Supra ostendit apostolus difficultatem ad suum propositum exequendum, provenientem ex eorum culpa, hic adducit ad hoc quamdam similitudinem. Et primo quantum ad bonam terram; secundo quantum ad malam, ibi proferens autem.
Sciendum est autem, quod secundum unam expositionem, supra voluit apostolus illos, qui semel baptizati sunt, non posse iterum baptizari, vel renovari ad poenitentiam.
Alia autem est expositio, quae ibi dimissa fuit, quod impossibile est eos, qui in hac vita semel illuminati sunt, rursum in alia vita renovari ad poenitentiam. Eccle. IX, 10: quicquid potest manus tua facere, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia est apud inferos, etc.. Io.
C. IX, 4: venit nox, quando nemo potest operari.
Rursus ergo exponatur, id est post hanc vitam. Et huius ratio est. Duo enim causant poenitentiam. Unum est quod dat efficaciam, scilicet meritum passionis christi. I Io. II, 2: ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Aliud autem est exemplum poenitendi, quod habemus in christo per considerationem, scilicet considerando austeritatem, paupertatem et tandem passionem. I Pet. II, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, etc..
Sic ergo intelligitur quod dicit rursus crucifigentes, id est crucis christi fructum percipientes, et hoc quantum ad id quod dat efficaciam poenitentiae, et ostentui habentes, quantum ad exemplum poenitendi. Et sic accipitur ostentum in bonum.
Ista vero similitudo, quae ponitur hic, de terra potest referri, vel ad id quod supra dictum est feramur ad perfectionem: et tunc erit sensus, quod si feramur, habebimus benedictionem sicut terra bona.
Vel potest continuari ad dictum immediate, secundum expositionem utramque sive de baptismo sive de alia vita. Illa tamen de baptismo magis est litteralis; et sic est sensus: sicut terra culta, si iterato profert spinas, non colitur, sed comburitur: sic homo peccans post baptismum, ulterius non abluitur.
Et tangitur circa bonam terram primo beneficium impensum; secundo fructum quem profert, ibi et generans herbam; tertio praemium, ibi accipit benedictionem.
Terra ista est cor humanum. Lc.
C. VIII, 15: quod autem cecidit in terram bonam, hi sunt qui in corde bono et optimo, etc.. Quod dicitur terra, quia sicut terra indiget pluvia, ita homo indiget gratia dei. Ps.
Lxiv, 9: visitasti terram, et inebriasti eam.
Is. LV, 10: quomodo descendit imber et nix de caelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, etc.. Sed beneficium, quod percipit, et doctrina fidei, est quasi imber superveniens, quam pluit in cordibus auditorum, mediantibus praedicatoribus et doctoribus. Is. V, V. 6: mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem. Iob XXXVI, 27 s.: effudit imbres ad instar gurgitum, qui de nubibus fluunt, etc..
Hunc imbrem bibit quando quod audit, intelligit, et ad illud afficitur. Is. LV, 1: omnes sitientes venite ad aquas, etc..
Ista doctrina est super se, id est desuper veniens, et hoc quantum ad principium huius doctrinae. Vel super se, quia quaedam doctrina est de terra, qua scilicet homo inhaeret terrenis; alia est de caelis, quae scilicet docet caelestia. Iac. III, 15: non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica, et post sequitur ibidem: quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, etc.. Vel super se, id est, super facultatem humanae rationis.
Nam aliae scientiae sunt secundum humanam rationem inventae, haec autem divinitus inspirata.
Eccli. III, 25: plurima supra sensum hominum monstrata tibi sunt.
Dicit autem non semper, nec raro, sed saepe, quia, ut dicit Augustinus, et habetur in Glossa, si semper, vilescit; si raro, non sufficit et negligitur. Iob XVI, 2: audivi frequenter talia.
Fructus est, quia generat herbam opportunam cultoribus. Ista sunt bona opera, quae facit homo per doctrinam susceptam.
Gen. I, 11: germinet terra herbam virentem, etc..
Ista terra colitur primo a deo. Io. XV, 1: pater meus agricola est, etc.. Colitur etiam a praelato. I Cor. III, 6: ego plantavi, Apollo rigavit, etc.. Colitur etiam ab homine ipso. Prov. XXIV, 27: diligenter exerce agrum tuum.
Est autem opportuna deo ad gloriam.
I Cor. X, 31: omnia in gloriam dei facite. Aliis ad meritum, et ad gloriam. I Thess. II, 20: vos enim estis gloria nostra et gaudium. Ipsi vero operanti ad vitam aeternam. Rom. VI, V. 22: habetis fructum vestrum in sanctificationem: finem vero vitam aeternam.
Deinde cum dicit accipit benedictionem a deo, ostendit praemium, scilicet benedictionem divinam. Ista autem benedictio nihil aliud est, quam factio bonitatis in nobis: quae quidem in praesenti vita fit imperfecta, sed in futuro erit perfecta. I pet.
C. III, 9: in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis.
Deinde cum dicit proferens, etc., agit de mala terra; ubi tria facit: primo supponit beneficium, quod dictum est; secundo ponit malum fructum, dicens proferens autem; tertio ostendit poenam, ibi reproba est.
Fructus ergo sunt spinae, id est, minora peccata, et tribuli, id est, maiora, quae pungunt conscientiam propriam, quandoque etiam alienam, illa scilicet quae sunt contra proximos.
Gen. III, 18: spinas et tribulos germinabit tibi.
In poena vero ponit tria, scilicet divinam reprobationem, iudiciariam condemnationem, ibi maledicto proxima, et finalem punitionem, ibi cuius consummatio, etc.. Quantum ad primum dicit reproba est. Sicut enim praedestinatio est principium remunerationis, ita reprobatio signum est condemnationis. Quod ergo aliquis frequenter rigetur praeceptis salutaribus, signum est reprobationis, si persistat in peccatis. Ier. VI, 30: argentum reprobum vocate eos, quia dominus proiecit eos.
Condemnatio est, quia proxima maledicto.
Matth. XXV, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum.
Punitio est cuius consummatio in combustionem. Is. IX, 5: vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem, et cibus ignis.