IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Advertendum circa titulum et materiam hujus quaestionis quantum ad usum et significationem et etymologiam vocis Sacramentum, apud Latinos a Sacro dictum ; significabat enim pignus quod litigantes apud Pontificem deponebant in loco sacro, damno partis, quae causa caderet. Ita Varro de lingua Latina, et innuit Cicero epistola 110. Significat secundo juramentum, sicut sacramentum militiae frequenter apud Historicos, et frequens est usus hujus significationis in jure, cap. si Sacramenta, 22. quoest. 4.
et C. si adversus venditionem, Auth. Sacramenta puberum, Hieron. epist. 1. ad Heliodorum, Tertullianus lib. ad Martyres cap. 3. Tertio significat arcanum, Tob. 12. Sacramentum Regis abscondere bonum est, etc. Scriptura frequenter refert ad rem divinam et occultam, quae Graecis AdminBookmark Latinis mutuato vocabulo, mysterium dicitur a verbo AdminBookmark quod est claudo, et AdminBookmark quod est os, vel, ut aliis placet, a AdminBookmark et AdminBookmark id est, abscondere et servare, vel a AdminBookmark quod est sacris initiare, unde AdminBookmark sacrorum antistes, ad Ephesios 1. Ut notum faceret Sacramentum voluntatis suae, Sapient. 2. Nescierunt Sacramenta Dei, etc. Daniel. 2. Mihi Sacramentum hoc revelatum est, Cyprianus epist. 63. dicit: Omnia Sacramenta, et testimonia Scripturarum Christum praedixisse.
Ex usu Ecclesiae haec significatio antonomastice restricta est ad res sacras et caeremonias significandas, quibus causatur sanctitas in homine, quam in se ipsis continent virtute et practice. Ita Tertullianus lib. de praescriptionibus adversus haereticos, cap. 16. ait: Ipsas res Sacramentorum divinorum diabolum aemulari in ipsis idolorum mysteriis, eo quod et ipso Baptismo quosdam tergat et signet in frontibus milites suos, etc. Res sacramentorum hic appellat sacrum Baptisma et Confirmationem. Vide Pamelium cap. 40. num. 239. Cyprianus lib. 3. epist. 3. alias 43. ad Caecilium, ubi sanguinem Christi vocat Sacramentum Calicis, et lib. 2. epist. 1. ad Stephanum lib. 4. epist. 9. ad Magnum, alias 96. Lactantius lib. 4. institut. cap. 19. Hilarius in Psal. 101. Et abundatia diligentibus te, etc. Hieronymus in Ezechielem cap. 44. et in primum cap. Malachiae, et in dialogo contra Luciferanos. Augustinus epist. 118. et lib. 2. de
Doctrina Christiana cap. 3. et saepius in lib. contra Donatistas et Pelagianos. Victor Papa in epist. 2. Anastasius II. in epist. ad Anastasium, cap. 8. Adde antiquos rituales et Liturgias, ubi frequens est usus hujus significationis, Lateran. sub Innocentio III. Constantiense. Florent. Trident. quorum auctoritas sufficit, ut omnis offensio tollatur, etiamsi haec significatio ex usu Scripturarum non habeatur ; fundamentum enim accommodationis vocabuli ad hunc sensum ex Scriptura est, et ea apud Ecclesiam auctoritas, ut rebus novis propria etiam nomina accommodet, quod permittit Cicero lib. 1. Academicarum; idque necessarium est, nisi elingues esse vellemus, cum ut res fert, et Philosophus Elenchorum, rebus quas coram afferre non licet, verba substituamus, quae et conceptus nostros inducant, et exterius communicent; hinc plures voces adinventae sunt declarandae veritati. ut Theotocos, homoousion, et similia.
Graeci eadem significatione utuntur verbo AdminBookmark quo Latini verbo Sacramenti. Nicen. can 14. Basilius cap. 23. Origenes homil. 5. in lib. Num. Epiphanius haer. 40. Haeretici vero nunc negant, nunc pro arbitrio admittunt hunc sensum dictionis, contra quos noster a Castro, Bellarminus tom. 3. lib. 1. cap. 8. Alanus lib. de Sacramentis in genere. Hosius in confessione cap. 39. Lyndanus lib. 4. Panopliae. Ruardus in articulis Lovaniensib.art. 1. Sacramentum ergo hac ultima acceptione facit ad scopum quaestionis praesentis et sequentium. Hic autem supponendo quid nominis, quaeritur quid rei, et primum : An definitio assignata a Magistro in littera sit bona, ita ut suppleri in aliquo non debeat, aut minui.
(b) Hic primo videndum est, etc. Quaestionem dividit in tres articulos. Primus :
Cujus possit esse definitio, et cujus non. Secundus : Utrum Sacramenti possit esse definitio. Tertio : An illa quam tradit Magister sit vera definitio. In primo docet definitionem sumi dupliciter, proprie et late, servata proportione.
Definitio late sumpta est ratio nominis, id est, oratio significans explicite illud, quod nomen significat confuse et implicite. Definitio hoc modo potest esse cujuscumque habentis unum conceptum, et nomen significans sub ratione unius, sive illud sit ens ver.um, sive negatio. Et dicitur definitio quid nominis, quia est ratio significans quid per nomen importetur.
Ideoque eam vocat Doctor rationem nominis, cui non supponitur necessario aliquid in re ipsa, sed tantum in conceptus, ideoque, ut quidam volunt, non sumitur personaliter,sed materialiter ; sumitur enim non pro aliquo quod in re ipsa supponat, sed praecise inquantum concipitur et significatur uno nomine et conceptu ; et de hac definitione nominis Philosophus agit in 7 . Metaph. text. 16.
Definitio proprie dicta est oratio verum esse significans, ex 1. Topicorum cap. 1 4. Exigit quinque conditiones, ut patet ex textu, ut sit entis positivi, per se unius, realis, compositi realiter, vel quantum ad conceptus, supple objectivos universalis. Haec omnia clara sunt in textu, probantur ex Philosopho.
Dominicus Soto in 4. d. 1. art. 2. Doctorem praestringit, quasi Metaphysice hanc tractet, quae parum referunt ad Theologum: sed edisserat ipse, cur Theologi definitionem Sacramenti inquirunt, vel inde leges bonae definitionis mutuare possunt, nisi ex Metaphysica et Logica, vel ipse unde fulciat definitionem Sacramenti, quam assignat, nisi ex Philosopho, applicando regulas generales bonae definitionis, quas recte tamen contemnit, quia non cohaerent, (ut videbitur) suae doctrinae et definitioni, quam assignat Sacramenti.
Caeterum longius processit Vasquez disp. 129. in 3. p. c. 3. dicens nunquam ante ipsum alios exposuisse Philosophum sincere, aut attigisse veritatem illius propositionis, ens per accidens definiri non potest. Scoturo autem manifeste docuisse contra Aristotelem, cum dixit accidentia et Sacramentum non minus definiri simpliciter posse, quam substantiam ; reliquos Scholasticos, quos ibidem citat, ut Nominales et Richardum non intellexisse Aristotelem, quod, et de caeteris expositoribus perinde dicendum est, si nullus eorum attingit sincere mentem ejus, et omnes uno consensu affirment entis per accidens non dari definitionem.
Assumo tantum resolutionem ejus, quae in hoc solo versatur, ut Philosophus asseruerit definitionem esse primo et per se substantiae, secundario accidentium : Illud autem manifestum est, inquit Philosophus, quod primo et simpliciter definitio, et quod quid erat esse substantiarum est, ac caeterorum similiter est, non tamen primo, etc. Unde perseverans in eadem sententia subdit: Non enim est necesse si hoc ponamus hujus definitionem esse quodcumque oratione, idem significat, sed quod aliqua oratione hoc autem si linus sit, non continuationem, sicut Ilias, aut quoecumque conjunctione, sed si quoties dicitur unum, etc. Quod ita interpretatur Vasquez, quamvis definiatur non solum substantia, sed caetera, ut accidentia, quamvis non quaecumque oratio idem significans, quod nomen, sit definitio, sed aliqua peculiaris, quae significat unum non continuatione temporis, ut Ilias, neque quod unum est sola conjunctiones quare, inquit, non negat Aristpteles, quae alio genere sunt unum definiri posse, qualia sunt subjectum et accidens, ut homo albus, entia artificialia, etiam quae sunt unum moraliter, ut Concilium, Ecclesia, etc. quamvis non primario, sed secundario, et sic intelligendus est 2. Poster. cap. 2. quando negat definiri posse aliquid, nisi unum per se, etc.
Respondeo in eo solo Vasquem assecutum esse mentem Philosophi, in quantum dicit substantiae esse definitionem primo et per se, aliorum vero secundario, non ita reliqua ; et assertum Philosophi male applicat, et contra Philosophum. Advertendum ergo Philosophum, text com. 12. inquirere, an aliis a substantia convenit definitio ? respondet dupliciter : Primo negative, asserens, quod sicut soli substantiae convenit esse quid, aliis autem non quid, sed quale ; definitio vero, quae est ratio explicans quid sit, erit solius substantiae. Ad eamdem quaestionem respondet secundo text. 14. aut definitio sicut quod quid est, multipliciter dicitur, etc. ubi dicit quod quid multipliciter dicitur, uno modo de substantia, alio modo de quocumque aliorum Praedicamentorum, sicut ens (supple quod dividitur in decem Genera) dicitur primo de substantia, secundario de aliis, et resolvit definitionem esse primo Substantiae, secundario aliarum Categoriarum. Ad propositum ergo Philosophus dicit, quod sicut se habet ens, et quod quid seu quidditas ad aliquid, ita et definitio, aut et definitio, inquit,sicut et quod quid est, multipliciter dicitur, etc. et mox dividit quod quid, sicut et ens, quae eodem modo dicuntur de substantia primario, de aliis Praedicamentis secundario. Ergo de quocumque, de quo non dicitur ens et quid, de quibus hic agit Philosophus, de eodem non est definitio, sed ens, de quo hic Philosophus, est ens quod dividitur in decem Genera, ut patet ex textu. Hoc autem ex lib. 5. Metaph. est tantum ens per se, non ens per accidens, ut patet cap. de Ente text. com. 13. ubi primo dividit ens in ens per se, et ens per accidens, mox dividit ens per se in decem Categorias. Ergo Philosophus intendit hic inveniri definitionem in aliis novem Generibus, quae quidem sunt accidentia inquantum sunt ens per se, non autem definiri compositum per accidens.
Hoc etiam manifestum est ex verbis quae adducit Vasquez, sed truncate : Non enim est necesse, etc. ubi dicit,quod non omnis oratio explicans nomen, aut ipsi correspondens sit definitio, sed quod aliqua, supple determinata oratio, et quid requiritur, nempe ut sit unius non continuatione, aut colligatione, sed unius per se scilicet, unde subjungit: Sed si quoties dicitur unum, etc. hic terminat Vasquez discursum Philosophi, nam subsumit Philosophus : unum vero dicitur sicut ens, ens autem hoc aliquid, id est, substantiam, aliud vero quantitatem, aliud qualitatem significat, etc. quod est dicere, definitio non est nisi unius per se, linum per se toties dicitur, sicut ens per se ; ens autem per se, dicitur de Substantia, de Quantitate et de Qualitate, etc. Et sic correspondet textus ei, quod in principio praemittit de divisione quid et entis per se in decem genera, ut probet definitionem non esse solius substantiae, sed etiam aliorum generum, sicut de ipsis dicitur quid et ens per se, et concludit: Quapropter erit albi hominis ratio et definitio, alio vero modo, et albi et substantiae, etc. id est, aliter erit definitio albi hominis, aliter albi et substantiae: albi hominis, si sumatur pro composito, sicut est ens et unum secundum quid ; et per accidens, ita ejus erit definitio secundum quid, et per accidens; albi vero simpliciter et per se, sed non primo ; substantiae vero primo, et per se. Ideoque in sequentibus ubi definit accidens copulatum non definit compositum accidentale, sed formam in ordine ad subjectum, tanquam additum, quia sic dicit conceptum unum per se ; ex quo patet male interpretari Vasquem illud 2. Posteriorum, quod definitio sit unius per se, sicut resolutio illa ejus opponitur Philosopho, ut patet ex dictis. Falsum etiam imponit Doctori, qui nihil tale dixit, ut patet ex articulo primo et secundo. Illud autem quod dicit Sacramentum habere conceptum unum et per se, non infert esse quoque primo definibile, sicut substantia, ut patet ex conditionibus, quas articulo primo requirit ad definitionem.