DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

Scholium.

Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. Secundo docet quinam conferre possent Indulgentias auctoritative sive ex commissione. Tertio, quod potestas concedendi Indulgentias non sit ordinis, sed jurisdictionis. Quarto, quod toties Indulgentias locales quis lucratur,quoties loca, vel Ecclesias destinatas visitat. Quinto, quod peregrini non lucrantur in alienis Dioecesibus. De his omnibus videri possunt auctores citati in principio quaestionis, praesertim Suarez disp. 49.et 52. et pro ultima assertione Sylvester verbo Indulgentia, num. 14. Panorm. in cap,Quodautem, de poenit. et remiss. Rodriguez in summa,verbo Indulgentia, num. 2. Barbosa de Episcopis allegat. 83. num. 25.

Juxta hoc quaeritur, qui Praelati possunt dare Indulgentias? Circa quod notandum est, quod Indulgentiae dicuntur concedi ab eis, qui possunt merita Christi et Sanctorum aliis applicare, ut dictum est. Hujusmodi autem applicatio potest fieri tripliciter ; primo in singulari ; secundo in speciali ; tertio in generali. Applicare in singulari potest quicumque existens in charitate, alii existenti in charitate sua opera. Applicatio autem in speciali dicitur, quando aliquis vel aliqui de Una congregatione orant pro illis de eadem congregatione vel pro suis familiaribus: tunc ille, qui praeest tali communitati, potest merita hujus communitatis alteri communicare, et eos associare ad beneficia hujusmodi. Sed persona privata talis communitatis hoc non potest concedere, quia ejus non interest de communitate ordinare. Sed his duobus modis meritorum applicatio non dicitur Indulgentia proprie : primo, quia talis communicatio non satisfacit Ecclesiae universaliter, sed Deo pro iis, quibus fit applicatio. Indulgentiae autem non solum Deo, sed Ecclesiae dicuntur satisfacere de poena pro peccatis injuncta, a quibus dictae communitates, nec absolvere possunt, nec eas relaxare, cum super Ecclesiam non habeant potestatem. Secundo, quia bona per se privatae personae et communitatis specialis sunt finita, ideo non sufficiunt ad dandum Indulgentias, sicut thesaurus Ecclesiae, qui est omnino indeficiens et abundans meritis infinitis. Applicatio tertia, scilicet in generali, est quando de thesauro universalis Ecclesiae, merita scilicet Christi et Sanctorum aliquibus applicantur, quod potest fieri de jure ab eo qui toti praeest Ecclesiae, quia est Christi Vicarius, aliis autem ex commissione. Solus igitur Papa potest auctoritative et principaliter dare Indulgentias, nec habet auctoritatem ab alio nisi a Christo. Sed utrum Episcopi? dicendum quod cum sint sponsi Ecclesiae suae, id est, Dioecesis, et Archiepiscopi sui Archiepiscopatus, et sint vocati in partem sollicitudinis, secundum Apostolum 2. Cor. 11. ideo ex commissione Papae possunt Indulgentias conferre, aliternon possunt. Similiter Legati, sicut per totam suam Provinciam vel legationem, possunt facere constitutiones perpetuas, ita etiam conferre Indulgentias, quia eis hoc Papa concessit.

Sed utrum Abbates? dicendum quod licet habeant super suos subditos jurisdictionem, non tamen conferunt Indulgentias, quia hoc eis non concessit Papa, posset tamen eis concedere si vellet.

Sed Episcopi quantum possunt dare : Dicendum prout dicitur Ex tra de paenitentia et remissione, cap. cum ex eo, possunt de lege communi pro una causa quadraginta dies, in dedicatione autem Ecclesiae unum annum, et licet sint plures Episcopi, non tamen plus: in anniversario autem dedicationis tantum quadraginta dies, non autem possunt dare perpetuas, scilicet pro quolibet tempore: sed solus Papa vel Legatus, quia istis non concedit jus Papale.

Sed utrum electus in Episcopum et confirmatus, non tamen consecratus? dicendum quod sic, etsi non sit Sacerdos, quia hujusmodi potestas non super characterem Sacerdotalem, vel super consecrationem Episcopalem fundatur, sed magis super jurisdictionem, quam talis habet per electionem confirmatam. Verumtamen Ostiens. in cap. cum ex eo, citatum dicit quod tutius est quod non conferat nisi sit Sacerdos.

Juxta hoc quaeritur, quibus valeant? Utrum cum dicitur, visitan tibus talem Ecclesiam, concedimus qua draginta ; an quicumque vadat illuc, et quotiescumque semper acquirat hujusmodi Indulgentias? Videtur quod non omnis vadens illuc habeat, quia non debetur dari, ut dictum est, nisi pro causa speciali ad quam homines alias non tenebantur ire; sed multi tenentur ire quolibet die ad Ecclesiam, scilicet Canonici et Religiosi: ergo si Indulgentiae sint in Ecclesiis talium non acquirunt eas, quia vadunt pro horis dicendis, ad quas ex debito alias tenebantur.

Dicendum quod quantumcumque Indulgentiae conceduntur absolute sic : quicumque talem Ecclesiam visitabit, vel tale opus faciet, habebit tot dies Indulgentiae : dico quod quicumque id facit existens in charitate, dum tamen non intendat actu contrarium, puto quod Indulgentiam habet. Non enim oportet quod intendat actu lucru m Indulgentiae, sed habitualis intentio ad hoc sufficit, quia ex quo est in charitate, vult opera sua habitualiter saltem habere omnem efficaciam: et justum est quod in omnibus operibus suis lucretur quaecumque sunt lucrabilia per talia opera, quare cum ire ad Ecclesiam ad Dei honorem sit lucramentum Indulgentiarum, sequitur quod quicumque existens in charitate vadit illuc tunc ad Dei honorem, dato quod hoc actu non intendat, percipit Indulgentiam.

Et confirmatur ratio, quia quando aliqui vadunt ad Ecclesiam tantum intentione Deum honorandi, et officium audiendi vel dicendi, si fiat tunc ibi generalis distributio, isti qui non intendebant hoc, ita bene percipiunt distributionem sicut alii qui hoc sciebant, et actualiter intendebant, et ad hoc venerant ; si igitur homines sunt ita liberales, multo fortius Deus, et Praelati Ecclesiae conferentes Indulgentias ad honorem Dei.

Patet igitur quod ratio in contrarium non valet, scilicet quia alias tenebantur: unum enim opus factum in charitate bene est meritorium praemii, et inquantum fit ex obligatione voluntaria et satisfactoria cum hoc, valet ad acquisitionem Indulgentiarum, ut ostensum est.

Sed utrum toties quoties vadit quis, habet Indulgentiam? Dicunt quidam quod si sunt Indulgentiae perpetuae, ut ad Ecclesiam Petri et Pauli, sic: si vero non sint perpetuae, habet eas acquirere semel. Quorum ratio est, quia quando ponuntur perpetuae, patet esse de intentione Praelati, quod omnes quoties vadunt, habeant. Sed quando sunt temporales, scilicet per octo vel novem dies, videtur esse de intentione dantis quod solum semel quilibet veniens, habeat: et ideo ponuntur octo dies, ut ii qui prima die vel secunda nequeunt venire, veniant saltem infra octavam.

Sed hoc non videtur, quia potest esse dioecesis ita parva, scilicet una civitas, quod omnes possent venire una die vel duobus, et sic superfluerent alii dies. Dicendum igitur quod toties quoties quicumque vadit ad Dei honorem, existens in charitate, toties habet Indulgentias, sive sint perpetuae, sive temporales. De perpetuis conceditur ab omnibus, sed de aliis probo, quia sicut se habet totum tempus ad opera facta in toto tempore, ita pars temporis ad opera facta in illa parte temporis ; quare si Indulgentiae sint perpetuae, et in omni tempore et hora possunt acquiri, non videtur ratio quare temporales in suo speciali tempore non possint acquiri in qualibet hora illius partis.

Item, agens agit propter finem, et per consequens intendit attingere finem suum meliori modo quo potest: ergo quando concedit aliquis Indulgentias visitantibus talem Ecclesiam ad Dei honorem, debet hoc intendere intensius quam potest ; sed Deus plus honoratur si homines frequenter illuc vadant, quam si tantum semel: ergo quoties vadunt ad Dei honorem, semper illas sibi acquirunt.

Utrum in alicujus dioecesibus peregrini possint acquirere? Videtur dicendum quod non, cujus ratio est, quia ut patet ex superioribus, Praelatorum est eas dare ratione auctoritatis et jurisdictionis ; sed super alienas personas, quae non sunt suae dioecesis, non habent jurisdictionem: ergo non possunt Indulgentias dare. Verumtamen si habeant ibi devotionem ipsi peregrini, et opus Indulgentiae faciunt et sint in charitate, multum prodest eis et multum mereri possunt, licet forte Indulgentias non acquirant. Unde bene consulendum est eis, si quaerant consilium quod hujusmodi opera faciant.

Sed diceres, imo videtur quod sint de eorum jurisdictione, quia si peccant in terra eorum, quantum ad hoc fiunt eis subditi: ergo similiter ratione bonorum operum.

Dicendum quod non est simile : pro peccatis enim non quibuscumque, sed publicis, fiunt de eorum dioecesi, ut scilicet ibi peccata puniantur, ubi oriuntur, ut qui fuerunt peccatis scandalizati, sint eorum punitione reaedificati, non autem sic pro occultis fiunt alienis Praelatis subditi. Sic autem non est de Indulgentiis, quia non est causa sufficiens quantum ad hoc, quod super extraneos habeant auctoritatem jurisdictionis, ideo non possunt conferre Indulgentias: ergo, etc.