DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria universas et singulas virtutes habuit.
Octava, quod universas et singulas virtutes et dona gratiarum habuit in superlativo gradu, cum alii sancti singuli singulas. Unde Noe dicitur justus, Abraham fidelis, Joseph castus, Moyses mansuetus, Job patiens, David humilis, Sat lomon sapiens, Elias zelator legis, ehujusmodi. Unde de quolibet sancto confessore canitur illud Ecclesiastici, xliv, 20 : Non est inventus similis illi, etc, quia quilibet illorum praecellebat alios sanctos sui temporis in aliqua speciali virtute.
Nota, quod istud dicitur de sanctis temporaliter et particulariter : in tempore enim suo non habuit Abraham parem in fide, nec Isaac in obedientia, nec Joseph in castitate, nec Moyses in mansuetudine, nec Job in patientia, nec David in humilitate, nec Elias in zelo. Apostoli vero Domini excesserunt omnes in virtutibus istis et aliis. Sed beata Virgo supergressa est omnes sanctos Veteris et Novi Testamenti, non in quibusdam, sed in singulis virtutibus. Unde dicit, Cantic.VII, 13 : Omnia poma nova ei vetera, dilecte mi, servavi tibi. Virtutes et opera virtutum appellantur poma, propter refectionem, quia sunt cibus animarum : propter sanitatem, cibus enim sunt infirmitatum : propter odorem, quia delectant, confortant, et refovent, audientes currentes in odoribus hujusmodi unguentorum. Unde, Job, IX, 25 et 26 : Dies mei pertransierunt quasi naves poma portantes, etc. Dicit ergo : Omniapoma nova ei vetera, id est, omnia privilegia sanctorum Novi et Veteris Testamenti, in me conjecta et conflata, servavi tibi, custodivi scilicet in me, tibi attribuens quidquid boni habeo, et non meritis meis : quia gratia Dei sum id quod sum, etc. . Et propter hoc dicitur, Proverb.XXXI, 29 : Mullae filiae congregaverunt divitias, etc. (Titulo ubi Maria comparatur lapidibus pretiosis.) Voluit siquidem Christus, ut omni pulchritudini participaret mater sua, et esset mulier ex omnibus, sicut dicitur, Eccle. vii, 29. (Quaere titulo, quod Maria mulier.) Propter hoc eleganter dicit quidam de ea : " Sol luna lucidior, et luna sideribus : sic Maria Deum credentibus omnibus. " Item, Aliter potest istud exponi : Omnia poma, etc. In quo verbo bonorum operum perseverantia demonstratur in Virgine. Dicit ergo : 0 dilecte mi, omnia poma, id est, omnia boni odoris opera quae feci, tam vetera, id est, quae ex mandatis legis veteris processerunt, quam nova, quae praecepta produxerunt Evangelica, sine infectionis macula, sine corruptionis putredine, servavi tibi, tamquam grata exenia praesentanda. Item, in hoc etiam quodammodo videtur innuere infantiam. Verbi quod caro factum est in ea : quia pueri diligunt poma. Item, ad hoc privilegium pertinet quidquid dictum est supra de singulari excellentia Mariae : quidquid etiam dictum est titulo de divitiis ejus,