In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : "Et habebat in dextera sua septem stellas, " id est, septem Angelos, vel universos Praelatos qui debent lucere in mundo verbo et exemplo, sicut stellae in firmamento. Ad Philip. ii, 15 et 16 : Inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes. Baruch, III, 34 : Stellae dederunt lumen in custodiis suis, id est,Praelati in Ecclesiis. Item, minimi per humilitatem. Eccli. III, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus. I tem, maximi per potestatem in exstirpando culpam. Jerem. I, 10 : Ecce constitui te super Gentes, etc. Item, ignei per charitatis fervorem, in alto siti per contemplationem, fixi in caelo, id est, in Christo per fidem, spem, et charitatem : coruscantes per boni operis ostensionem vel exempli, vel bonam conversationem : effectum habentes in terra per pauperum confortationem. Hi dicuntur esse in dextera Dei, id est, in aeterna beatitudine modo in spe, tandem in re, quando statuet Dominus oves a dextris, haedos autem a sinistris .
Vel sic : Sancti " in dextera " Dei esse dicuntur : quia bonos consolatur, et protegit in tribulationibus : vel quia eos replet septem donis spiritualibus quae in dextera signantur, sicut temporalia in sinistra. Proverb. iii, 16 : Longitudo dierum in dextera ejus, etc.
Vel, " Septem stellae " sunt septem dotes electorum, quas Christus dicitur habere in dextera, quia eas dat in futura vita quae per dexteram signatur.
"Et de ore ejus, " id est, Christi, " gladius, " id est, sententia judiciaria qua dividet malos a bonis , et dicet, Matth. xxv, 41 : Discedite a me, maledicti, etc. Job. XIX, 29 : Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est.
" Utraque parte acutus, " puniendo reprobos in anima, et in corpore: vel pro omissis, et commissis. Matth. xiii, 49 et 50 : Exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis, etc. Vel, quia dividet a visione Dei, et affliget in paena inferni. " Exibat. " Hoc dicitur quia tantum illos feriet quos extra Ecclesiam inveniet. Ezechiel. IX, 6 : Super quem videritis, supple, signum thau, ne occidatis. Quasi dicat : Omnem alium occidite.
Vel sic : " Et de ore ejus, " id est, Christi. Matth. IV, 4 : Sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.
" Gladius, " id est, doctrina Veteris et Novi Testamenti. Vel, verbum praedicationis. Ad Ephes. VI, 17: Et gladium spiritus quod est verbum Dei.
" Utraque parte acutus, " quia dividit hominem ab amore sui, et mundi. Matth. x, 34 : Non veni pacem mittere, sed gladium. Vel, quia est ad resecandum peccata operis, et cogitationis.
" Exibat. " Et dicitur exire, quia verbum Dei non debet esse otiosum. II ad Thessal. III, 1 : De caetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Dei currat, etc. Quia debet exire usque ad manum. Exemplum, Genes. xxii, 6 : Abraham portabat in manibus ignem et gladium.
" Et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. "
Hic est quarta pars in qua describitur a gloria.