Theophylactus. Sicut in taciturnitate zachariae miratus est populus, ita et cum locutus est: unde dicitur et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec: ut propter haec duo, magnum aliquid circa natum puerum universi existiment. Haec autem omnia dispensative fiebant, ut qui testis esse christi debebat, existeret fide dignus: unde sequitur et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: quis, putas, puer iste erit? beda. Praecurrentia enim signa praebent iter praecursori veritatis, et futurus propheta praemissis commendatur auspiciis: unde sequitur etenim manus domini erat cum illo. Glossa.
Prodigia enim deus in illo peragebat, quae non faciebat ioannes, sed dextera divina. Graecus. Mystice autem tempore divinae resurrectionis, praedicata gratia christi, salubris timor non solum Iudaeorum, qui erant vicini vel situ loci vel scientia legis, sed etiam exterarum gentium corda concussit; nec tantum montana Iudaeae, sed omnia mundani regni, mundanaeque sapientiae culmina christi fama transcendit.