IN LIBROS METEREOLOGICORUM

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

Lectio 10

Quia in solutione praedictae dubitationis posuerat quod venti Australes non flant continue post hiemales versiones, sicut aquilonares post aestivas; et causa quam assignavit, supponebat quod venti Australes non flarent a locis in quibus abundant aquae et nives; quod esset falsum, si Auster flaret ab altero polo, quia etiam ibi abundat talis materia, ut supra dictum est; ideo nunc intendit ostendere quod Auster non flat ab altero polo, sed a loco qui est sub tropico aestivali. Et circa hoc tria facit: primo proponit quod intendit; secundo manifestat dispositionem terrae habitabilis, ut melius accipiatur quod intendit, ibi: duabus enim existentibus etc.; tertio manifestat quod proponit, ibi: quoniam autem similiter etc..

Dicit ergo primo quod Auster flat nobis ab aestiva versione, idest a loco qui est sub tropico aestivali, scilicet sub cancro; et non ab altera ursa, idest ab altero polo immanifesto nobis. Utitur autem tali modo loquendi, quia polum Arcticum, qui nobis apparet, circumeunt constellationes ursae, maioris scilicet et minoris.

Deinde cum dicit: duabus enim existentibus etc., ostendit dispositionem terrae habitabilis.

Et primo ostendit quod figura terrae habitabilis est sicut tympani; secundo autem excludit opinionem contrariam quorundam, ibi: propter quod et ridicule etc..

Dicit ergo primo quod duae partes sunt quae possunt habitari: una quidem quae est versus superiorem polum Arcticum, in qua scilicet nos habitamus; altera vero est versus alterum polum, et est nobis ad meridiem, sicut et nostra habitabilis est eis ad meridiem ipsorum. Sed utrum illa terra habitetur, relinquit immanifestum.

Utriusque tamen partis est figura ad modum tympani.

Cuius imaginationem oportet sic accipere ex eis quae ponit. Manifestum est enim quod aliqua pars caelestis sphaerae est nobis semper apparens, scilicet a polo Arctico usque ad aliquam quantitatem, quae tanto minor est, quanto ad polum oppositum polo Arctico aliquis magis appropinquat.

Alia autem pars est nobis semper immanifesta, scilicet a polo contrario usque ad aliquam quantitatem, quae etiam tanto maior est, quanto est maior propinquitas ad polum Arcticum.

In medio autem inter utrumque polum est circulus aequinoctialis, quem intersecat zodiacus, declinans ad utramque partem. Ubi ergo zodiacus maxime declinat ab aequinoctiali versus polum Arcticum, est tropicus aestivalis, idest principium cancri: ubi autem maxime declinat versus polum occultum nobis, est tropicus hiemalis, idest principium capricorni. Haec ergo est tertia pars caelestis sphaerae, quae est inter duos tropicos.

Duae autem aliae partes considerantur: una scilicet inter tropicum aestivalem et id quod est semper nobis manifestum; alia inter tropicum hiemalem et id quod est nobis occultum de caelo.

Et quia tota terra sphaerica est, et in centro caelestis sphaerae locata, necesse est quod sub singulis partibus sphaerae caelestis considerentur singulae partes sphaerae terrestris. In puncto igitur terrae qui est sub polo Arctico, describatur a; in puncto vero qui est sub termino partis semper manifestae, describatur b; in puncto vero qui est sub aestivo tropico, describatur c; in puncto vero qui est sub hiemali tropico, describatur d; in puncto autem qui est sub termino partis semper occultae, describatur e; in puncto autem qui est sub polo Antarctico, describatur f; in puncto autem qui est in centro terrae, describatur z; et producantur rectae lineae a centro terrae, scilicet in b et in c. (lineae zb et zc) faciunt duos angulos cum linea ducta per superficiem terrae, quos angulos hic conos vocat. Et quia linea ducta per superficiem terrae est curva, eo quod terra est sphaerica, manifestum est quod duae praedictae lineae faciunt figuram tympani, descindentes superficiem terrae in figuram non circularem.

Et hoc est, quod dicit: talem enim figuram, idest tympani, terrae habitabilis excidunt duae lineae ductae ex centro ipsius, idest terrae, et faciunt duos conos, idest duos angulos, cum linea ducta per superficiem terrae, hunc quidem habentem basim tropicum, idest existentem in basi in tropico puncto, hunc vero semper manifestum, idest alium angulum apud terminum partis caelestis semper nobis manifestae; verticem autem, idest caput trianguli zbc, cuius basis est bc, faciunt in medio terrae, idest in centro. Et eodem modo ex alia parte versus inferiorem polum: quia illam partem excidunt duae lineae ductae a centro, scilicet in d et in e.

Et hae duae partes solae possunt habitari. Nam illa pars quae est inter duos tropicos, videtur inhabitabilis propter immensitatem caloris: eo quod sol pertransit quasi directe super eam, et super summitatem capitis habitantium, si habitaretur.

Aliae vero partes, quae sunt sub parte caeli semper manifesta et occulta nobis, prope utrumque polum, sunt inhabitabiles propter immensitatem frigoris ex distantia solis. Et quod illa pars quae est ultra tropicum aestivalem, non habitetur, ostendit quia, si habitaretur, non semper apud omnes homines versus polum Arcticum habitantes umbra fieret versus septentrionem.

Si enim sol aliquando esset inter eos et septentrionem, fieret aliquando eis umbra ad meridiem, in oppositum scilicet solis; si autem aliqui habitarent ultra tropicum aestivum, prope polum Arcticum, tunc quando sol est in tropico aestivo, esset inter eos et polum Arcticum; unde umbra tunc fieret eis versus meridiem. Sed hoc non invenitur ad loca habitabilia, quod deficiat umbra aut permutetur ad meridiem. Ibi quidem deficit umbra, ubi sol existit super summitates capitum, ut sic in nullam partem umbra fieri possit: ibi autem umbra fit ad meridiem, ubi sol declinat magis ad septentrionem. Talia autem loca dicit esse inhabitabilia, quia etsi aliqui habitent ibi, propter aliquam contemperantiam aut aquarum aut montium, tamen rarae sunt habitationes et graves. Sicut autem praedicta loca inhabitabilia sunt propter nimium aestum, ita loca quae sunt sub constellatione ursae, quae quidem pars caeli semper nobis apparet, sunt inhabitabilia propter frigus, causatum ex distantia solis. Similiter ergo pars ista terrae in qua nos habitamus, est inter utrumque circulum, scilicet inter eum qui transit per tropicum aestivalem, et eum qui terminat partem caeli semper nobis manifestam.

Et hoc evidenter apparet ex hoc quod constellatio coronae, quae quidem est inter utrumque dictorum circulorum, fit nobis super summitatem capitum, quando fuerit in circulo meridiano, idest in circulo qui transit per polos mundi et per punctum qui est supra caput nostrum.

Deinde cum dicit: propter quod et ridicule etc., excludit quorundam falsam opinionem.

Et dicit quod per praedicta apparet quod deridendi sunt describentes terram habitatam a nobis quasi circularem: hoc enim apparet impossibile et secundum rationem, et secundum signa apparentia.

Ratio enim ostendit quod habitatio terrae determinatur secundum latitudinem, ex una parte ad loca inhabitabilia propter aestum, et ex alia parte inhabitabilia propter frigus. Sed quantum ad longitudinem posset copulari circulus, ut tota pars terrae praedicta undique habitaretur, propter eius temperantiam: non enim invenitur excessus frigoris et caloris secundum distantiam orientis et occidentis, secundum quam longitudo terrae attenditur, sed secundum latitudinem, quae attenditur secundum distantiam poli ad circulum aequinoctialem; eo quod in superficie maior dimensio vocatur longitudo, minor vero latitudo, ab oriente vero in occidentem designatur totus semicirculus, a polo autem Arctico usque ad aequinoctialem circulum, quarta pars circuli. Rationabiliter etiam distantia orientis et occidentis non diversificat calorem et frigus, quia per hoc non fit maior aut minor appropinquatio ad viam solis, sicut fit per distantiam latitudinis. Unde, nisi alicubi prohiberet multitudo maris, totum esset perambulabile quod est ab occidente in orientem, et iterum ab oriente in occidentem, quia totum videtur esse temperatum. Non tamen invenitur habitatum de terra, nisi secundum quantitatem semicirculi ab oriente in occidentem: ad alium enim semicirculum prohibet accessum nobis multitudo maris. Sic igitur ratio ostendit sufficienter quod superficies terrae habitabilis non est circularis vel sphaerica.

Et hoc etiam apparet per signa apparentia circa navigationes et itinera: quia multum differt secundum quantitatem longitudo a latitudine, et sic superficies terrae habitabilis non est sphaerica.

Et quod multum differat, patet quia illud quod est a columnis Herculis, quae sunt in ultimis partibus Hispaniae, quasi in ultimo termino occidentis, usque ad tanaim indicum, quae est longitudo, plus excedit secundum magnitudinem id quod est ab ultimis terminis Ethiopiae usque ad extrema Scythiae loca, quae est latitudo nostrae habitabilis, quam sit proportio quinque ad tria.

Si quis ratiocinetur navigationes et itinera, prout convenit, talium distantiarum accipiet certitudinem.

Sed in hoc differt secundum longitudinem et latitudinem, quia scimus totum illud quod est habitabile de terra secundum latitudinem, esse habitatum usque ad loca inhabitabilia, quae non habitantur vel propter frigus vel propter aestum: sed non est ita de longitudine, quia id quod est circa terminum indicum ex parte orientis, et quod est circa columnas Herculis ex parte occidentis, non videntur posse copulari adinvicem, ut sit reditus ex alia parte, et sic tota ista portio terrae sit habitabilis continue, quia impeditur accessus propter mare. Unde non est nobis certum, utrum aliqui habitent ibi vel non.

Deinde cum dicit: quoniam autem similiter etc., ostendit propositum de principio Austri.

Et circa hoc tria facit: primo ostendit quod Auster non flat ab altero polo; secundo quod non flat a tropico hiemali, sed aestivo, ibi: quoniam autem neque ille etc.; tertio ostendit causam vehementiae Austri, ibi: ille autem etc..

Dicit ergo primo quod sicut ista pars terrae in qua habitamus, se habet ad polum Arcticum, ita etiam necesse est quod aliqua alia se habeat ad polum oppositum. Unde oportet quod proportionabiliter sit ibi flatus ventorum sicut et hic. Unde sicut flat boreas a polo Arctico, ita ibi flat aliquis ventus a polo opposito (quem nominat aliam ursam)p sed ille ventus qui flat ab alio polo, non potest pertingere huc: quia boreas non solum non potest pertingere ad aliam partem terrae habitabilem, sed nec etiam in totam istam habitabilem nostram pertingere potest; est enim boreas ventus apogeios, quod non multum procedere potest.

Sed propter hoc quod ista nostra habitabilis posita est ad arctum, plurimi boreae flant nobis: sed sicut hic flant plurimi boreae et Austri, ita et extra mare libycum, quod est ad Austrum, flant plurimi euri et zephyri. Sic igitur manifestum est quod Auster non flat ab alio polo.

Deinde cum dicit: quoniam autem neque ille etc., ostendit quod non flat a tropico hiemali.

Quia si Auster flaret a tropico hiemali, alium oporteret dare ventum qui flaret a tropico aestivali, cum ista duo loca sibi proportionaliter correspondeant. Sed hoc non contingit: solus enim unus ventus flat nobis ex illa parte. Quare necesse est quod Auster sit ventus flans a tropico aestivali, ubi est exusta regio.

Deinde cum dicit: ille autem etc., quia supra assignaverat causam vehementiae boreae et Austri, supponendo quod flant a duobus polis oppositis, secundum aliorum opinionem, quae supra impugnata est; ideo hic ostendit veram causam vehementiae Austri, secundum opinionem propriam. Dicit ergo quod licet in illo loco, idest sub tropico aestivali, non sit multa materia fumans, sicut est circa polum, quia propter vicinantiam solis non sunt ibi multae aquae, neque pascua, idest loca herbosa et humida, ex quibus possint pervenire etesiae, idest venti continui; tamen ad illum locum, propter eius magnitudinem, congregatur ex diversis regionibus materia Austri; qui propter magnitudinem locorum ex quibus per longum tempus adunata est materia eius in magna abundantia, est ventus magis stabilis et fortis quam boreas. Et ex consequenti magis durare potest, et pertingere ad locum boreae, quam boreas possit pertingere illuc, idest ad locum Austri.