12. De Stigmatibus s. Francisci.
13. De Stigmatibus s. Francisci.
29. In Translatione s. Hedwigis.
51. In Decollatione s. Iohannis B.
53. De s. Iohanne ante Portam Latinam.
54. De sancto Iohanne ante Portam Latinam.
55. De Reversione s. Iohannis.
56. De s. Iohanne Chrysostomo.
57. De s. Iohanne Clusoniensi.
58. De s. Iohanne Eleemosynario.
75. De s. Katharina de Suecia.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Laetare Germania
Quae de stirpe regia
Meraniae ducis
Ortus ab infantia
Dignam Dei gratia
Hedwigem producis;
Quam, Christe, cum gloria
Mundi post exsilia
Ad gaudia ducis
Perpetuae lucis.
2. Hedwigis pietate clara
tibi persolvimus debita
laudis,
Tu solita clementia
auge devotionis incrementa.
3. Tibi rite psallimus,
Tibi laudes referimus,
Ex debito
Quia, quotiens premimur
Miseriis, in te nobis
Fidelis patet recursus.
4. Solaris dum volvitur orbita
Votiva recurrunt festa,
In quibus et Domini
Recitantur magnalia
Et Hedwigis
Retractantur merita.
5. Hodiernae sollemnitatis gaudia,
Quae anni reduxit orbita,
Pia recolamus devotione
Beatae Hedwigis
Utentes famulamine.
Ad Magnificat.
A. O decus Trebniciae,
Hedwigis, mater gratiae,
Concivis militiae
Caelestis patriae,
Tribue credentibus
Solamen tuis precibus,
Et da frui laudibus
Cum caeli patribus
Tu tot signis radians,
In te plebs fidelis glorians
Totius Silesiae,
Digna memoriae,
Asta tuis posteris,
Mater Hedwigis humilis,
Nobis petens veniam
Et caeli gloriam.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Laudemus in saecula
regem saeculorum,
Qui beatam Hedwigem,
matrem orphanorum,
Coaequavit
meritis sanctorum.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Biduano ieiunio
carne macerata
Mittebat egentibus
quaeque delicata.
2. Nil relinquens praeter victum
Ex suis proventibus,
Vilem deferens amictum
Servit pauper pauperibus.
3. Gaudebat dapis munere
Egenos reficere,
Quia Christum in paupere
Se sciebat suscipere.
Responsoria.
1. Hedwigis, stirpe nobilis
Omnibusque spectabilis
Omni virtutum genere,
Corde mitis et humilis,
Aetate, sexu fragilis,
Fide fortis et opere,
V. Christo fuit amabilis,
Ad omne bonum habilis,
Dei praeventa munere.
2. Manum mittit ad fortia
Virtutum exercitia,
Haec comprehendit dulciter,
Consurgens nocte media
Orationum studia
Deo solvebat iugiter,
V. Clam intrat domicilia,
Dans infirmis obsequia
Et leprosis pocula.
3. Margarita solo tecta,
Quondam vilis et despecta
Ista Dei famula,
Gemma lucens ut electa
Carnis nube iam detecta
Fulgens per miracula,
V. In sublime stans erecta
Caelum tendit via recta
Velut fumi virgula.
Prosa.
1. Haec caeli feliciter
Adepta gratia
Fideli fideliter
Mundi fallacia
2. Corde renuit, regia
Mater haec egregia
Sordes saecli fluctibundi,
Non constantis sed immundi.
3. Huius genetrix
Est Germania,
Eius alitrix
Est Polonia.
4. Hedwigis,
haec sancta vidua,
Nos prece
locet assidua.
5. Sibi devotos
in caeli patria,
Ubi residet
perpetua cum laetitia.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Nivis in algoribus
Incedens nudis gressibus
Christum insequendo,
Leprosis et debilibus
Eleemosynas tribuendo.
2. Mutato vultus pallio
clam carceres visitabat
Et reis cibum
cum potu ministrabat
Et damnatos saepius
suspendio liberabat.
3. Circuibat sedula
Cellas dominarum,
Ut videret aemula
Statum singularum
Et serviret vernula
Questibus earum.
Responsoria.
1. Quae dum oraret sedulo
Lumen in habitaculo
Super eam diffunditur;
Hinc Mariae Magdalenae,
Margaretae, Katharinae
Visu, sermone fruitur;
V. En, inquiunt, post obitus
Dies caelestis aditus
Tibi nobiscum panditur.
2. O vitis Cypri nobilis
Ferendo botros uberes,
Hedwigis, mater humilis,
Pie pascendo pauperes,
Tua virtus laudabilis
Nos Christo reddat habiles,
V. Ut expiati sordibus
Adornemur virtutibus,
Per te caeli
iungamur patribus.
3. Aegypti nuda pallio,
Ornata cultu regio,
Filia Pharaonis
Per ascensum purpureum
Ad thronum regis aureum
Pervenit Salomonis,
V. Hedwigis tradens spiritum
Felicem agens exitum
De terra Babylonis.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Dictis evangelicis
aurem impendebat
Et, quotquot dici poterant,
missas audiebat.
2. Cum se iudex poneret
causas iudicando,
Haec adesse voluit
fraudes removendo,
Pupillos et viduas
pie defendendo.
3. Hedwigis sancta, inclita,
nos serves a ruina
Nosque frui facias
gratia divina.
Responsoria.
1. O quam felix Hedwigis,
quae regnum mundi
Et omnem ornatum saeculi
Contempsit propter amorem
Domini Iesu Christi,
Currens finem ad beatum
Sanctae vitae caelibatum
Anhelabat sitiens;
V. Signum crucis mente gerens,
Siti, fame se adfligens,
Passionis Christi
memor forens.
2. Haec in carne generosa
Mortis Christi pretiosa
Stigmata portavit,
Nunquam fuit otiosa,
Sed mens eius studiosa
Legit semper aut oravit,
V. Manus eius operosa
Caelum sibi copiosa
Cum mercede comparavit.
3. Sancta Hedwigis inclita,
Quae fuit in spiritu
caritatis fervida,
In laude orationum sedula,
Ipsa intercedere dignetur
Ad Iesum Christum Dominum,
Regem angelorum.
V. Malens se subicere paupertati
Quam propter gloriam huius
mundi
Esse immemor
praeceptorum Dei,
Sitivit enim gloriam
Dei et oravit.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Hedwigis Dei laudibus
Diebus atque noctibus
Iugiter vacabat
Proque persecutoribus
Profusis gemitibus
Deum exorabat.
2. Iubilate Deo omnis terra,
Quia Christo ista famula
Conregnat super aethera,
Cui laus et gloria
Per infinita saecula.
3. O felix et beata,
Iam a Christo sublimata,
Virgini Mariae sociata,
In caelesti curia coronata,
Nos post hoc exsilium
Fac habere caeli gaudium.
4. Benedicite, spiritus
et animae iustorum,
Quia Dei filius,
largitor bonorum,
Deduxit famulam Hedwigem
ad gaudia caelorum.
5. Laudate Dominum de caelis
In quibus Hedwigis fidelis
Gaudet cum Domino
Regnans sine termino.
Ad Benedictus.
A. Virtutum exercitio
Longoque confecta senio
Hedwigis beata
Transcenso mortis stadio,
Carnis disrupto vinculo
Caeli potitur praemio
Dei conregnans filio,
Cui laus sit et gloria
Per infinita saecula.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. O mira Dei bonitas,
Qua mutatur sublimitas
In beata Hedwige,
Cui mundana prosperitas
Ac principatus dignitas
Prorsus viluere,
In qua iugis humilitas,
Victus et vestis vilitas
Modum excessere,
Quam fides, spes et caritas
Et Christi fecit pietas
Caelum possidere.