In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit: " Et facies ejus, " id est, humanitas ejus in qua visibilis mundo apparuit, " sicut sol, "id est, quia habuit ortum in nativitate, et occasum in morte, iterum ortum post occasum in sua Resurrectione. Eccle. I, 5 : Oritur sol, scilicet in nativitate, et occidit, id est, in morte, et ad locum suum revertitur, id est, in Resurrectione.
" Lucet in virtute sua, " id est, in meridiano tempore, et ubi non obumbrabitur nubium caligine, ita quod vix possit adspectus ejus claritatem ferre. Matth. XVII, 2: Resplenduit facies ejus sicut sol. Vel, "In virtute sua, " scilicet in qua possibile est eum esse, quod erit post judicium, quando lux lunae erit sicut lux solis, et lux solis septempliciter . Ideo cum diceretur hic : " Et facies ejus sicut sol, " additum est : " In virtute sua. "
Vel sic: " Et facies ejus sicut sol, " quia sine peccato natus fuit, et pastores illuminavit , et stella praevia magos perduxit , et lucens in processu vitae, quando miracula fecit. " In virtute sua, " quando in Passione diabolum vicit, et Judaeos excaecavit, id est, excaecari permisit. Eccli. xliii, 4 : Tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, scilicet, in sua nativitate, et refulgens radiis suis, scilicet in miraculorum operatione, obcaecat oculos, scilicet Judaeorum in sua Passione.
Vel sic: " Facies ejus, " id est, omnes electi post resurrectionem, " sicut sol, " scilicet propter naturae et gloriae similitudinem. Matth. xiii, 43 : Tunc justi fulgebunt sicut sol." Lucet in virtute sua, " id est, sicut Sol justitiae qui solus lucet virtute propria.
Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. "
Supra posuit visionem, hic ponitur consequens ad eam.
Et tanguntur quinque. Primo, Joannis casus. Secundo, consolatio ejus, ibidem, " Et posuit dexteram. " Tertio, ut scribat quae vidit praecipitur, ibi, v. 19 : " Scribe. " Quarto, expositio visionis ibi, v. 20 : " Sacramentum septem stellarum. " Quinto, quid debeat scribere, et quibus Ecclesiis, ibi, II, 1 : " Angelo Ephesi, etc."