CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De reductione carum ad unam quae praecepta dat et ordinat omnes. sicut autem in praecedentibus determinatum est, per se bonum est illud ad cujus respectum omnia alia dicuntur bona. Et sicut se habet finis ad finem, ita se habet facultas ad facultatem. Et ideo necesse est, quod facultatem particularium finium sub facultate ultimi et optimi finis ordinentur et contineantur. Et eum semper sit superioris ordinare, inferioris autem ordinari ad formam et rationem superioris, quod inferiores ad
aliquem superiorem ordinentur, necesse est. Facultates igitur quae dictae sunt, ad unam superiorem ordinantur, et superiori secundum rationem sui boni, cui bona inferiorum artium deserviunt, ordinatio inferiorum conceditur : et superior ordinans ad omnes inferiores retinet principatum : et hoc non tantum in prima et principali doctrina qua homo consequitur humanum bonum, sed etiam in omnibus aliis sub ipsa contentis, sicut est medicinalis, nautoria, militaris, et oeconomica. Sub nautoria enim est illa quae facit galeras et alias naves ad nautoriam artem pertinentes, sicut factiva velorum, fa malorum, compositiva rudentium, electiva transtrorum, coiicinnativa navium, et aliae hujusmodi. Et sub medicinali antidotaria,electuariorum compositoria,unguentaria, et alia hujusmodi. Et sub militari torniamentativa, hostium invasiva, hostium exspectativa, proditiva, insidiativa, scutilativa, lanceativa, et caetera hujusmodi ordinantur. Et sub oeconomica dispositiva, quae est scientia utendi ministris ad utilitatem domus : et possessiva, quae est scientia utendi possessionibus ut redditis fructibus domus semper sustentetur: et chrysmatistica sive thesaurizativa, quae est scientia thesaurorum aggregativa, ne propter defectum possessiones vendi cogantur : et dispensativa, quae est scientia facultatum domus distributiva, ut unicuique secundum propriam dignitatem et meritum de facultatibus domus distribuatur. sic ergo in omnibus una substantialis est, et omnes sub ultima : et illa ad quam aliae ordinantur, principalior est eis, et secundum rationem sui boni omnium aliarum inferiorum ordinatrix. Quaecumque igitur sunt talium artium scilicet, doctrinarum, et actionum, sub una quadam virtute sive facultate sunt : quemadmodum sub equestri fraenifactiva, et quaecumque alio modo equestriuni sunt instrumentorum. Haec autem, scilicet equestris, et omnis bellica operatio, sicut armigera, scutifactiva, lancearia, sagittatoria, et aliae hu- jusmodi, sunt sub militari: et secundu
eumdem modum aliae sunt sub aliis. Regulariter enim verum est, quod quaecumque sunt ad unum bonum ultimum, secundum relationem quam habent illud bonum propinquius vel remotius ordinantur ad illud. Et ideo remotiores semper obedientes erunt his quae propinquius ordinantur : quia secundum rationem ultimi boni in talibus facultates ipsae dicuntur bonae et meliores et optimae, et secundum respectum ad illud superiores praecepta dant inferioribus subserviendi : secundum cujus rationis ordinem praecipiens est princeps, et subserviens est familiariter subsequens : quod enim ordinat et praecipit, principatum habet In omnibus itaque architectonicarum fines sunt desiderabiliores his finibus qui sunt sub ipsis. Horum enim finium gratia prosequuntur et illa quae sunt fines inferiorum : finis enim inferiorum non desideratur nisi propter finem superiorem. Nemo enim desideraret gladium, nisi propter hostium victoriam. Oportet igitur cum secundum respectum unius boni ad unum omnia bona dicantur, et omnes istae facultates operativae bonorum dicantur, quod omnes ordinentur ad unam quae est operativa illius boni ad cujus respectum omnia alia per analogiam bona dicuntur.
Secundum autem hanc considerationem nihil differt ipsas operationes quae sunt in successione esse fines, sicut liberalibus artibus, aut praeter has operationes aliud quidem esse finem quod apotelesma vocatur, quemadmodum in supradictis doctrinis, scilicet navifactiva, medicinali, et aliis hujusmodi, sem per est alius finis ab ipsa operatione : quoad hoc enim quod operatio finis sit delectationis, et apotelesma finis sit secundum rationem habilitatis, non sequitur quin utrumque referatur ad alterum quod per se est bonum et optimum : quod fieri non potest expedita operatione, nisi omnibus concurrentibus quae secundum delectationem et habilitatem organice de-
serviunt ad ipsum. Et ideo nihil differt quantum ad intentionem praesentem, operationes ipsas esse fines actuum nostrorum, aut praeter has operationes aliud quoddam quod apotelesma vocatur, quemadmodum in dictis superius doctrinis, militari scilicet, oeconomica, medicinali, et navifactiva.
si autem, sicut est, una ad alteram ordinatur, et omnes ad ultimam, oportet quod omnium operationum humanarum unus et ultimus sit finis, ad quem omnes alii fines particulares referantur, et ipse ad nihil aliud refertur. Quia nisi sic sit, duo sequuntur inconvenientia, quorum primum est, quod desiderium quod habet homo secundum naturam in omnibus artibus, doctrinis, et operationibus, in quibus omne quod est suam intendit perfectionem, esset supervacuum : nisi enim ultimum ponitur, in infinitum procederetur. Aliud enim in singulis artibus desideratur. Infinitum autem abhorret et ars et doctrina et actus et electio. Secundum autem inconveniens est, quod desiderium hominis quod habet ad bonum quod omnia appetunt, esset inane : quia cum fine careret, nec haberet movens desiderium, nec rationem desiderandi, nec vias ad desideratum unquam perveniendi.
Ex dictis igitur patet, quod ultimae et optimae facultatis bonum est finis bonus et optimus hominis : et hoc est quod dicit Aristoteles. si utique aliquid est operabilium, quod propter ipsum volumus, alia vero propter illud et non omnia propter alterum desideramus, proceditur enim ita in infinitum : sicque esset vanum et inane desiderium : manifestum quoniam hic utique, scilicet finis, erit bonus et optimus. Quamvis enim multi habeant inania desideria et vacua : tamen ea desideria quae fiunt cum ordinatione artium et doctrinarum, non sunt inania neque vacua, sed cum ratione sapientiae ordinata ad unum.
Et si quis objiciat, quod bonum hominis in quantum homo est omnium bonum, debet omnibus convenire : bonum autem hoc ad quod alia subserviunt, non omnibus convenit, sed potius ei qui est ordinator et motor omnium. Dicendum est, quod sicut omne analogum est in uno simpliciter, et in aliis secundum respectum ad illud : ita optimum illud quod scientiae civilis bonum est, in uno quodam est, qui gubernator est multitudinis, in aliis tamen est secundum respectum ad illud. Et sic nihil est subjectorum quod prima bonitate sit privatum. Et sic primum bonum ab hominibus est participabile secundum uniuscujusque facultatem et dignitatem.