Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Quarta via contra haereticos, est diligentia summa tam in veteri quam in nova Ecclesia, adhibita in examinandis libris Canonicis, de qua August. de utilit. cred. 14. Lactant. lib. 5. divin. instit. 13. Justin. Apolog. 2. ad Anton. Hac via utimur contra sectarios, quia nullum dogma in Ecclesia receptum sine examine, quo falsa et dubia rejecta sunt et vera retenta. Unde haereses omnes insurgentes ab Ecclesia sunt damnatae. Constat etiam, quibus auctoribus, quo loco, tempore, et quibus contradicentibus inceperunt ; at sectarii nihil horum ostendere possunt de fide nostra ullove dogmate ejus, dumque ad hoc urgentur, tot sunt eorum placita quot capita. Vide Apolog. protestant. tract. 1. sect. 9. de hac via August. hic citat. Hieron. dial. contra Lucifer. fin.
Quartum (a), scilicet recipientium diligentia, sic patet : Aut nulli credis de contingenti quod non vidisti, et ita non credes mundum fuisse ante, nec locum esse in mundo ubi non fueris, nec istum esse patrem tuum et illam esse matrem tuam; et talis incredulitas destrueret omnem vitam politicam. Si igitur vis alicui credere de contingenti, quod tibi non est nec fuit evidens, maxime credendum est communitati, sive illis quae tota communitas approbat, et maxime quae communitas famosa et honesta cum maxima diligentia approbata recipit. Talis est Canon divinae Scripturae, tanta enim apud Judaeos sollicitudo fuit de libris habendis in canone, et tanta apud Christianos de libris recipiendis tanquam authenticis, quod de nulla alia scriptura habenda pro authentica, tanta sollicitudo fuit inventa, praecipue cum tam solemnes communitates de scripturis istis curaverunt, tanquam de continentibus necessaria ad salutem.
De hoc August. de Civit. Dei 18. cap. 38. Quomodo scriptura Enoch, de qua Judas in Epistola sua facit mentionem, non recipitur in Canone, et multae aliae scripturae, de quibus fit mentio in libro Regum? Ubi innuit, quod sola illa recepta sunt in Canone, quae auctores non sicut homines, sed sicut Prophetae divina inspiratione scripserunt. Et ibid. cap. 41. Illi Israelitae, quibus tradita sunt eloquia Dei, nullo modo Pseudoprophetas cum veris Prophetis parilitate licentiae confuderunt, sed concordes inter se atque in nullo dissentientes, sacrarum litterarum veraces ab eis agnoscebantur et tenebantur auctore.