DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT III.

De divisione ejus quod est ubi, in ubi simplex et compositum.

Dividitur autem sic ubi, quod aliquod est ubi simplex, et aliud compositum. Simplex ubi est quod a simplici loco procedit, sicut est punctum simplex, linea autem et superficies quo simplicia et quo composita, trina autem dimensio simpliciter composita est. Compositum autem ubi est quod procedit a loco composito : ex quo enim ubi est circumscriptio procedens a loci circumscriptione, consequens est quod a simplici loco procedat simplex ubi, et a composito loco procedat ubi compositum. Quia vero jam in Praedicamentis ostensum est quod locus est quantitas, et nulla quantitas ita simplex est, quod non habeat quantitativas partes, ideo oportet nos determinare quid locum simplicem appellamus.

Non enim hic est male intelligendum, sicut quidam male dicunt, quod locus simplex dicitur non simplex, sed quoad nos qui secundum sensum est indivisibilis a nobis. Hoc nihil est dictum in logicis nisi secundum intellectum simpliciter accedere . Sed dicitur quodlocus simplex est origo et constitutio ejus quod est de numero continuorum. Constat autem ex his quae de quantitate in Praedicamentis dicta sunt, quod origo omnium continuorum est indivisibile simplex. Locus ergo indivisibilis simplex est indivisibile simplex, quod est origo et constitutio continuitatis loci secundum quod est quantitas.

Hoc autem indivisibile dicitur locus indivisibilis : quia satis diximus quando locatum egreditur a loco ad locum, non refertur ad locum nisi quia particulae ejus ad loci terminum copulantur : et secundum hoc indivisibile locati refertur ad loci indivisibile, et divisibile locati ad loci divisibile. Locus enim compositus et totus, ut dictum est in Praedicamentis, habet particulas ad eumdem terminum copulatas, ad quem et particulae corporis locati conjunguntur sive copulantur. Et hujus causa est, quia una numero est distantia loci et locati. Hic autem terminus copulationis est punctum. Loci igitur partes copulatae juxta punctum vel in puncto necesse est fieri vel copulari. Erit itaque locus simplex, in quo punctum adjacens puncto locati adjacere constabit.

Si autem aliquis objiciat quod Aristoteles non dicit punctum esse in loco : et si in loco esse diceretur, non differret locus puncti ab ipso puncto. Dicitur quod non dicitur punctum esse in loco per se ut contentum: sed est in loco ut ad quem ut ad loci punctum contenti in loco referatur, et quoad hoc dicitur locus, ut patet ex ante habitis, et quia ad aliud non possunt loci particulae et locati copulari nisi ad punctum loci. Ad dictum etiam Aristotelis dicendum quod punctum non est in loco per se : et si per se esset in loco, tunc sequeretur quod idem esset punctum et locus puncti. Nos autem dicimus quod non est in loco nisi secundum quod refertur ad copulationem particularum loci et locati: et sic dicitur locus simplex, et non quod locus simplex per se sit, locus enim simplex non est, sed est oppositio in adjecto et privat rationem loci. Et ideo locus simplex est locus secundum aliquid, quia scilicet ad loci et locati refertur copulationem.

Manifestum autem est ex inductis, quod loci particulae non tantum quantitativae, sed etiam essentiales prout est quantitas, ut punctum, et linea, et super- ficies, claudunt, et continent, et terminant. Et sic loca simplicia punctualia vel linealia vel superficialia, sunt occupativa et contentiva et terminativa ejus quod est minimum et simplex corporis contenti et locati. Sic enim punctum ad punctum, et linea ad lineam , et superficies refertur ad superficiem, et profundum ad profundum, et diameter ad diametrum , et sic de aliis. Et haec quidem secundum distantiam loci et locati eadem sunt substantialiter, relata autem ad continens et contentum differentiam habent loci et locati. Ex his autem omnibus concluditur, quod locus non potest esse sine corpore : oportet enim quod superficies alicujus corporis ultimum sit. Et quia non potest esse vacuum, oportet quod alicujus sit sicut contenti in ipso sicut in loco. Et similiter soliditas corporea videtur non posse esse sine loco, hoc est, quin sit in aliquo sicut in loco.

Et hoc sophistice quidam improbare videntur, dicentes quod omne terminatum in figura et quantitate est terminatum ad aliquid in quo finis est suae terminationis : in nullo autem quod in mundo est, finis potest esse suae terminationis: quia si intra est, essentiale est, et in ipso est esse suum: finis autem sive terminus est in quo nihil est de esse vel natura rei: oportet igitur quod terminet ad aliquid extra, et illud iterum ad aliud, et sic in infinitum, et sic infinitos mundos dixerunt extra caelum esse. Hoc autem non concordat dictis Peripateticorum. Et ideo dicendum quod non omne terminatum terminatur ad extra, sed ultimum non habet terminum nisi superficiem quae est terminus intra. Et quod ante dicitur, quod terminus intra est in quo non deficit esse terminati, Dicendum quod non oportet quod in ipso esse deficiat, sed quod deficiat ad ipsum, ita quod ultra ipsum nihil sit de esse , et ideo in ultima superficie est terminus et esse et loci.

Haec autem omnia probantur primo de Caelo et Mundo, et requiruntur : quia ad scientiam istam non requiritur nisi scire

quod ita sit: ex naturalibus autem pendet probatio illorum. Nos autem propter facilem doctrinam istorum adhuc dicemus de istis quae multipliciter sunt in loco, et quae per se et naturaliter sunt in loco, sicut diximus. Adhuc etiam quodammodo datur locus: et per omnia ista adhuc de loco quaedam sunt inquirenda dubitabilia ex quibus faciliter intelliguntur quae dicta sunt.