Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
De cibi hujus ad cibatum penetrabilitate ex subtilitate.
Nunc dicemus de cibi ad cibatum penetrabilitate quam habet ex subtilitate. Cibus enim naturalis non nutrit membra, nisi membris infundatur: non infunditur autem porositati et spongiositati membrorum, nisi subtilis sit ad penetrandum :
quia, sicut dicit Philosophus, subtile est penetrativum, et partium partibus pena- trativum : et ideo in ore hominis natura posuit dentes, qui cibum dividerent: posuit et molares, qui ad minimum contererent : posuit in stomacho calorem igneum, qui subtile penetrativum a grosso non penetrativo separaret : posuit venas mesaraicas, quae subtile quod penetrare potest, sugerent: posuit venas, quae ut viae ab hepate derivatae, in totum corpus nutritivum succum et subtiliatum ad membra portarent : posuit colatoria panniculorum, quae ulterius faetulentum ex subtilissimo colando auferrent: posuit subtiles poros et sponglositatem corporis, quae id subtile subtiliter sugerent, et membris infunderent, ut in subtilissimum corporis nutrimentum perficeretur.
Hoc igitur modo perficitur etiam nutrimentum animae in sacramento, ut scilicet spiritualiter masticetur, tam dividendo, quam conterendo, ut calore igneo subtilietur, ut subtilibus venis subtiliter spiritualibus sugatur, et subtilibus viis membris spiritualibus deferatur, ut colatoriis spiritualibus coletur, et subtiliter id quod est tam subtile membris proportionaliter infundatur: quae sunt sex modi in universo.
Omnibus tamen his praenotandum, de primo, scilicet masticatione, dicturus, praemittit de fractione quod est de fidei veritate in hoc sacramento, quod fractio quae fit in sacramento sive per manus sacerdotis in altari, sive etiam per dentes fidelium in ore, quando sacramentaliter sumitur sacramentum, non est in corpore Christi: quia illud non frangitur, sed manet integrum et sanum et illibatam in qualibet parte formae sacramenti fractae, sicut dicitur, Exod. XII, 46: Os non comminuetis ex eo. Quia etiam milites licet essent malitiosi, corpus Domini frangere non potuerunt. Joan. XIX, 33 et 34 : Ad Jesum cum venissent, ut viderunt
eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura : sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Sed ipsa fractio est in forma et figura panis, quae duabus de causis frangitur. Quarum una est significationis, et altera necessitatis. Illa quae est significationis, est : quia manibus sacerdotum forma sacramentalis frangitur, diversitas corporis Christi mystici signatur.
Unde usus Ecclesiae habet, quod in tria frangatur: quia pars corporis Christi mystici in caelo triumphat, et pro illa parte sacramentum offertur ad laudem et ad gratiarum actionem : quia illi jam beati sunt. Alia autem pars corporis mystici in labore adhuc vivit, in fide conversans et merito in terris, et pro illa sacramentum offertur in pignus redemptionis. Tertia pars in purgatorio afflicta purgatur, et pro illa parte sacramentum offertur in supplicationem pro afflictis. Isti sunt tres panes , quos nobis accommodat amicus noster Christus, ut ponamus ante illum unum qui de via venit ad amicum, proximum scilicet nostrum, quando venit vel ad laudandum, vel ut pro redemptione sua offerat sacrificium, vel venit de via ad supplicandum pro captivis et afflictis: de via enim venit, quando de negotio occupationis terrenorum ad cultum se convertit.
Necessitatis autem causa frangitur in ore fidelium : quia integrum propter gutturis arctitudinem a multis cum periculo gluttiretur. Exod. xii, 9 et 10: Caput cum pedibus et intestinis vorabitis.. . Si quid residuum fuerit, igne comburetis.
In omnibus tamen his notandum est, quod in quascumque partes forma frangatur, totus et integer Christus vivus et sanus in corpore, spiritu et anima, deitas plena remanet sub qualibet parte: et antequam frangatur, non est nisi unicus et indivisus sub tota forma integra.
Et hujus quidem exemplum antiqui posuerunt duplex : sed unum illorum exemplorum non est usquequaque verum. Et unum illorum est de forma, quae apparet ad speculi reflexionem, quae una est in reflexione speculi unius ad unum : et cum speculum frangitur in partes, eadem una integra forma apparet in.omnibus partibus, propter plures reflexiones quae fiunt ex pluribus partibus fracti speculi ad unum et idem. Sic enim Christus unicus est in toto totus: quia non nisi unum signum significans et continens est in toto : et quando frangitur forma panis, in qualibet fractura est totus Christus : ideo quia plura tunc sunt signa significantia et continentia. Hujus autem causa est vera: quia res sacramenti est semper causata et contenta in signo sacramenti in nova gratia et nova lege : et ideo cum signum non habeat usum significandi ex hoc quod est totum vel pars, sed potius ex hoc quod est forma cibi cor confortantis: et cum hanc formam aequaliter habeat in toto et in parte, ideo oportet quod aequaliter corpus Christi quod est res sacramenti contenta et significata, sit in toto et in parte: tantum enim significationis ad refectionem habet pars formae panis et pars partis formae panis, quantum habet totus panis quantumcumque magnus. Ex quo pars quaelibet igitur minima significare habet, oportet quod quaelibet minima pars totum contineat: quia sacramentum novae legis quantum est de se totum continet quod significat: quia aliter significatio esset mendax. Quod absit credere de sacramento veritatis.
Ex isto jam patet, quod in corpore sumentis hunc cibum non sacramentaliter manet corpus Christi, nisi quamdiu formae.sacramentales in stomacho vel in vomitu possunt videri vel discerni: quamdiu enim formae illae discernuntur, tamdiu est contentum ibi corpus Christi et signatum: quando autem liquefactae sunt formae illae, ulterius non significatur esse per aliquod. Et ideo ibi etiam non continetur per aliud : quia continentia non
se extendit ultra significationem. In hac forma panis et vini Christus est opertus quasi pallio quodam quo totus involvitur. Isa. LIX, 17 : Opertus est quasi pallio zeli. Quia scilicet zelans nostrum profectum, sic operatur ad nostram refectionem et salutem.
Alia similitudo ab antiquis posita est de anguilla, vel serpente, vel alio animali, quod habet corpus aequalis compositionis et annulosum. In hoc enim tota est una et integra et sola anima sensibilis per sensum et motum : et si dividatur in paucas vel multas partes, dicunt, quod eadem una et indivisa anima sensibilis et tota per sensum et motum remanet in qualibet parte. Sed hoc exemplum pro secunda parte non est verum : quia jam probatum est in praehabitis, quod diviso corpore talium animalium, dividitur anima per accidens, et non est una eadem in qualibet parte divisa: sed tamen hoc est verum, quod est integra anima in qualibet parte. Et quod non quaelibet pars convalescit in anima, non est propter hoc quod non tota anima sit in qualibet parte, sed potius ideo quia membra sine quibus convalescere non potest, non habet in qualibet parte, sicut membra accipiendi et digerendi cibum, quae sunt os, stomachus, hepar, cor, anus in posterioribus : quia sine his non potest cibum capere, vel digerere, vel emittere: et in his consistit vita convalescens in omni sensibili.
Non autem possunt in natura vel arte exempla sufficientia inveniri, quae tantae per omnia respondeant excellentiae. Isa. xl, 18: Cui ergo similem fecistis Deum? aut quam imaginem ponetis ei ?
Haec autem sunt quae de fractura hic sunt dicenda et attendenda.
Hanc autem et hujusmodi fracturam in sacramento fore faciedam significavit Christus, Matth. XXVI, 26, ubi dicitur: Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite et comedite: hoc est corpus meum. In hoc enim quod dicit, fregit, discipulis etiam frangendum dereliquit. In hoc autem quod dicit, comedite, significavit etiam dentibus esse confringendum. Marc. XIV, 22 : Et manducantibus illis, accepit panem, et benedicens fregit. Et ex hoc accipitur idem quod prius. Luc. xxii, 17, plus dicit sic : Accipite, et dividite inter vos. Voluit enim corpus suum per fracturam formarum dividi inter partes Ecclesiae, ut
unicuique parti Ecclesiae prodesset secundum utilitatem congruam cuilibet parti. Similiter autem in quacumque refectione signatur istud sacramentum, semper panis frangitur. Matth. XXVI, 26 : Accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit . Et in tantum hoc semper ostendit, ut et ipse Dominus in hoc modo fractionis cognosceretur. Luc. XXIV, 35 : Cognoverunt eum in fractione panis. Hoc etiam Apostoli servandum ab eo sanxerunt per totam Ecclesiam. Act. II, 42: Erant perseverantes in doctrina Apostolorum, et communione fractionis panis, et orationibus. Talis igitur fractio est in hoc sacramento, et propter ea quae dicta sunt.
Divisio autem harum formarum et fractio et masticatio quae fit per dentes, ut undique sugi possit quod comeditur. Sicut ipsa masticatio est frequens reditus dentium super idem dividendum et atterendum, ita signat meditationem istius cibi spiritualis: quia meditatio nihil aliud est quam frequens reditus mentis super idem cogitatione et devotione et affectu mentis dividendum et atterendum in omnes differentias bonitatis, charitatis et virtutis, ut undique sugatur ex ipso dulcedo in qua praeparavit hoc sacramentum homini Deus , tamquam dentibus divisoribus et molaribus conteratur, qui sunt dentes rationis per cogitationem veritatis, et affectus per devotionem virtutis et bonitatis, et conscientiae optimae per albedinem sinceritatis, et intentionis bonae per directionem optimi
filiis. Isti sunt dentes de quibus dicitur, Cantic. IV, 2 et 3 : Dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis foetibus, et sterilis non est inter eas. Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Dentes enim divisores sunt rationis, quibus hoc sacramentum in omnes differentias pietatis et bonitatis dividunt, ut singula meditentur. Dentes autem masticatores sive molares, sunt dentes affectus, quibus in devotione singula bonitatis Dei judicia comprimuntur et conteruntur, ut succus dulcedinis qui in ipsis est, degustetur. Isti sunt in numero intellectus et affectus, qui ovibus in omni mansuetudine et pietate significantur : quia sicut quidam greges in cordibus nostris ad pastum Dominici corporis egrediuntur. Hae ascenderunt de lavacro mundissimae confessionis et satisfactionis. Et sunt omnes gemellis foetibus : quia quaelibet fert foetum veritatis in contemplatione, et foetum virtutis in operatione. Et non potest esse sterilis quae fructum aeternorum gaudiorum non ferat inter eas.
Isti sunt dentes de quibus conqueritur in persona Ecclesiae Jeremias, Thren. III, 16 : Frigit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere. Ad omnem enim numerum intellectus et affectus diabolus dentes confringit: quia ad cognitionem veritatis et conscientiam serenitatis et affectum virtutis a corde in hoc sacramento tollit : et tunc desipiente cibo spirituali , hominem cinere, id est, amore incenso cupiditatis hujus mundi cibat, et sic omnino destruit. Econtra laudans sponsam in Canticis, VI, 5, dicit: Dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro. Quia dente veritatis conterit ea quae pertinent ad cognitionem veritatis, et dente virtutis conterit ea quae pertinent ad opus virtutis : et omnia haec loca sunt lavacra mundissimae confessionis et conscientiae. Unde etiam de hujus sacramenti dulcedine loquens, Cantio, vii, 9, dicit : Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. Ruminatio enim dicitur sicut et masticatio, quando hujus sacramenti dulcedo saepe ad os cordis et guttur rationis et dentium, de quibus dictum est, saepius revocatur.
Sic igitur masticatio perflcitur spiritualis.
Diximus autem, quod secunda subtiliatio per calorem fit digestivum et igneum, qui pura separat ab impuris, non quidem in corpore Domini in quo nihil est impurum, sicut praeostendimus, sed potius in nobis qui nos depurare debemus ad ipsum percipiendum. Hoc est quod sub alia metaphora loquens Dominus de sacerdotibus istud sacramentum confidentibus dicit, Malach. iii, 3 et 4 : Sedebit conflans, et emundans argentum : et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui. Quod enim dicit, quod sedebit, moram et perseverantiam signat in opere. Quod autem dicit, conflans, incendium signat charitatis tamquam caloris ignei omnia purgantis. Quod autem dicit, emundans, digestionem ad purum signat. Quod dicit, argentum, timorem signat puritatis conscientiae. Hujus autem digestionis effectus est, quod tales in cordibus suis Domino erunt offerentes sacrificia in omni et perfecta justitia. Tali autem digestione et purificatione et subtiliatione perfectis dicitur, Malach. iii, 4, quod placebit Domino sacrificium Juda, hoc est, confitentis, et sacrificium Jerusalem, hoc est, ad visionem aeternae pacis pertinentis. Sicut dies saeculi, in quibus illuminatio fulsit Dei, qui hoc sacrificium in oblatione Melchisedech instituit .Et
sicut anni antiqui, in operibus omnium sacrificiorum veteris legis, quae in fide hujus sacrificii sunt celebrata.
Sic autem per digestionem debemus subtiliari ad hujus cibi congruitatem.
Deinde autem in sacramento est dulcedinis depuratae suctio. Et hoc fit quando in dulcedine cordis nimia dulcedo Christi in spiritu degustatur. Hic enim modus degustandi dulcedinem naturarum et gratiarum Christi potius suctione quam comestione perficitur. fit sic in opere naturae per quam nutrimentum subtiliatum est, sugitur : ita in cordis devotione et desiderio postquam homo se emendavit et depuravit, tunc statim dulcedinem quae est in corpore Christi et spiritu et anima ipsius et in omni gratia et gloria, illuminationibus et delectationibus ejus sugit et imbibit. Et hoc est quod dicitur, Deuter. XXXII, 13 : Constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo. Sicut enim in ante habitis dictum est, excelsa terra est natura humana Jesu Christi, super cujus agri fructus ponitur homo in confectione et communione sacramenti, ut comestione sacramentali comedat eos : et postquam se plene depuravit et in spiritu subtiliavit virtute et contemplatione, spiritus sugat mel de stabilimento Christi sicut de petra : petra autem erat Christus, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. x, 4 : Bibebant de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus. Et hoc modo oleum quod significat pinguedinem devotionis, suxerunt de saxo solidissimae veritatis, quae est in sacramento. Propter quod etiam sacramentum veritatis vocatur. Psal. lxxx, 17 : Cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. Hoc est quod dicitur, Deuter. xxxiii, 19 : Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesaurosabsconditos arenarum. Dulcedo enim a sacramento redundat abundanter in fauces bene dispositas, sicut inundatio, qua) maris dicitur, quia in memoriam immensitatis passionum et doloris Chri-
sti accipitur. Et hae consolationes sunt thesauri super aurum copiosum : et sunt absconditi, quia nemo novit eos nisi qui accipit. Psal. xviii, 11 : Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum : et dulciora super mel et favum. Unde, Isa. lxvi, 10 et 11, dicitur : Gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam : ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus, ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria
ejus. Lucius enim super tristitiam Jerusalem est in passione, gaudium est in communionis delectatione : et illa est ut sugant fideles ubera quibus sacramentum hoc ubertim fundit lac candoris veritatis et dulcedinem virtutis, ut sint ubera ista pressa manu devotionis, et mulgeamus et deliciis in consolatione sancti Spiritus affluamus ab omnimoda ipsius gloria quam in deliciis sacramenti manifestat. Et hoc lacti comparatur : quia ad litteram etiam secundum naturam succus de nutrimento depuratus et subtiliatus, lactis habet quamdam albedinem et pinguedinem butyrosam et dulcedinem valde convenientem : et ideo sugitur a venis.
Sic igitur nutrimentum attrahitur sugendo.
Quarto, perficitur nutrimentum per vias quae sunt vasa et canales in totum corpus nutrimentum deportantes, ut undique corpus infundatur et irrigetur et nutriatur. Hae autem viae sunt cogitationes et affectiones in anima quae sunt animae tamquam vires et corporis membra, ad subserviendum animae spirituale nutrimentum deportantes. Sic enim fons delectationis est corpus Christi, et rivi derivati a fonte sunt quae singulis viribus et virtutibus et potentiis et membris diriguntur, et ad quaecumque non venit hoc nutrimentum pietatis, haec arescunt et marcescunt et destituuntur et abiiciuntur. Iste est fons de quo dicitur, Genes.ii, 6 : Fons ascendebat e terra, hoc est, de terreno corpore Domini in sacramento, irrigans universam superficiem terrae, seu paradisi. Paradisus enim locus deliciarum est in nutrimentis Ecclesiae, in quem locum iste fons delectationis influit, et omnia irrigat interiora animae et corporis ad quae derivatur. Ezechiel. XLVII, 9 : Et omnis anima vivens, quae serpit, quocumque venerit torrens, vivet. Quia, sicut dicitur in Psalmo xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Et infusionis delectationis suavitate intunduntur et irrigantur. Merito monet Ecclesiastes, XII, 1 et seq., ut simus memores creatoris nostri, ne forte per ingratitudinem a magnis deliciis quas diximus, excidamus, dicens, v. 6 : Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat villa aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam. Haec omnia ingratis contingunt. Funis autem argenteus est via dirigens ad nos ex hoc sacramento candorem veritatis. Et si ille rumpitur, vanitatem et mendacium sequi incipiemus. Vitta autem aurea est via et vena et ligamentum quibus in nos derivatur delectatio divinitatis ex hoc sacramento : si enim illa ad terrena recurrit, tunc tetra et opaca sequemur. Fons autem est fundens delectationes Dominus Jesus in sacramento. Hydria autem hauritorium nostrae devotionis, quae super fontem conteritur, quando spiritualia in taedium veniunt, et terrena etiam amara desiderantur, sicut dicitur, Numer. XI, 6 : Anima nostra arida est, nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man. Et, ibidem, XXI, 5 : Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo. Et iterum, ibidem, XI,4 : Quis dabit nobis ad vescendum carnes ? Et hujusmodi. Rota autem est reditus noster frequens ad spiritualis dulcedinis degustationem, quae
in hoc sacramento sicut in cisterna ex pluvia dulcedinis Dei manantis reservatur nobis. Si enim rota illa confringitur, tunc imus et redimus in putredinem carnis, et sic perimus ad creatoris memoriam non revertentes.
Quinto autem loco natura posuit cola-. toria panniculorum, quae ultima depuratione foetulentum quasi colando a cibo separent, ut ultime depuratum esset, antequam membris infunderetur : et hoc colatorium in sacramento signat subtilissimae conscientiae examinationem, ne aliquid impurum in nobis remaneat, cum venimus ad hujus cibi nutrimentum, sicut dicitur, Jerem. xv, 19 : Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis : et si separaveris pretiosam a vili, quasi os meum eris. flaec enim est colatio optima conscientiae qua omne pretiosum a vili peccati et vanitatis separatur, ut purum et sincerum hoc nutrimentum his membris spiritualibus infundatur. Eccli. XXXVIII, 11 : Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico. Quod autem dicit, da suavitatem, vult quod animo suavi et tranquillo veniamus ad sacramentum. Quod autem dicit, memoriam similaginis, vult quod sicut similago cribellatur et colatur usque ad purum, quod ita nos per conscientiam cribellemus et colemus, ut purissimo nutrimento congruamus. Quod autem dicit, impingua oblationem, vult quod nos in pinguedine devotionis beneficiorum Dei praeparemus. Et hoc facio locum demus medico Jesu Christo, qui tunc sua nutrimentali dulcedine omnes nostras curat infirmitates, et deperdita restituit in vita spirituali. Hinc est, quod, Levit. ii, 4, purissima simila praecipitur esse in sacrificio Domini. Hoc est quod dicitur, Ezechiel. XVI, 13 : Similam, et mel, et oleum comedisti: et decora facta es vehementer nimis. Simila enim ultima depuratione colata est et cribellata, et signat ultimam munditiae gratiam. Mel autem dulcedo est roris, et significat deitatis dulcedinem. Oleum fomentum luminis significat pinguedinem charitatis et devotionis Christi : quam sic colatam comedentes, id est, ultra quam sciri possunt, fiunt decori.
Sic ergo colatum est nutrimentum.
Sexto loco tale purum, tam dulce, tam mundum membris infunditur : et ex illo omnis substantia eorum et virtus restauratur. Sic nobis, sicut diximus, depuratus nectareus liquor Dominici nutrimenti infunditur : et isto rore membra animarum nostrarum ad nutrimenti spiritualis virtutem, et dulcedinis gustum, et delectationis experimentum, et recreationis beneficium admiranda suavite inebriantur. Unde Psalmista hujus voluptatis pastum describens dicit in Psalmo xli, 5 : In voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Quia cor est in jubilo, et omnia interiora in delectatione, et os in sono laudis in tali epulatione. Hoc est quod de hujus sacramenti epulis dicit Apostolus, I ad Corinth. v, 7 et 8 : Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Sic summa sapientia, Proverb. IX, 2, immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam. Et post pauca, v. 5 : Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Sic enim panis dulciter confortat ad gratiam, et vinum inebriat ad spiritus jucunditatem, et mixtio vini in omnibus divinis conservat rationem sobrietatis, ut fiat quod dicit Apostolus, ad Roman. xii, 3 : Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Deuter. XIV, 26 : Comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua. Tota enim familia nostri cordis in hujus sacramenti sagina reficitur, sicut dicitur, Luc. xv, 32, de sacramento reparationis : Epulari et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit:
perierat, et inventus est. Quia in isto sacramento et principiis vitae revivimus,
et pignore salutis a perditione libera- mur, et epulis jucunditatis aeternae refi-
cimur, ad confortationis delectationem, et omne quod desideramus, invenimus in eo sicut in vase omnium bonorum.