento bona sua; ex quo etiam accidebat irregularitas possessionum, sicut ex emptione et venditione: ita quod si totum eorum territorium divideretur in quinque partes, duae illarum partium iam pervenerant ad mulieres. Tum quia multae earum erant institutae haeredes a viris morientibus; tum etiam quia quando nubebant accipiebant magnas dotes, cum tamen multo melius sit, quod vel nulla dos detur, vel modica vel moderata.

Sed apud Lacedaemonios licebat cuilibet in testamento dimittere haeredem bonorum suorum quemcumque voluerit; et si in sua morte non velit dimittere haeredem, potest distribuere bona sua cuicumque voluerit.

Deinde cum dicit igitur cum possit etc., ostendit quod nocumentum sit inde secutum.

Et dicit quod cum tanta sit eorum regio, idest territorium, quod posset nutrire mille quingentos equites, et super hoc triginta millia bellatorum peditum, ad tantam paucitatem devenerant, possessionibus devenientibus ad paucos, quod non erant nisi mille bellatores in civitate. Et sic per opera eorum manifestatum est quod praedicta institutio mala erat; quia civitas illa ex hoc deperiit cum nullam gravem hostilem plagam sustinuerit.

Dicitur autem quod in antiquis temporibus extendebant politiam suam quantum poterant, ut haberent multitudinem bellatorum; ita quod aliquando (ut dicitur) spartiatae, id est Lacedaemones habuerunt in exercitu suo decem millia armatorum.

Sed sive ista sint vera, sive non, tamen opportunum est quod per regulatas possessiones civitas viris repleatur, quod aliter fieri non potest. Quia si possessiones ad paucos devolvantur, alii propter paupertatem desererent civitatem.

Deinde cum dicit contraria autem etc., ostendit quod praedicta irregularitas possessionum erat contraria intentioni legislatoris, qui proposuerat quamdam legem circa filiorum generationem contrariam praedictae institutioni, ex qua procedebat irregularitas possessionum.

Intendens enim legislator ad hoc quod essent plures cives in civitate, provocavit eos ad hoc quod generarent multos filios, quibusdam immunitatibus: erat enim statutum lege apud eos, quod ille qui genuisset tres filios, esset affruron, id est sine custodia, quia scilicet non tenebatur ire ad custodiam civitatis: qui autem genuerat quatuor filios erat immunis ab omnibus vectigalibus et tributis. Et tamen manifestum est quod si observetur praedicta regularitas in divisione possessionum, necesse erit, si generarentur plures filii, quod sint multi pauperes in civitate, quod est nocivum civitati, ut supra dictum est.