REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
DE CONCEPTU CHRISTI
Utrum Christus fuit conceptus sine originali ?
Alens. 3. part. quaest. 9. membro 2. art. I. D. Thomas 3. part. q. 31. art. 7. D. Bonavent. hic part. I. art. I.quaest, I. Richardus art. I. quaest. 2. Duranti. quaest. I. Gordub. lib. I. quaest. 44. Veg. 2. in Trident. 6 Vasq. 3.part . disp. 117. Scotus in Oxon. hic.
Secundo quaeritur : Utrum Christus fuit conceptus sine peccato originali ? Dico quod peccatum originale dupliciter posset contrahi, vel quia per morbidam qualitatem in carne seminatam, vel quia, esto quod non esset concupiscibiliter seminata, adhuc esset debitor justitiae originalis, quia pater eam accipit pro se et pro filiis. Primo modo non potuit Christus contraxisse peccatum originale ; tum quia sanguis Mariae nunquam fuit animatus anima alicujus hominis, ex quo nutriebatur et formabatur caro Christi ; tum quia esto quod sic, adhuc fuit purgatus, antequam Christus erat conceptus.
Praeterea, esto quod sanguis Mariae fuisset purgatus ab ista qualitate morbida, tunc foret corruptio illius qualitatis, et non fuit generatio alterius, cum nihil positivum appareat generari, quod non fuit ante purgationem.
Secundo, non contraxit Christus , peccatum originale, quia secundum Anselmum : Peccatum originale est carentia justitiae originalis, propter actum parentum cum debito habendi eam. Et ideo duplex est causa secundum Anselmum quare non contraxit peccatum originale ; prima, matris sanctificatio ; secunda corporis miraculosa formatio non per propagationem communem. Atque ita Christus non fuit decimatus in lumbis Abrahae sicut Levi, quia non solvebatur decima pro eo, quia non descendebat ab Abraham nisi secundum rationem activam tantum, Levi vero secundum rationem activam et passivam.