Divinus in essentia sua invenit perfectam sufficientiam, est enim simpliciter perfecta, ut supra ostensum est. Non igitur ex ea in aliquid aliud discurrit. Rursus. Omnis intellectus ab uno in aliud discurrens est in potentia, conclusiones enim ab intellectu discurrente in principiis solum potentia cognoscuntur. Sed / intellectus divinus / in deo nulla est potentia, ut supra probatum est. Non est ergo intellectus eius discursivus.
Adhuc. Omnis scientia quae habetur per discursum, est scientia causata, nam intellectus principiorum causa est scientiae conclusionis.
Si ergo deus aliqua discurrendo cognosceret, esset in eo aliqua scientia causata. Sua autem essentia non est causata, ut supra ostensum est. Talis ergo scientia non esset sua essentia, et sic deus esset subiectum accidentis, cuius contrarium supra ostensum est. Item. Notitia quae nobis naturaliter inest, absque discursu a nobis habetur, ad cognoscenda enim principia naturaliter cognita ratio non discurrit. Sed omnium quae deus cognoscit notitia non solum est ei naturalis, immo est eius natura, ut ostensum est. Nihil ergo discursive cognoscit. Huic attestatur quod dio. Dicit VII c. De di. No..
Ex hoc autem quod dei notitia non est discursiva, manifeste apparet quod in ea non est successio, nam ex hoc intellectus discursivus est quod unum prius et aliud posterius cognoscit vel considerat.
Adhuc. Ubi nulla est diversitas, non potest esse successio, quia idem non est prius seipso. Sed intelligere dei est una et eadem operatio nullam diversitatem habens, cum sit ipsa divina essentia, quae est una et simplex, ut probatum est. Non ergo intelligit aliquid prius et aliquid posterius. Praeterea. Simul res cognoscitur cum intellectus cognoscibilis specie informatur / si / ut patet in visu. Si ergo deus prius cognosceret unum quam aliud, prius informaretur specie unius quam specie alterius, et sic intellectus eius informaretur alia specie quam sua essentia. Item. Eadem est dispositio in esse et veritate, secundum philosophum in secundo metaph., et per consequens in essendo et cognoscendo, nam unumquodque cognoscit inquantum est actu, ut probatur in IX metaph.. Sed talis est dispositio in essendo quod deus similiter se habet ad omnia, non autem omnia similiter ad ipsum, ut patet in libro de causis. Ergo et intellectus eius similiter se habet ad omnia quae cognoscit, non per prius et posterius. Sed cognita non similiter se habent ad ipsum, nam per prius ab eo cognosci dicuntur quae magis accedunt ad perfectam rationem cognoscibilitatis, quae in sua essentia summe invenitur. Et propter hoc ipsa est primum a deo cognitum.
Aut enim ipse est immediata causa omnium rerum, aut mediantibus aliis est causa aliorum.
Ponatur ergo primo # aut igitur causa est omnium immediate, aut quorundam mediantibus aliis.
Sed cognitis omnib- # de omnibus # distinctam # potentia enim intelli- / cum sit intellectualis secundum suam essentiam intelligens, unumquodque / enim / autem / agit secundum modum suae essentiae # praeter intentionem proveniens, quia, cum in distinctione rerum mundus compleatur, sequeretur mundum factum esse a casu. Ut democritus ponebat, quod esse impossibile infra ostendetur # alicuius causae ponere intentionem # prove- #