Utrum perfectissimus conceptus possibilis haberi de Deo a viatore expuris naturalibus, sit conceptus entis infiniti?
Alens. i. p. quaest . 2. mem. 1. art . 1. D. Bonav. 1. d. 3. quaest 1. art. 1. Richard. ibidem. D. Thom. i. p . q. 12. art. 2. et 4. et q. 85. art. 3. Henr. in Summa art. 22. q. 1.2. et 3. quodl. 7. q. 4. Occhamin 1. d. 3. q. 5. Gregor. q. 3. art . 2. Baccon. quaest. 3. Mayron. q. 1. Landulphus in prolog. q. ultima a. 1. Alphon. Tolet. q. 6. prol. art. 2. concl. 3. Cajetan. de Ente et essentia q. 1. Faber lib. 1. dist. 3. q. 7. disp . 27. Vide Scot. in 1. d. 3. q. 2. num. 17. et d. 8. q . 3. et in 2. d. 3. et quodl. 5. et collat. 20. et 21. et 1. Met. q. 10.
Videtur quod non : Ille conceptus, quo cognoscitur Deus trinus et unus, est perfectior conceptus de Deo quam conceptus entis infiniti ; sed conceptus, quo cognoscitur Deus trinus et unus, possibilis est haberi a viatore ex puris naturalibus: ergo conceptus entis infiniti non est perfectissimus. Conceptus enim quo cognoscitur Deus trinus et unus, est conceptus adaequans naturam divinam, et omnia contenta in essentia divina, conceptus entis infiniti non est ita. Minor probatur, quicumque naturaliter potest cognoscere unum relativum, potest naturaliter cognoscere reliquum, simul enim cointelliguntur : sed naturaliter potest cognosci anima nostra, et respectus imaginis ad Deum trinum et unum fundatus in ea: ergo naturaliter potest cognosci Deus trinus et unus. Minor istius secundi syllogismi probatur sic : potentia habens aliquod pro primo objecto et adaequato, habet quodlibet contentum sub illo pro objecto per se : sed intellectus nostri primum adaequatum objectum est ens, saltem ut est commune ad decem genera prima: ergo quodlibet contentum sub hoc communi est per se objectum intellectus nostri; sed respectus imaginis fundatus in anima nostra cum sit creatus, continetur sub aliquo decem generum; ergo intellectus noster potest cognoscere talem respectum.
Oppositum arguitur sic : Conceptus correspondens perfectioni intrinsecae rei, est perfectior conceptus quam ille, qui correspondet perfectioni extrinsecae ; sed conceptus entis infiniti est intrinsecus essentiae divinae ; infinitas enim est gradus intrinsece naturae divinae, caeteri autem conceptus possibiles haberi de Deo a viatore ex puris naturalibus, cujusmodi sunt conceptus boni et veri, et hujusmodi, correspondent tantum perfectionibus secundis essentiae divinae; ergo conceptus entis infiniti est conceptus perfectissimus possibilis haberi de Deo a viatore ex puris naturalibus. Quod autem conceptus correspondens, ut est trinus et unus, non possit haberi a viatore ex puris naturalibus, patet infra.