IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ostendit, quod assumptio naturae ad subsistentiam Dei absolutam, non esset ad unitatem naturae nec personae, sed ad unitatem unionis cura natura. Et quoad modum loquendi explicat quare conceditur naturam assumptam a persona assumi ad unitatem personae, non tamen conceditur naturam assumptam a natura, assumi ad unitatem naturae, quia hic significatur identitas, vel compositio, ibi non.
Sed contra (s) secundum membrum solutionis arguitur. Quaeritur enim ad quam unitatem esset assumptio in illo membro ? non ad unitatem naturae, quia tunc esset eadem natura assumpta cum assumentes nec ad unitatem personae, quia persona non est terminus illius unionis per positum, sed essentia; igitur ad nullam unitatem esset assumptio
Respondeo et dico, quod esset ad unitatem non identitatis vel compositionis, sed unionis naturae hujus ad illam, et ista unio esset specialis dependentia naturae ad naturam similis illi, quae nunc est naturae ad personam. Quando igitur dicis, si esset ad unitatem naturae, igitur esset una natura assumens et assumpta, dico quod non est concedendum quod sit ad unitatem naturae, sed tantum est ibi unio ad naturam vel ad unitatem unionis naturae cum natura ; quia cum dicitur unitas naturae, accipitur ibi unitas naturae ex vi constructionis pro unitate identitatis vel compositionis ; neutra est ibi ; non sic autem accipitur unitas, cum dicitur aliquid assumi in unitate personae, quia ibi ex vi constructionis accipitur unitas pro unitate unionis.
Contra (t), sicut sequitur, persona est primus terminus unionis, ergo assumptum unitur in unitate personae, ita videtur sequi hoc : Natura est primus terminus unionis ; igitur assumptum unitur in unitate naturae.
Respondeo, licet prima consequentia teneat, quia idem significat consequens, quod antecedens ex vi constructionis unitatis cum ly personae, tamen secunda consequentia non tenet, quia antecedens significat naturam esse terminum unionis, sed consequens significat unitatem identitatis naturae ad naturam vel compositionem ex natura et natura. Unde propositio tacita in primo enthymemate vera est, haec videlicet : Quod unitur personae unitur ad unitatem, vel in unitate personae. Propositio autem tacita in secunda consequentia falsa est, haec scilicet: Quod unitur naturae unitur ad unitatem, vel in unitate naturae, nec est haec difficultas realis, sed tantum Grammaticalis. In re enim unitas personae non communicatur formaliter naturae assumptae, sed tantum ut terminus dependentiae, sicut nec unitas naturae communicatur formaliter naturae assumptae, si natura esset terminus unionis ; neque etiam ex persona assumente et natura assumpta fit tertium compositum, sicut nec ex natura et natura, sed tantum modus loquendi est alius dicendo unitatem naturae et unitatem personae, quia in primo modo loquendi notatur unitas identitatis vel compositionis, in secundo non notatur nisi unio ad personam, ut ad terminum.