TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
Ex his autem quae dicta sunt, possumus intelligere quod anima est substantia quae est actus, non tamen quilibet actus naturalis, sed est hujusmodi actus, quo animatum potest agere vitae actiones. Hic autem actus dicitur dupliciter, sicut et in antehabitis dictum est. Alius quidem enim est forma dans esse simpliciter per modum habitus quiescentis in suo subjecto, et ille est sicut scientia quiescens in sciente. Alius autem est sicut operatio essentialis procedens ab hujusmodi actu, sicut actio vitae procedit ab anima : et ille est sicut considerare, quod est actio scientis in actu considerantis. Et manifestum est quod anima est actus primus, sicut scientia est actus scientis . Haec enim ambo quae vocamus actum secundum, animae conveniunt : quia in eo quod. anima est actus, est in quibusdam similis somno, et in quibusdam similis vigilantiae. Somnus enim est quies animae ab exteriori opere sensuum, et quoad sensum. Ergo non potest dici quod ipsa semper exerceat operationes suas. Vigilantia autem est expansio quaedam animae in exteriora opera sensuum : et ideo si diceremus animam universaliter esse secundum actum, et quod hoc esset essentia ejus, contingeret animalia dormientia non habere animam : et universaliter quidquid non ageret actiones animae, non haberet animam : et hoc est falsum, in sensibili igitur anima nos videmus aliquando, quod est simile somno, et aliquando quod est simile vigiliae : vigilia enim similis est considerationi quae est exercitium et actus animae vel scientiae :
sed somnus est simile aliquid scientiam habenti et non utenti in. opere. In anima antem vegetativa videmus ipsam esse magis similem vigiliae continuae, quia ipsa quantum ad nutritivae opera, semper agit operationes vitae, et nunquam quiescit ab eis, quamdiu anima inest corpori: semper enim vel trahit nutrimentum de membro ad membrum, vel dissolvit ipsum et alterat et unit membro : et ideo quantum ad hunc motum vitae, semper agit vitae actiones. Quamvis enim quaedam animalia quiescant aliquando ab inquisitione alimenti exterius, sicut ursi, et hirundines, et ciconiae, et glires quidam, et forte mulieres aliquae, et quaedam alia quae calorem habent digestivum debilem, et est ipsorum viscosa humiditas, et spissa valde pellis, et non porosum corpus : tamen idem calor in eodem tempore quando cibum extra non quaerunt, dissolvit nutrimentum et humidum quod est circa locum digestionis, et alterat ipsum et convertit, et attrahit ad membra : talia enim animalia voracia sunt in aestate quando confortatur calor aliquantulum : quia multi cibi appetitus causatur a frigiditate : et ideo quia calor eorum parum et quasi nihil consumit, sed tantum convertit modica alteratione cibum., et remanet in eis multa et indigesta humiditas, et pinguedo magna operiens interiora omnia viscerum eorum, et sunt in talibus venae et caetera vasa stricta multum propter debilitatem caloris penetrantis et perforantis. Et ideo quando venit frigus extrinsecum hyemis, obturantur pauci pori, qui sunt in corporibus eorum : et tunc modicus calor non habens quo evaporet cum fumo humido, redundat ad interiora ad locum digestionis, et generat in eis phlegma abundans et obstruens vias nutrimenti : et sic cessat in eis appetitus, et quiescunt ab exteriori inquisitione nutrimenti : et humiditas grossa evaporans ad cerebra eorum, facit ea quasi ebria et somnolentia : et ideo jacent immobilia, et sagacitate naturae provident sibi de cavernis : et hujus signum est, quia egredientia de cavernis inveniuntur macilenta, eo quod consumpta est in eis humiditas impinguans ea. Sed de his tractabitur in libro de Animalibus: hic autem haec dixisse sufficiat, quod cum universalem animae quaeramus diffinitionem, oportet ipsam dicere in quibusdam actum primum, et in quibusdam actum secundum, propter causam qua) dicta est.
Sed secundum viam generationis scientia est ante considerationem, et prior ea: quia prius est habere habitum, quam uti ipso in actione et exercitio : et quamvis forte aliqua forma ab actione sua nunquam destituatur, sicut lux a lucendo, tamen prius est secundum viam generationis actus secundus. Sic etiam prius in via generationis est habere animam secundum potestatem vitae, quam agere actionem vitae : vita enim quae est ipsum vivere, est actio animae in corpus, et est sibi essentialis, et nunquam ab ea destituitur, sicut inferius dicemus : tamen secundum generationis modum prius habetur anima quam vita : et ideo anima essentialiter est actus primus et non secundus. Diffinitio igitur .dicens quid est anima, est quod est actus primus corporis physici potentia vitam habentis.