CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) De tertio, scilicet auctoritate scribentium, etc. Hoc signum, licet omissum videatur a Valentia, qui caeteris utitur, magnam omnino vim habet si bene percipiatur, quod ut fiat sic proponi potest : Illi auctores qui primo tradiderunt ea, quae in Scriptura continentur, sunt tales, quibus rationabiliter quis credere debet ; ergo cum dicant doctrinam illam quam proposuerunt, esse a Deo revelatam et inspiratam, credendum est illis et judicandum prudenter ita esse; consequentia est evidens. Probatur antecedens, quia aut illi auctores sunt ii ipsi quibus attribuitur prima Scripturae propositio, ut Moyses. Prophetae, Evangelistae, aut sunt aliqui alii. Si primum dicatur, constat continua traditione et ex omnibus qui tractaverunt de illis, nemine prorsus repugnante, eos fuisse viros probos, nulla mala nota affixos aut suspectos, imo praecipua sanctitatis opinione suo tempore fulgentes, et tales demum quorum magna pars divitias, honores ac voluptates omnes hujus vitae contemnentes, tandem in defensionem veritatis a se propositae mortem ipsam constantissime subierunt. Sed certe talibus non nisi imprudentissime quis negaret fidem, praesertim cum aliunde non constet id quod dicunt esse falsum ; quid enim eos ad mentiendum impulisset? Non divitiae, honores, voluptates aut alia hujus vitae bona, cum ea omnia prorsus contempserint, et cum praeterea praedicatio talis doctrinae ad haec acquirenda non fuerit via idonea; unde, ut dixi, non tantum illa assecuti non sunt, sed potius morte, ludibriis, injuriis omnis generis sunt affecti.
Nec valet dicere eos fuisse potius deceptos quam mentitos: tum quia nulla est ratio unde id colligatur ; tum quia non est verisimile, aut Deum permissurum, ut tales homines in re pertinente ad vitam aeternam deciperentur ; aut eos omnes conventuros in docenda doctrina tanto suo incommodo et periculo, de qua non essent certi; tum quia vel deciperentur quantum ad historica quae narrant, vel quantum ad praedictiones, vel quantum ad moralia praecepta. Non quantum ad historica, quia narraverunt ea quae ipsimet viderant pro majori parte, ut constat de Evangelistis ; nec quantum ad praedictiones, quia majorem partem praedictionum factarum a Prophetis jam completam esse viderunt Evangelistae ; nec quantum admoralia denique, quia omnia praecepta morum utriusque Testamenti sunt conformia rectae rationi, et tendentia in honorem et cultum Dei, ac retrahentia a malo.
Si dicatur auctores Scripturae non fuisse illos quibus attribuitur. Contra est primo quod id sine ullo fundamento dicitur, et eadem ratione posset quis negare opera Aristotelis, Ciceronis, Virgilii non esse ipsorum ; quod sane irrationabiliter fieret, quando non adesset aliqua probabilis dubitandi ratio, qualis sine dubio non habetur in proposito. Secundo, ut bene Scotus, illi alii auctores, aut essent Christiani, aut non essent. Secundum dici non potest, quia non est credibile professores aliarum sectarum tam operose laborasse, ut persuaderent fidem et doctrinam Christi, suae oppositam. S autem primum dicatur, non est etiam credibile Christianos ullos contra suam professionem mentitos fuisse in re tam gravi, praesertim sine ullo emolumento. Deinde quid posset movere primos auctores doctrinae in Scriptura contentae ad eam proponendam ? non bona aliqua hujus vitae, quia, ut supra dixi, praedicatio talis doctrinae non erat ad talia bona acquirenda ullo modo idonea ; nec sane, nisi insani essent, excogitarent ipsimet tales fabulas de morte, crucifixione, paupertate, ignobilitate Christi Domini; insani autem si fuissent, non persuaderent aliis quae docebant, ut manifestum est. Adde deceptiones, fraudes ac mendacia nunquam solere longo tempore progredi quin detegantur, praesertim in hujusmodi rebus, et ubi sunt plures adversarii potentes et docti, quales erant in initio propagationis hujus doctrinae, et longo post tempore. Confirmatur haec via per sequentem.