Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De originalis peccati corruptione.
Post lapsum primi parentis dicenda sunt aliqua de traductione peccati originalis. Circa quod primo considerandus est modus corruptionis, secundo modus traductionis, tertio modus curationis .
Modus autem, quo genus humanum per originale peccatum corrumpitur, hic est. Nam quilibet per concubitum generatus nascitur natura filius irae , quia privatus rectitudine originalis iustitiae; propter cuius absentiam incurrimus quantum ad animam quadruplicem paenam, scilicet infirmitatem, ignorantiam, malitiam et concupiscentiam; quae quatuor inflicta sunt propter originale peccatum: quas sane paenas spirituales comitatur in corpore multiplex poenali tas, multiplex defectus, multiplex labor, multiplex morbus et multiplex dolor. Ad has paenas subsequitur poena mortis et incinerationis, poena carentiae visionis Dei et amissionis gloriae caelestis non solum in adultis, verum etiam in parvulis non baptizatis: qui quidem parvuli "poena mitissima " inter ceteros puniuntur, quia solam poenam damni habent sine poena sensus.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum principium omnia agat a se et secundum se et propter se: necesse est, ipsum esse optimum et rectissimum, ac per hoc piissimum.et iustissimum: et inde est, quod universae viae eius misericordia et veritas sive iudicium. Si autem Deus re principio hominem in tantis miseriis condidisset, nec pietas esset nec iustitia, quod scilicet tanta opus suum opprimeret miseria, nulla praecedente caina. Similiter, si tantis miseriis repleret nos vel repleri permitteret sine culpa, nec pie nec iuste gubernaret nos divina providentia. Si igitur certissimum est, primum principium et in producendo et in providendo rectissimum et clementissimum esse: necesse est, quod taliter genus humanum fecerit, ut a principio nulla esset in eo nec culpa nec miseria; necesse est etiam, quod taliter administret, ut non permittat in nobis esse miseriam nisi propter aliquam culpam praeambulam. Quoniam igitur certissimum est, quod a nostra origine multiplicem contrahimus miseriam poenae; certum est, quod omnes nascimur natura filii irae, ac per hoc privati rectitudine originalis iustitiae, quam privationem vocamus culpam originalem .
Et quia omnis culpa dicit recessum a bono incommutabili et accessum ad bonum commutabile : et recedere a bono incommutabili est recedere a summa virtute, veritate et bonitate: accedere autem ad bonum commutabile est plus debito tendere in illud per amorem: hinc est, quod perdens originalem iustitiam incurrit infirmitatem, ignorantiam, malitiam et concupiscentiam.
Rursus, quia deserens bonum incommutabilei propter bonum commutabile efficitur indignus utroque: hinc est, quod ratione carentiae originalis iustitiae perdit anima quietem temporalem in corpore per multiplicem corruptionem et mortem, et tandem separatur a visione lucis aeternae, amittendo felicitatem gloriae tam in anima quam in corpore.
Postremo, quia carentia huius iustitiae in nai scentibus non est per motum voluntatis propriae nec per actualem delectationem: hinc est, quod originali peccato non debetur post hanc vitam poena sensus in gehenna, pro eo quod non supra condignum, sed citra punit divina iustitia, quam semper comitatur superabundans misericordia.
Hoc credendum est sensisse beatum Augustinum licet verba eius exterius propter detestationem erroris Pelagianorum, qui aliqualem felicitatem eis concedebant, aliud sonare videantur. Ut enim eos reduceret ad medium, abundantius declinavit ad extremum.