Deinde cum dicit, multi, movet quaestionem quam dicunt, multi, idest stulti: dicunt autem, quis ostendit nobis bona; quasi dicat: quomodo scire possumus quae sunt haec sacrificia deo acceptabilia? hanc autem quaestionem solvit cum dicit: signatum est super nos lumen vultus tui, domine; quasi dicat: ratio naturalis indita nobis docet discernere bonum a malo; et ideo dicit: signatum est super nos lumen vultus tui, domine etc.. Vultus dei est id per quod deus cognoscitur; sicut homo cognoscitur per vultum suum, hoc est veritas dei. Ab hac veritate dei refulget similitudo lucis suae in animabus nostris.
Et hoc est quasi lumen, et est signatum super nos, quia est superior in nobis, et est quasi quoddam signum super facies nostras, et hoc lumine cognoscere possumus bonum. Ps. 88: in lumine vultus tui ambulabunt etc.. Super hoc autem signamur signo spiritus. Eph. 4: nolite contristare spiritum sanctum in quo signati estis. Et iterum signo crucis, cujus signaculum nobis impressum est in baptismo, et quotidie debemus imprimere.
Cant. 8: pone me ut signaculum super cor tuum.