DE SACROSANCTO EUCHARISTIAE SACRAMENTO SERMONES PLANE DIVINI.
PARS PRIMA OPERIS. DE TRIBUS CAUSIS INSTITUTIONIS SACRAMENTI.
SERMO VII I. Quod corpus datur vclatum.
PARS III DE MIRABILIBUS DIVINAE MANDUCATIONIS.
PARS IV. DE QUALITATE NOSTRAE PRAEPARATIONIS AD SACRAMENTUM:
PARS V. DE TRIPLICI MANDUCANDI MODO
PARS VI. DE DUODECIM EFFECTIBUS CORPORIS CHRISTI CONTRA DUODECIM LANGUORES.
DE QUATUOR
FRUCTIBUS TERTIIS.
Venite, comedite panem meum et bibite, etc. Prov. IX, 5.
Ut supra.
Tertia alia quatuor mala nostra sive languores, sunt quasi mortis plagae, quibus multae gravantur animae, scilicet, I. Debitum mortis aeternae. II. Defluxus bonas vitas.
III. Exsilium mundanas miseria.IV. Incineratio corporalis materias.
I.
1. De primo languore, ad Rom. VII, 14: Ego carnalis sum venumdatus sub peccato. Primi enim parentes vendiderunt se et totam progeniem suam, ad perpetuam servitutem diaboli : quod est ad aeternam mortem, pro modica delectatione peccati. Gen. II, 17 : De ligno scientias boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo,morte morieris, id est, te et posteritatem tuam ad alternam mortem obligabis. Ad Rom. v, 12 : Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, id est, certitudo mortis temporalis, et debitum aeternae mortis, nisi subveniret redemptio Salvatoris. Ad Eph. II, 3 : Eramus naturas filii iras sicut et caeteri, id est debitores aeternae mortis.
2. De secundo, Psal. CI, 12 : Dies mei sicut umbra declinaverunt. Item, Psal. XI, 2 : Salvum me fac Domine, quoniam defecit sanctus : quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Gen. xlvii,
9 : Dies peregrinationis meas centum triginta annorum siuit, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum. Item, Gen. VIII, 21 : Sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua. Eccli. XIX, 1 : Qui spernit modica, paulatim decidet. Ad Heb. II, 1 : Propterea abundantius oportet observare nos ea, quae audivimus, ne forte pereffluamus.
3. De tertio, Gen. III, 23 et 24 : Emisit Adam Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram, ejecitque eum, subaudi, in exsilium terrenae miseria. Psal. CXXI, 5 : Heu mihi ! quia incolatus meus prolongatus est. Ad Heb. XI, 13 : Juxta fidem Abraham, Isaac, et Jacob, et omnes sancti antiqui defuncti sunt, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas adspicientes, et salutantes, et confitentes, quia peregrini, et hospites sunt super terram. Qui enim hoc dicunt, significant se patriam inquirere : et siquidem illius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi, non autem appetunt meliorem, id est, coelestem. Hinc flens canit Ecclesia : " Salve regina misericor-" diae : ad te clamamus exsules filii Evae, " etc. " Glossa super illud Isa. lvii, 6 : Numquid super his non indignabor ? " Ne a indignemini si mali in mundo florent, si " vos patimini : quia non est Christianae " dignitatis in temporalibus exaltari, sed " potius deprimi. " Mali nihil habent in coelo, vos nihil in mundo : unde spe illius boni ad quod tenditis, quidquid contingat in via, gaudere debetis.
4. De quarto, Gen. III, 19 : In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertatis in terram de qua sumptus es : quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Job, x, 9 : Memento quaeso quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. Hinc dicitur nobis in die Cinerum, " Memento homo quia pulvis es, et in " pulverem reverteris. " Eccli. XIV, 18 : Omnis caro sicut fanum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi.
Glossa : " Sicut foenum in terra, et fo- " lium in arbore nascitur, crescit, vire-" scit, maturescit, arescit, et dejicitur : " ita caro nostra nascitur ex progenie pa-" rentum, crescit in pueritia, florescit in " adolescentia, maturescit in juventute, " arescit in senectute, dejicitur in mor-" te, sic ut in pulverem revertatur. " Sed hoc saepe antequam arescat per senectutem, quia etiam juvenes variis mortibus moriuntur.
II.
Contra haec quatuor mala ordinantur quatuor tertii fructus Dominici corporis, qui salvant nos a plagis mortis. 1. Ab aeterna enim morte liberat, 2. Merita bonae vite multiplicat, 3. Ad patriam vite deducit, 4. Ad aeternam vitam corpus resuscitat.
1. De primo fructu, Joan. VI, 48 et seq.: Ego sum panis vitae... Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. Hic est panis de coelo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Patres qui manducaverunt manna, omnes mortui sunt : tam mali quam boni, sed dissimiliter: mali enim, qui in manna Christum non intellexerunt, nec crediderunt mortui sunt morte (Eterna, quae est in inferno : boni qui crediderunt, etiam mortui sunt quadam morte longa, qua in limbo, quasi in umbra mortis aeternae detenti sunt, et usque ad mortem Salvatoris ab esterna vita separati. Sed si quis manducaverit ex hoc pane, non morietur : quia non solum ab aeterna morte quas est in inferno, sed etiam ab illa longa quae fuit in limbo, virtute corporis Christi liberatur. Et insuperhaec brevis mors corporis in vitam aeternam quae est in coelo, eidem commutatur. Osee, xiii, 14 : De manu mortis liberabo. eos.
2. De secundo fructu, Joan. VI, 52: Panis, quem ego dabo, caro mea est promundi vita, quasi pro multiplicandis meritis bonas vitoe. Sicut enim parvulus per cibum corporalem crescit magnitudine, robore, et decore : sic fidelis per cibum sacramentalem proficit meritis bonae vitae. Joan. x, 11, 10 : Ego sum pastor bonus. Ego veni ut oves meae vitam habeant, et abundantius habeant. Psalm. xx, 5 : Vitam petiit a te : et tribuisti ei, Domine, longitudinem dierum : ut scilicet proficiat de claritate in claritatem, de virtute in virtutem. Item, Psal. cxxxvii, 3 : Multiplicabis in anima mea virtutem. Joan. xv, 5 : Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum. 3. De tertio fructu, Joan. VI, 51 et 52 : Ego sum panis vivus qui de coelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in sternunt, id est deducam eum de exsilio praeentis miserias ad coelum : unde descendi, ubi est vita esterna. Ambrosius : " Domini corporis figura prae-" cessit, quando Dominus in deserto pluit ribus manna pluit. " Quia sicut ille panis populum per desertum ad terram promissionis duxit : ita haec esca coelestis fideles hujus saeculi desertum transeuntes in coelum subvehit, unde recte viaticum appellatur, quia in via nos reficiens in patriam usque perducit. Jerem. XII, 15 : Reducam virum ad haereditatem suam. Proverb. iii, 18 : Lignum vites est his, qui apprehenderint eam. Glossa : " Sicut in paradiso fuit lignum vitas : "ita per sapientiam Dei quas est Chri-" stus, vivificatur Ecclesia, cujus nunc " sacramento corporis et sanguinis vitas " aeternae accipit pignus. " Sic ergo corpus Christi sumptum, pignus est vitas aeternae : et pignus dimittitur, donec id pro quo impignoratum est, accipitur. Profecto per id ad vitam aeternam perducimur.
4. De quarto fructu, Joan. VI, 55 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam sternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die. Verum omnem homiuem, sive malus sit, sive bonus, Dominus suscita-
bit. I ad Cor. xv, 21 : Per hominem mors, scilicet omnium, et per hominem, scilicet Christum, resurrectio mortuorum. Sed haec erit valde dissimilis, unde sequitur, xv, 51 : Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Omnes resurgemus : quia, ut dicitur II ad Corinth. v, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. Sed non omnes immutabimur: quia soli electi propter corporis Christi participationem, scilicet sacramentalem vel spiritualem, surgent sole pulchriores. Sed reprobi surgent miseri, infirmi, et deformes. Dan. XII, 2 et 3 : Qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt : alii in vitam sternam, qui et fulgebunt sicut splendor firmamenti : et alii in opprobrium sempiternum, quos scilicet, ut dicitur Isa. xiii, 8 : Torsiones et dolores tenebunt, quasi parturiens, dolebunt : facies combustae vultus eorum. Quale semen quod cadit in terram, talis fructus de terra surgit. Similiter qualis vita tua est dum moreris, talis suo tempore resurrectio erit. Seminatur zizania, et surgit ex ea deformis et odibilis herba. Seminatur triticum, resurgit frumentum pulchrum et electum.
Haec figurata sunt Genes. xli, 22 et 23, in somno regis : Septem spicaepullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae. Alis quoque septem tenues et percussae uredine, oriebantur e stipula, id est, vento urente, qui scilicet eas infimavit, et denigravit. Septem spicas deformes significant omnes reprobos cum magna deformitate in judicio apparentes : septem pulcherrimas omnes electos cum gloriosis corporibus resurgentes.
De primo, Nahum, III, 5 : Ecce ego ad te malefica, id est, universitas damnandorum, dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam Gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam.
De secundo, ad Philip iii, 20 et 21 : Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostras, configuratum corpori claritatis suas. I ad Corinth. xv, 42 et seq. : Seminatur corpus in cor-ruptione, surget in incorruptione. Seminatur in ignobilitate, surget in gloria; Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Amen.