Quomodo intelligitur cum dicitur, quod spiramen quod spiravit deus in faciem hominis, non est anima rationalis, sed spiritus sancti effusio.
Item dubium est quod Cyrillus dicit, quod cum dicitur genes. I, quod spiravit deus in faciem hominis spiraculum vitae, ut fieret homo in animam viventem: ipsum spiramen non dicimus animam: si enim esset anima inconvertibilis esset et non peccaret, quia de essentia esset divina: sed sancti spiritus effusionem in ipso principio superpositam humanae animae dixit Moyses; quod est contra expositionem Augustini, qui animam humanam per illud spiramen ponit, et ostendit quod non propter hoc sequitur quod sit de substantia divina. Est enim tropica locutio, ut dicatur inspirasse non corporaliter, sed quia spiritum, idest animam, fecit ex nihilo.
Et quod est amplius, videtur esse repugnans dictis apostoli, qui I ad cor.
XV, 45, dicit: factus est primus homo Adam in animam viventem; novissimus Adam in spiritum vivificantem; sed non prius quod spirituale est, sed quod animale. Ubi expresse illam vitam animae dicit esse aliam a vita quae est per spiritum sanctum: unde illa inspiratio per quam dicitur homo factus in animam viventem, non potest de gratia spiritus sancti intelligi.
Unde dicendum est, quod expositio Cyrilli non potest esse litteralis, sed solum allegorica.